Immagini della pagina
PDF
ePub

Pompey's advantage of being near the enemy. The objections of Catulus and Hortensius.

17. Quodsi Romae Cn. Pompeius privātus esset hōc tempore, tamen ad tantum bellum is erat dēligendus atque mittendus; nunc cum ad cēterās summas utilitātēs haec 645 quoque opportūnitās adiungātur, ut in eis ipsīs locis adsit, ut habeat exercitum, ut

[graphic]

ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? Aut cür nōn ducibus dis immortalibus eidem, cui cētera summā cum salute rei publicae commissa sunt, hoc quoque bellum regium committamus?

At enim vir clarissimus, amantissimus reī publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ōrnamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissenti

QUINTUS HORTENSIUS

unt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognoscētis auctoritātes contrarias virōrum fortissimōrum et clarissimōrum, tamen omissis auctōritātibus ipsā rē ac ratione exquirere possumus veritatem, atque 670 hoc facilius, quod ea omnia quae à me adhuc dicta sunt, idem istī vēra esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn. Pompeiō summa esse omnia.

Quid igitur ait Hortensius? Si ūnī omnia tribuenda 675 sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad ūnum tamen omnia dēferrī nōn oportere. Obsolēvit iam ista ōrātiō, rē multo magis quam verbis refütāta. Nam tu īdem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulārī facultate dicendi et in senātū contrā virum fortem, A. 680 Gabinium, graviter ōrnātēque dixisti, cum is dē ūnō imperātōre contrā praedōnēs constituendo lēgem prōmulgasset, et ex hoc ipsō locō permulta item contrā eam lēgem verba fecisti. Quid? Tum, per deōs immortālēs, si plūs apud populum Romānum auctōritās tua quam 685 ipsius populi Rōmānī salūs et vēra causa valuisset, hodiē hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium tenērēmus ? An tibi tum imperium hoc esse vidēbātur, cum populi Rōmānī lēgāti, quaestōrēs praetoresque capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeātū et privātō et publicō 690 prohibēbāmur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privātam rem trānsmarīnam neque publicam iam obire possemus?

---

[ocr errors]

The law of Gabinius restored Roman naval supremacy. 18. Quae civitas antea umquam fuit, nōn dicō Atheniensium, quae satis lātē quondam mare tenuisse 695 dicitur; nōn Carthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis rēbus valuerunt; non Rhodiōrum, quōrum usque ad nostram memoriam disciplīna nāvālis et glōria remansit, quae civitas, inquam, antea tam tenuis, quae tam parva insula fuit quae nōn portūs suōs et agrōs et 700 aliquam partem regiōnis atque ōrae maritimae per sẽ ipsa defenderet? At hercule aliquot annos continuōs ante lēgem Gabiniam ille populus Romānus, cuius usque ad nostram memoriam nōmen invictum in nāvālibus pūgnis permānserit, magna ac multō māxima parte non modo 705 ūtilitātis, sed dignitātis atque imperi caruit. Nōs quōrum

maiōrēs Antiochum regem classe Persemque superarunt omnibusque nāvālibus pūgnis Carthaginiensēs, hominēs in maritimis rēbus exercitātissimōs parātissimōsque, vīcērunt, eī nūllō in locō iam praedōnibus parēs esse poterā710 mus; nōs qui antea non modo Italiam tūtam habēbāmus, sed omnes sociōs in ultimis ōrīs auctoritāte nostrī imperi salvōs praestare poteramus, tum, cum insula Dēlos, tam procul a nōbīs in Aegaeō mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, 715 parva, sine mūrō, nihil timēbat, idem non modo prōvinciis atque ōris Italiae maritimis ac portubus nostris, sed etiam Appiā iam Viā carēbāmus; et eis temporibus nōn pudebat magistrātūs populi Romānī in hunc ipsum locum escendere, cum eum nōbīs māiōrēs nostri exuviis 720 nauticis et classium spoliis ōrnātum reliquissent!

The question of appointing Gabinius as Pompey's lieutenant.

19. Bonō te animō tum, Q. Hortensi, populus Rōmānus et ceterōs qui erant in eadem sententia dicere existimavit ea quae sentiēbātis; sed tamen in salute communi idem populus Romānus dolōrī suō māluit quam auctoritāti 725 vestrae obtemperare. Itaque ūna lēx, ūnus vir, ūnus annus non modo nōs illa miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit ut aliquandō vērē vidērēmur omnibus gentibus ac natiōnibus terra marique imperare.

Quō mihi etiam indīgnius vidētur obtrectatum esse 730 adhuc - Gabinio dicam anne Pompeiō an utrique, id quod est vērius? - nē lēgārētur A. Gabīnius Cn. Pompēiō expetenti ac postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum lēgātum quem velit, idōneus nōn est qui impetret, cum ceteri ad expīlandōs sociōs diripiendasque 735 provincias quos voluerunt lēgātōs ēduxerint; an ipse, cūius lēge salūs ac dīgnitās populō Rōmānō atque omnibus gentibus constitūta est, expers esse debet glōriae eius im

[graphic][merged small]

perātōris atque eius exercitus qui consilio ipsius ac periculo est constitūtus?

An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, 740 Cn. Lentulus, quos omnes honōris causā nōminō, cum tribūnī plēbī fuissent, anno proximō lēgātī esse potuērunt; in unō Gabīniō sunt tam diligentes, qui in hoc bellō quod lēge Gabīnia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per vōs ipse constituit, etiam praecipuō iūre esse 745 dēbēret? De quo legando consulēs spērō ad senātum relātūrōs. Qui si dubitabunt aut gravābuntur, ego mē profiteor relātūrum; neque mē impediet cuiusquam inimicum edictum quò minus võbis frētus vestrum iūs beneficiumque defendam, neque praeter intercessiōnem quic- 750 quam audiam, de quã, ut arbitror, istī ipsi qui minantur etiam atque etiam quid liceat considerābunt. Meā quidem sententia, Quirītēs, ūnus A. Gabīnius belli maritimī rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestrīs 755 suffrāgiīs dētulit, alter dēlātum susceptumque cōnfēcit.

A reply to the objections of Catulus.

20. Reliquum est ut de Q. Catuli auctōritāte et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vōbis quaereret, sī in ūnō Cn. Pompeiō omnia pōnerētis, sī quid eō factum esset, in quo spem essētis habitūrī, cepit magnum 760 suae virtutis fructum ac dignitātis, cum omnēs ūnā prope vōce in eo ipsō vōs spem habitūrōs esse dixistis. Etenim tālis est vir, ut nulla rēs tanta sit ac tam difficilis, quam ille nōn et consilio regere et integritāte tuērī et virtute cōnficere possit. Sed in hoc ipsō ab eo vehementissimē 765 dissentio, quod, quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hōc magis rēs publica, dum per deōs immortālēs licet, frui debet summī virī vītā atque virtute. At enim ne quid novī fiat contrā exempla atque institūta

« IndietroContinua »