Immagini della pagina
PDF
ePub

515 cōpia valeat, in quō ipsō inest quaedam dignitās imperātōria, vōs, Quirītēs, hōc ipsō ex locō saepe cognōvistis. Fidem vērō ēius quantam inter socios existimārī putātis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Hūmānitāte iam tanta est ut difficile dictu sit 520 utrum hostēs magis virtutem eius pūgnantēs timuerint an mānsuētūdinem victi dīlēxerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum transmittendum sit, quï ad omnia nostrae memoriae bella cōnficienda dīvīnō quōdam consiliō nātus esse videatur?

Third qualification of a general: personal influence.

525 15. Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militārī valet, certē nēminī dubium est quin eã rẽ idem ille imperātor plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda' quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus nostrīs 530 existiment, quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rēbus ut aut contemnant aut metuant aut ōderint aut ament opiniōne non minus et fāmā quam aliqua ratiōne certā commovērī? Quod igitur nōmen umquam in orbe terrarum clarius fuit? Cuius rēs gestae parēs? De quō 535 homine vōs, id quod māximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis? An vērō üllam ūsquam esse ōram tam dēsertam putātis quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum universus populus Rōmānus, refertō forō completisque omnibus templis, ex quibus hic locus cōn540 spici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperātōrem dēpoposcit?

Itaque, ut plūra nōn dīcam neque aliōrum exemplis cōnfirmem quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompeiō omnium rerum egregiarum exempla suman545 tur; qui quò diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperator, tanta repente vīlitās annōnae ex summā inopiā

[graphic][merged small]

550

et caritate rei frumentāriae consecuta est unius hominis spē ac nomine, quantam vix ex summā übertāte agrōrum diuturna pax efficere potuisset.

Iam accepta in Ponto calamitate ex eo proeliō de quō vōs paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opēs animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, āmīsissētis Asiam, Quirītēs, nisi ad ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium

FORTUNA

ad eas regiōnēs fortuna populi Romānī attulisset. Huius adventus et Mithridatem insolitā inflammātum viccontinuit et

[graphic]

tōriā

Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute perfectūrus sit, qui tantum auctoritate perfecerit, aut quam facile imperio atque exercitu sociōs et vectigalia conservātūrus sit, qui ipsō nōmine ac rūmōre defenderit ?

Fourth qualification of a general: good fortune.

16. Age vērō illa rēs quantam declarat eiusdem hominis apud hostes populi Rōmānī

[graphic]
[blocks in formation]

Crētēnsium lēgātī, cum in eōrum insulā noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras vēnērunt, eique sẽ omnēs Crētēnsium cīvitātēs dēdere velle dixerunt! Quid? Idem iste Mithridātēs nōnne ad eundem Cn. Pompeium lēgātum usque in Hispaniam misit? Eum quem Pompeius lēgātum semper iudicavit, ei quibus erat molestum ad eum potissimum

esse missum, specula

M. CLAUDIUS MARCELLUS

tōrem quam lēgātum iudicarī māluērunt? Potestis igitur iam constituere, Quirītēs, hanc auctoritatem, multis postea 605 rēbus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam, quantum apud illōs rēgēs, quantum apud exterās nātiōnēs valituram esse existimētis.

Reliquum est ut de felicitate, quam praestare dē sē ipsō nemo potest, meminisse et commemorare de alterō 610 possumus, sicut aequum est hominēs dē potestate deōrum,

timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimō, Māximō, Marcellō, Scipiōnī, Mariō, et cēteris magnis imperātōribus nōn sōlum propter virtutem sed etiam propter fortunam 615 saepius imperia mandāta atque exercitus esse commissōs. Fuit enim profectò quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad rēs māgnās bene gerendās divinitus adiuncta fortūna. De huius autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac ütar moderatiōne 620 dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita meminisse, reliqua spērāre videāmur, nē aut invisa dīs immortalibus ōrātiō nostra aut ingrata esse videatur.

Itaque nōn sum praedicātūrus quantas ille rēs domī 625 militiae, terra marique quantaque felicitate gesserit, ut ēius semper voluntatibus nōn modo cīvēs adsenserint, socii obtemperārint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestātēsque obsecundārint. Hōc brevissimē dicam, nēminem umquam tam impudentem fuisse, qui ab dīs im630 mortalibus tot et tantas rēs tacitus auderet optare, quot et quantās di immortālēs ad Cn. Pompeium dētulērunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirītēs, cum communis salūtis atque imperi tum ipsius hominis causă, sicuti facitis, velle et optare dēbētis.

635 Quare cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accūrātissimē sit administrandum, et cum ei imperātōrem praeficere possītis, in quō sit eximia belli scientia, singulāris virtūs, clārissima auctōritās, ēgregia fortūna, dubitātis, Quirītēs, quin hōc 640 tantum boni, quod vōbis ab dīs immortalibus oblātum et datum est, in rem publicam conservandam atque amplificandam cōnferātis ?

« IndietroContinua »