Opera: ex recensione J. Conington

Copertina anteriore
apud Harperos fratres, 1893
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 323 - Latinos audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. 450 qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris, heu, praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: 455 talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant.
Pagina 199 - ... suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Pagina 11 - Candidus insuetum miratur limen Olympi sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Pagina 331 - Hie steterat, nautis olim venerabile lignum, Servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes ; Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770 Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Pagina 88 - Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure mentis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti : hie tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum...
Pagina 131 - O felix una ante alias Priameia virgo, 'Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
Pagina 204 - Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti ; Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
Pagina 125 - Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente, 90 Liminaque laurusque dei, totusque moveri Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris : " Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto 95 Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem. Hie domus Aeneae cunctis dominabitur oris, Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
Pagina 81 - Olympo. illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, 565 Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
Pagina 325 - Lernae ars fuerat pauperque domus, nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. 520 Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro; aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes, et in aequora currunt quisque suum populatus iter...

Informazioni bibliografiche