Immagini della pagina
PDF
ePub

CICERONIS

EPISTOLAE

QVAE EXSTANT OMNES

ITEM

QVAE VVLGO CICERONIS ET M. BRVTI FERVNTVR

MVTVAE EPISTOLAE

TEMPORVM ORDINE DISPOSITAE

CVRANTE

FRANCISCO BENTIVOGLIO

AMBROSIANI COLLEGII DOCTORE

VOL. I.

MEDIOLANI

APVD A. F. STELLA ET FILIOS

M. D. CCC. XXVI

LETTERE

DI

M. T. CICERONE

DISPOSTE

SECONDO L'ORDINE DE' TEMPI

TRADUZIONE

DI

ANTONIO CESARI

P. O.

CON NOTE

VOL. I.

MILANO

PRESSO A. F. STELLA E FIGLI

M. D. CCC. XXVI

294. e. 55.

[subsumed][merged small][graphic]

Epistolas omnes, quae exstant M. T.

Ciceronis, sistimus tibi, humanissime Lector: opus egregium, et nulli eorum, quae hactenus apparuerunt, ne ceteris quidem ipsius Tullii operibus, secundum (1). Habes enim in his et perfectum scribendarum epistolarum exemplum, et praeclarissimam Tullianae aetatis morumque imaginem, et partem historiae in primis memorabilem magnitudine rerum, et conversione rei publ. in orbe terrarum maximae.

Nullum est genus epistolarum, quo non utatur Cicero, neque ullum fere argumen

(1) Fronto ad Antoninum Imper. lib. II, ep. 5: « Omnes «Ciceronis epistolas legendas censeo, mea sententia, vel magis, quam omnes eius orationes. Epistulis Ciceronis nihil est perfectius." Cfer etiam Quintil. X, 1.

[ocr errors]
[ocr errors]

tum, quod non his epistolis pertractetur. Vt enim incipiam a literis commendaticiis, eae multae sunt, in iisque necessarios et familiares suos, eorumque negotia ita commendat, ut se ipsum et sua maiore cura, studio, sollicitudine commendare non possit. Si gratiae sunt agendae, tanta profitetur esse amicorum erga se merita, tantam eorum magnitudinem, ut officio et pietate sibi ipsi in referenda gratia numquam satisfacere dicat: quin immo, illud ipsum gravissimum ac sanctissimum nomen pietatis levius ei videtur esse; neque veretur ne sustinere ea innumerabilia possit, quum praesertim confidat, nullam esse gratiam tantam, quam non vel capere animus suus in accipiendo, vel in remunerando cumulandoque illustrare possit (1). Quum res secundas gratulatur sive Curioni, sive Caelio, sive Appio, et gaudet ex animo, et iis adesse vel spectatorem laudum, vel par

(1) Ad Curionem, ep. CLXXVIII, 1.

« IndietroContinua »