Geschichte und Topographie der Stadt Rom im Altertum, Parte 1

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1888 - 478 pagine
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 126 - Igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur ; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, turn ad sacellum Larum, inde forum Romanum ; forumque1 et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere.
Pagina 115 - ... pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et 'in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
Pagina 109 - Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.
Pagina 360 - Aeneae, quaecumque obnoxia morti, 600 abluere, et tacito deferre sub aequora cursu. Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque, quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respergit aquis. Pars optima restitit illi. Lustratum genetrix divino corpus odore 605 unxit, et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os, fecitque deum ; quem turba Quirini nuncupat Indigetem , temploque arisque recepit.
Pagina 110 - Capenam. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur ludaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est 15 arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris.
Pagina 99 - Festus 258: quadrata Roma in Palatio ante templum Apollinis dicitur, ubi reposita sunt quae solent boni ominis gratia in urbe condenda adhiberi, quia saxo munitus est initio in speciem quadratam. eius loci Ennius meminit cum ait "Et quis est erat (qui se sperat, Miiller) Romae regnare quadratae.
Pagina 184 - Calendae ab eo, quod his diebus calantur eius mensis Nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in curia Calabra sie: Dies te quinque calo Iuno Covella, Septem dies te calo luno Covella (über diese Formel selbst vgl.
Pagina 353 - ... virgines Vestales tres maximae ex nonis Maus ad pridie Idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt. Ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus , Vestalibus, Idibus Septembribus , adiecto sale cocto et sale duro.
Pagina 289 - Martis ara in campo solitaurilia utra voluerit caedito . . . tertia spolia, lanui Quirino agnum marem caedito, C qui ceperit ex aere dato, cuius auspicio capta, dis piaculum dato.
Pagina 217 - Komulum ac Tatium, quidam quod eo itinere utantur sacerdotes idulium sacrorum conficiendorum causa, itaque ne eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia ad domum Regis sacrificuli, sed etiam a Regis domo ad sacellum Streniae et rursus a Regia usque in arcem.

Informazioni bibliografiche