Immagini della pagina
PDF
ePub

The escape of Mithridates, the rising of many eastern nations, the retreat of Lucullus, and the defeat of part of his army.

9. Requirētur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirītēs; non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suō rēgnō sīc Mithridātēs profūgit 265 ut ex eodem Pontō Mēdēa illa quondam profugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis, qua se parēns persequeretur, dissipāvisse, ut eōrum collectiō dispersa maerorque patrius celeritatem persequendi retardāret. Sic Mithridātēs fugiēns maximam vim aurī 270 atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et ā māiōribus acceperat et ipse bellō superiōre ex tōtā Asiā direptās in suum regnum congesserat, in Pontō omnem reliquit. Haec dum nostri colligunt omnia diligentius, rēx ipse è manibus effugit. Ita illum in persequendi studiō 275 maeror, hōs laetitia tardāvit.

Hunc in illō timōre et fugā Tigrānēs, rēx Armenius, excepit diffidentemque rēbus suis confirmavit et adflictum ērēxit perditumque recreavit. Cuius in rēgnum posteāquam L. Lucullus cum exercitu venit, plūrēs etiam 280 gentes contrā imperātōrem nostrum concitatae sunt.

Erat

enim metus iniectus eīs nātiōnibus quas numquam populus Rōmānus neque lacessendas bellō neque temptandās putavit; erat etiam alia gravis atque vehemēns opīniō quae animōs gentium barbarārum pervaserat, fānī locu285 plētissimi et religiōsissimi dīripiendī causā in eās ōrās nostrum esse exercitum adductum. Ita nātiōnēs multae atque magnae novō quōdam terrōre ac metū concitābantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrānis rēgnō ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimiā longin290 quitate locōrum ac desiderio suōrum commovēbātur.

[graphic][merged small][merged small]

Hic iam plūra non dicam; fuit enim illud extremum, ut ex eis locis a militibus nostrīs reditus magis mātūrus quam processiō longior quaereretur. Mithridātēs autem et suam manum iam confirmarat, et eōrum qui sẽ ex 295 ipsius rēgno collegerant, et magnis adventiciis auxiliīs multōrum rēgum et nātiōnum iuvābātur. Nam hōc ferē sic fieri solēre accepimus, ut rēgum adflictae fortunae facile multōrum opēs adliciant ad misericordiam, māximēque eōrum qui aut rēgēs sunt aut vivunt in rēgnō, ut 300 eis nōmen rēgāle māgnum et sanctum esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. Nam cum sē in rēgnum suum recepisset, non fuit eō contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam, posteaquam pulsus erat, terram 305 umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victōrem impetum fecit.

Sinite hoc loco, Quirītēs, sicut poetae solent qui res Rōmānās scribunt, praeterire mē nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad aurēs imperātōris non ex proeliō 310 nuntius, sed ex sermōne rūmor adferret. Hic in illō ipsō malō gravissimaque belli offensiōne L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodīs medērī fortasse potuisset, vestrō iussu coactus, quod imperī diuturnitatī modum statuendum vetere exemplō putāvistis, partem 315 militum qui iam stipendiis confecti erant dimisit, partem M'. Glabriōnī tradidit.

Multa praetereō consultō, sed ea vos coniectura perspicite, quantum illud bellum factum putētis, quod coniungant rēgēs potentissimi, renovent agitātae nātiōnēs, 320 suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulsō.

In Pompey are the four qualifications of a good general. First: knowledge of warfare.

10. Satis mihi multa verba fecisse videor quārē esset hōc bellum genere ipsō necessārium, māgnitūdine perīculōsum; restat ut de imperātōre ad id bellum dēligendō ac tantis rēbus praeficiendo dicendum esse videatur. 325 Utinam, Quirītēs, virōrum fortium atque innocentium copiam tantam habērētis ut haec vōbis dēlīberātiō difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bellō praeficiendum putārētis! Nunc vērō cum sit ūnus Cn. Pompeius qui nōn modo eōrum hominum qui nunc sunt 330 glōriam, sed etiam antīquitātis memoriam virtute superārit, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimō, in summō imperātōre quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militāris, virtutem, auctoritatem, fēlīcitātem.

335

Quis igitur hōc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui ē lūdō atque pueritiae disciplīnīs bellō maximō atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplīnam profectus est; qui extrēmā pueritia mīles in exercitu fuit summī imperātōris, ineunte 340 adulescentia maximi ipse exercitus imperator; qui saepius cum hoste cōnflixit quam quisquam cum inimicō concertavit, plūra bella gessit quam cēterī lēgērunt, plūrēs prōvincias confecit quam alii concupīvērunt; cūius adulēscentia ad scientiam rei militāris nōn aliēnīs praeceptis, 345 sed suis imperiīs, nōn offēnsiōnibus belli, sed victōriīs, nōn stipendiis, sed triumphis est erudīta. Quod denique genus esse belli potest in quo illum nōn exercuerit fortūna rei publicae? Civile, Africanum, Transalpīnum, Hispāniēnse mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis 350 nātiōnibus, servile, nāvāle bellum, varia et diversa genera et bellōrum et hostium non solum gesta ab hoc unō sed

355

etiam confecta nullam rem esse declarant in ūsu positam militārī, quae hūius virī scientiam fugere possit.

Second qualification: ability. Pompey's is attested by many nations.

11. Iam vērō virtuti Cn. Pompei quae potest ōrātiō pār invenīrī? Quid est quod quisquam aut illō dīgnum aut vōbīs novum aut cuiquam inaudītum possit adferre? Neque enim illae sunt sōlae virtutēs imperātōriae quae vulgō existimantur, labor in negotiis, fortitūdō in peri360 culis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, cōnsilium in prōvidendō; quae tanta sunt in hōc ūnō quanta in omnibus reliquis imperātōribus, quōs aut vidimus aut audivimus, nōn fuērunt.

Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hūius 365 virtute et subsidiō cōnfessus est. līberātam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis nōn terrōre belli sed consili celeritate explicavit. Testis est Africa, quae magnis oppressa hostium cōpiīs eōrum ipsōrum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legiōni370 bus nostrīs iter in Hispaniam Gallōrum interneciōne patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissimē plūrimōs hostes ab hoc superātōs prōstrātōsque conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae, cum servili bellō taetrō periculōsōque premeretur, ab hoc auxilium absente ex375 petīvit; quod bellum exspectātiōne ēius attenuatum atque imminutum est, adventū sublātum ac sepultum. Testēs nunc vērō iam omnes sunt ōrae atque omnes exterae gentēs ac nātiōnēs, dēnique maria omnia cum universa, tum in singulis ōrīs omnēs sinus atque portus.

380

Quis enim tōtō marī locus per hōs annōs aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis nāvigāvit qui nōn sẽ aut mortis aut servitūtis periculō committeret, cum aut hieme aut refertō praedōnum marī nāvigāret? Hoc tantum bellum, tam

« IndietroContinua »