Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][merged small]
[graphic][merged small][merged small][merged small]

Cicero's own indebtedness to Archias.

1. Si quid est in me ingenī, iudices, quod sentiō quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in quā mē nōn infitior mediocriter esse versātum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimārum artium studiis ac disciplīnā 5 profecta, à qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a mē repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mēns mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ulti10 mam, inde usque repetens hunc video mihi principem et

ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem hōrum studiōrum exstitisse. Quodsi haec vox hūius hortātū praeceptisque cōnfōrmāta nōnnūllīs aliquandō salūtī fuit, ā quō id accēpimus quō cēterīs opitulārī et aliōs servāre possēmus, huic profectò ipsī, quantum est situm in nōbīs, 15 et opem et salutem ferre dēbēmus.

Ac ne quis ā nōbīs hōc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut disciplīna, nē nos quidem huic ūnī studio penitus umquam dēditī fuimus. Etenim omnes artēs quae ad 20 hūmānitātem pertinent habent quoddam commune vinculum et quasi cognātiōne quādam inter sẽ continentur.

Cicero begs indulgence for his unusual plea.

2. Sed nē cui vestrum mirum esse videātur mē in quaestione legitimā et in iudicio publicō, cum rēs agātur apud praetōrem populi Rōmānī, lēctissimum virum, et 25 apud sevērissimōs iūdicēs, tanto conventu hominum ac frequentia, hōc ūti genere dicendi, quod non modo ā cōnsuetudine iudiciōrum, vērum etiam a forensi sermōne abhorreat, quaesō a vōbis ut in hac causā mihi dētis hanc veniam, accommodatam huic reō, võbīs, quem ad modum 30 spērō, nōn molestam, ut mē prō summō poētā atque ērudītissimō homine dicentem, hōc concursū hominum litterātissimōrum, hāc vestrā hūmānitāte, hōc denique praetōre exercente iudicium, patiāminī dē studiis hūmānitātis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi 35 persōnā, quae propter ōtium ac studium minimē in iūdiciis periculisque tractata est, ūtī prope novō quodam et in ūsitātō genere dicendi. Quod sī mihi ā vōbīs tribui concēdique sentiam, perficiam profectō ut hunc A. Licinium nōn modo nōn segregandum, cum sit civis, a numerō civium, 40 vērum etiam sī nōn esset, putētis asciscendum fuisse.

Archias in his youth won fame in the East. Coming to Italy, he was welcomed by men of high rank.

42 3. Nam ut primum ex pueris excessit Archiās, atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad hūmānitātem infōrmārī solet se ad scribendi studium contulit, primum

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

72 colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Rōmae

propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Locrenses et Rēgini et Neapolitānī cīvitāte ceterisque praemiis dōnārunt, et omnes qui 75 aliquid dē ingeniis poterant iūdicāre cognitiōne atque hospitiō dignum existimārunt.

Hac tanta celebritāte famae cum esset iam absentibus nōtus, Rōmam venit Mariō consule et Catulō. Nactus est primum cōnsulēs eōs quōrum alter rēs ad scribendum 80 māximās, alter cum res gestas tum etiam studium atque aurēs adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextātus etiam tum Archias esset, eum domum suam recēpērunt. Et erat hōc nōn sōlum ingenī ac litterārum, vērum etiam nātūrae atque virtutis, ut domus quae huius adulescentiae 85 prīma fāvit, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis iucundus Q. Metellō illī Numidicō et ēius Piō filiō, audiēbātur ā M. Aemiliō, vīvēbat cum Q. Catulō et patre et filio, a L. Crasso colebatur; Lucullōs vērō et Drūsum et Octāviōs et Catōnem et tōtam Hortensiōrum 90 domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiēbātur summō honōre, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studēbant, vērum etiam si qui forte simulābant.

Archias has fulfilled the conditions of Roman citizenship.

4. Interim satis longō intervāllō, cum esset cum M. 95 Lucullō in Siciliam profectus et cum ex ea prōvinciā cum eōdem Lucullō dēcēderet, venit Heracliam. Quae cum esset civitas aequissimō iure ac foedere, ascribī sē in eam cīvitātem voluit, idque, cum ipse per sẽ dīgnus putārētur, tum auctoritāte et gratia Luculli ab Heracliensibus im- 100 petravit. Data est civitas Silvānī lēge et Carbōnis: SI QUI FOEDERĀTĪS CĪVITĀTIBUS ASCRIPTĪ FUISSENT; SĨ TUM, CUM LĒX FERĒBĀTUR, IN. ĪTALIĀ DOMICILIUM HABUISSENT; ET SĨ SEXĂGINTĀ DIEBUS APUD PRAETŌREM ESSENT PRO

« IndietroContinua »