Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT XXXV.

RECENSUIT

ET NOTIS AD USUM SCHOLARUM

Accommodatis illustravit

J. B. L. CREVIER,

EMERITUS RHETORICÆ PROFESSOR IN COLLEGIO DORMANO

BELLOVACO UNIVERSITATIS PARISIENSIS.

TOM. III. PARS I.

LONDINI;

IMPENSIS JOSEPH MAWMAN;

39, LUDGATE-STREET..

MDCCCXIII.

[merged small][merged small][ocr errors]

1

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER TRIGESIMUS PRIMUS.

EPITOME

LIBRI XXXI. LIVIANI.

Belli adversus Philippum Macedoniæ regem, quod intermissum

erat, repetiti causæ referuntur . Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris, 1 cum aliis pluribus suis intraverunt. ob hoc, tanquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam, ' quingentesimo quadragesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociæ civitati ferri opem populus juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est : qui exercitu in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebelo lantes, et Amilcarem Pænum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Amilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta quinque. Præterea expeditiones Philippi regis, et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, a ljuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius pretor.

1 Cum aliis pluribus suis) Si recida- 2 Quingentesimo quadragesimo anno] mus vocem suis, nulla bic erit difficultas. Manifestum mendum. Annus ille nuCum aliis pluribus, id est cum turba eo- merari debet ex calculo Dodwelli Liviano sum quos videbant confluere ad tem. quingentesimus quinquagesimus secundus . plum.

ab u. c.

VOL. II. P. I.

390865

« IndietroContinua »