Immagini della pagina
PDF
ePub

atque incendiōrum. Tenēris undique; luce sunt clariōra nobis tua cōnsilia omnia, quae iam mecum licet recognōscās. Meministine mē ante diem XII Kalendās Novem75 brēs dicere in senātū fore in armīs certō die, qui dies futūrus esset ante diem vi Kalendās Novembrēs, C. Mānlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, vērum, id quod multo magis 80 est admirandum, dies?

Dixi ego idem in senatu caedem te optimātium contulisse in ante diem v Kalendās Novembrēs, tum cum multi principēs cīvitātis Rōmā nōn tam sui conservandi quam tuōrum consiliōrum reprimendōrum causă profū85 gērunt. Num infitiari potes te illō ipsō die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contrā rem publicam non potuisse, cum tū discessū cēterōrum, nostrā tamen, qui remānsissēmus, caede tē contentum esse dicebās? Quid? Cum te Praeneste Kalendis ipsis 90 Novembribus occupātūrum nocturno impetū esse cōnfīderēs, sēnsistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiis, custōdiis, vigiliis esse mūnītam? Nihil agis, nihil mōlīris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.

The meeting of conspirators at the house of Laeca. The attempt on the life of Cicero.

95 4. Recognosce tandem mēcum noctem illam superiōrem; iam intelleges multō mē vigilare acrius ad salutem quam tē ad perniciem rei publicae. Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs (nōn agam obscūrē) in M. Laecae domum; convenisse eōdem complūrēs ēiusdem amentiae sceleris100 que socios. Num negare audēs? Quid taces? Convincam, si negās. Video enim esse hic in senātū quōsdam qui tēcum ūnā fuērunt.

O di immortālēs! Ubinam gentium sumus? In qua urbe vivimus? Quam rem publicam habēmus? Hic, hic sunt in nostro numerō, patres conscripti, in hoc orbis 105 terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostrō omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hōs ego video consul et dē rē publică sententiam rogō, et quos ferrō trucīdārī oportebat, eōs nōndum vōce vulnerō!

Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae; statuisti quo quemque proficisci placeret; dēlēgisti quos Romae relinquerēs, quos tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partes ad incendia; cōnfirmasti te ipsum iam esse exiturum; dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Rōmānī qui tē istā cūrā liberarent, et sēsē illā ipsa nocte paulo ante lucem mē in meō lectulō interfectūrōs pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam 130 coetu vestrō dimissō, comperi; domum meam mãiōribus praesidiis mūnīvi atque firmāvī; exclusi eōs quōs tū ad mē salūtātum māne miseras, cum illi ipsī vēnissent quos ego iam multis ac summis viris ad mē id temporis venturōs esse praedixeram.

[graphic]

THE END OF A ROMAN BRONZE BED

135

Catiline is urged to leave the city and join his waiting forces.

5. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti. Egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna castra desiderant. Educ tecum etiam omnēs tuōs; si minus, 140 quam plurimōs; pūrgā urbem. Magnō mē metū līberābis, dum modo inter me atque tē mūrus intersit. Nōbiscum versārī iam diutius non potes; nōn feram, nōn patiar, nōn sinam.

Māgna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsi 145 Iovi Statōri, antiquissimo custōdī hūius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infēstam rei publicae pestem totiens iam effūgimus. Nōn est saepius in unō homine summa salūs periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi cōnsulī dēsīgnātō, Catilīna, insidiātus es, 150 nōn publicō mē praesidiō, sed prīvātā diligentiā dēfendī. Cum proximis comitiis cōnsulāribus mē cōnsulem in campō et competitōrēs tuōs interficere voluisti, compressi cōnātūs tuōs nefariōs amicōrum praesidio et copiis, nullō tumultu publicē concitātō; denique, quotiēnscumque mē 155 petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum māgnā calamitāte rei publicae esse coniunctam. Nunc iam apertē rem publicam universam petis; templa deōrum immortalium, tecta urbis, vītam omnium civium, Italiam tōtam ad exitium et västitātem vocās. 160 Qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperī disciplīnaeque maiōrum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lēnius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iusserō, residēbit in rē pūblica reliqua coniūrātōrum manus; sin 165 tū, quod te iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciosa sentīna rei publicae. Quid est, Catilina? Num dubitas id, mē im

perante, facere quod iam tua sponte faciēbās? Exire ex urbe iubet cōnsul hostem. Interrogās mē, num in exsilium? Nōn iubeō; sed, sī mē cōnsulis, suādeō.

All men fear Catiline because of his crimes.

170

6. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe dēlectare possit, in qua nēmō est extra istam coniūrātiōnem perditōrum hominum qui te non metuat, nēmō qui nōn ōderit? Quae nota domesticae turpitudinis non inūsta vītae tuae est? Quod prīvātārum rērum dēdecus 175 nōn haeret in fāmā? Quae libidō ab oculis, quod facinus ā manibus umquam tuis, quod flagitium ā tōtō corpore āfuit? Cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum inlecebris inrētīssēs, nōn aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?

180

Quid vērō? Nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incredibili scelere hōc scelus cumulāstī? Quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hac civitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videatur. 185 Praetermittō ruinās fortūnārum tuarum, quas omnēs impendere tibi proximis Idibus sentiēs. Ad illa veniō quae nōn ad privātam ignominiam vitiōrum tuōrum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vītam 190 salutemque pertinent.

Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciās esse hōrum nēminem qui nesciat tē prīdie Kalendās Iānuāriās Lepidō et Tullō consulibus stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et princi- 195 pum cīvitātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōri tuō nōn mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam populī Rōmānī obstitisse? Ac iam illa omittō (neque enim sunt aut obscura aut nōn multa commissa

[graphic]

"QUID, QUOD ADVENTU TUO ISTA SUBSELLIA VACUEFACTA SUNT?"

« IndietroContinua »