Immagini della pagina
PDF
ePub

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae
Mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
Pinguia corticibus sudent electra myricae,
Certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion,
(Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus)
Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvae :
Praeceps aerii specula de montis in undas
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine Macnalios, iam desine, tibia, versus.

Haec Damon; vos, quae responderit Alphesiboeus, Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

55

[ocr errors]

65

70

75

A. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, Verbenasque adole pinguis et mascula tura: Coniugis ut magicis sanos avertere sacris Experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam; Carminibus Circe socios mutavit Ulixi; Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Terna tibi haec primum triplici diversa colore Licia circumdo, terque haec altaria circum Effigiem duco; numero deus inpare gaudet. [Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.] Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; Necte, Amarylli, modo, et, Veneris, dic, vincula necto. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, Perdita, nec serae meminit, decedere nocti, Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

80

85

89

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis
Moerim, saepe animas imis excire sepulchris
Atque satas alio vidi traducere messis.

95

99

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
Transque caput iace; nec respexeris. His ego Daphnim
Adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Aspice, corripuit tremulis altaria flammis

105

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam, carmina, parcite, Daphnis.

ECLOGA IX.

MOERIS.

LYCIDAS. MOERIS.

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos.
L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina, fagos
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

5

10

15

L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontis induceret umbra?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?
"Tityre, dum redeo-brevis est via-pasce capellas,
Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto."

20

25

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua, vae, miserac nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."
L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
Incipe, si quid habes
Et me fecere poetam

Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

30

Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna 35
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.
M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse

voluto,

40

Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
"Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites;
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."
L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.
M. “Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

A strum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

45

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes." 50
Omnia fert aetas, animum quoque saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores,

BUCOLICA. ECL. X.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
L. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet acquor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris curae;
Hinc adeo media est nobis via: namque sepulchrum
Incipit adparcre Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque-minus via laedit-camus;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus;
Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
Pauca meo Gallo, sed quac legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlaberc Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam,
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attendent simae virgulta capellac.
Non canimus surdis; respondent omnia silvac.

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, ctiam flevere myricae;
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
Nec te pocnitcat pecoris, divine poeta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis-
Venit et upilio; tardi venere subulci;
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo:
Galle, quid insanis? inquit; tua cura Lycoris
Perque nives alium perque horrida castra secuta est.

21

355

55

[ocr errors]

65

10

15

20

25

30

35

40

Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat;
Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris: soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor,-quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra―
Mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostis:
Tu procul a patria-nec sit mihi credere tantum!-
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!
Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
Aut acris venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

45

50

55

Spicula. Tamquam haec sit nostri medicina furoris, 60 Aut deus ille malis hominum mitescere discat!

Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.

« IndietroContinua »