Immagini della pagina
PDF
ePub

In hac, prout in maiore editione, Wagneri editionem minorem ita secutus sum ut orthographiam quam vocant vix unquam, punctorum distributionem rarius mutarem. In lectionibus cligendis meo semper usus sum iudicio: quo tamen effectum est ut textus evaderet Heinsiano non multum dissimilis. Quae nova ex codicibus intuli leviora sunt quam ut lectori festinanti quicquam morae faciant. Itaque quaecunque de his rebus dicenda sint ca omnia commentario reservavi. Si quis interim lectionum a nobis admissarum rationem quaerat, consulat velim apparatum criticum Heynio-Wagnerianum.

BUCOLICON.

LIBER.

T

ECLOGA I.

TITYRUS.

MELIBOEUS. TITYRUS.

5

10

M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae finis et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboce, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipso capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Shope malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De caelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Urben, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
Noram, sic parvis conponere magna solebam.

15

Verum hacc tantum alias inter caput extulit urbes, 25

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi?
T. Libertas; quae scra, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo pcst tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis crat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma :
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua iunco!
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontis sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro;
Hine alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea rancae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

30

35

40

45

55

T. Ante leves erg pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces,
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

60

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illins labatur pectore voltus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

65

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? en, quo discordia civis
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
Ite meas, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis;

Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGA II.

ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini, nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio iactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpyllumque herbas contundit olentis.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ?

70

75

81

5

10

156

20

25

30

O formose puer, nimium ne crede colori!
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur,
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi.
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans;
Mille meae Siculis errant in montibus agnae ;
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
Iudice te metuam, si numquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere pluris
Instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas: invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat ;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte,
Sic posita quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon : nec munera curat Alexis,

40

45

50

55

« IndietroContinua »