Immagini della pagina
PDF
ePub

in cuftodiam dati funt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauferant portas. ceteris traditum oppidum, fuæ redditæ res. Cecidere in urbis ejus oppugnatione hoftium duo millia ferme; Romanorum haud amplius nonaginta.

IV. Læta & ipfis, qui rem geffere, urbis ejus expugnatio fuit, & imperatori ceteroque exercitui; & fpeciofum adventum fuum, ingentem turbam captivorum præ fe agentes, fecerunt. Scipio, collaudato fratre, cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab fe captæ captam ab eo Oringin æquaffet, quia & hiems inftabat, ut nec tentare Gades, nec disjectum paffim per provinciam exercitum Hafdrubalis confectari poffet, in citeriorem Hifpaniam omnes fuas copias reduxit : dimiffifque in hiberna legionibus, L. Scipione fratre Romam miffo, & Hannone hoftium imperatore, ceterifque nobilibus captivis, ipfe Tarraconem conceffit. Eodem anno claffis Romana, cum M. Valerio Lævino proconfule ex Sicilia in Africam tranfmiffa, in Uticenfi Carthaginienfique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginienfium circa ipfa mœnia Uticæ prædæ actæ funt. Repetentibus Siciliam claffis Punica (feptuaginta erant longæ naves) occurrit. decem & feptem nayes ex iis captæ funt, quatuor in alto merfæ. cetera fufa ac fugata claffis. Terra marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. Toto inde mari pulfis hoftium navibus, magni commeatus frumenti Romam fubvecti.

V. Principio æftatis ejus, qua hæc funt gesta,

P. Sulpicius proconful & Attalus rex cum Æginæ (ficut ante dictum eft) hibernaffent, Lemnum inde, claffe juncta, Romanæ quinque & viginti quinqueremes, regiæ quinque & triginta, tranfmiferunt. Et Philippus, ut, feu terra feu mari obviam eundum hofti foret, paratus ad omnes conatus effet, ipfe Demetriadem ad mare défcendit: Lariffam diem ad conveniendum exercitui edixit. Undique ab fociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. Suftulerant enim animos Ætoli, cum ab Romana focietate, tum poft Attali adventum; finitimofque depopulabantur. nec Acarnanes folum Boeotique, & qui Euboeam incolunt, in magno metu erant: fed Achæi quoque, quos fuper Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus, haud procul Argivorum fine pofitis caftris, terrebat. hi omnes fuis quifque urbibus, quæ pericula terra marique portendebantur, memorantes, auxilia regem orabant. Ne ex regno quidem ipfius tranquilla nuntiabantur res. & Scerdilædum Pleuratumque motos effe, & Thracum maxime Mædos, fi quod longinquum bellum regem occupaffet, proxima Macedoniæ incurfuros. Boeoti quidem & interiores Græciæ populi, Thermopylarum faltum, ubi anguftæ fauces coarctant iter, foffa valloque intercludi ab Ætolis, nuntiabant, ne tranfitum ad fociorum urbes tuendas Philippo darent. Vel fegnem ducem tot excitare tumultus circumfufi poterant. Legationes dimittit, pollicitus, prout tempus ac res fe daret, omnibus laturum fe auxilium. in præfentia, quæ maxime urgebat res,

Peparethum præfidium urbi mittit; unde allatum erat, Attalum, ab Lemno claffe tranfmiffa, omnem circa urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltaftis (pelta cetræ haud diffimilis eft) Chalcidem mittit. additi quingenti Agrianum, ut omnes infulæ partes tueri poffent. ipfe Scotuffam eft profectus : eodemque ab Lariffa Macedonum copias traduci juffit. Eo nuntiatum eft, concilium Ætolis Heracleam indi&tum, regemque Attalum, ad confultandum de fumma belli, venturum. Hunc conventum ut turbaret fubito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. & concilio quidem dimiffo jam venit: fegetibus tamen, quæ prope maturitatem erant, maxime in finu Ænianum vaftatis, Scotuffam copias reducit. Ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem fefe recipit. Inde ut ad omnes hoftium motus poffet occurrere, in Phocidem atque Euboeam, & Peparethum mittit,, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent. ipfe in Tifæo (mons eft in altitudinem ingentem cacuminis editi) fpeculam pofuit: ut ignibus procul fublatis fignum, ubi quid molirentur hoftes, momento temporis acciperet. Romanus imperator & Attalus rex a Peparetho Nicæam trajecerunt. inde claffem in Euboeam ad urbem Oreum tranfmittunt : quæ ab Demetriaco finu Chalcidem & Euripum petenti ad lævam prima urbium Eubœæ pofita eft. Ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

[ocr errors]

VI. Quatriduo poft, quam appulfa claffis eft, urbem aggreffi funt. id tempus occultis cum Pla-. tore, qui a Philippo præpofitus urbi erat, colloquiis abfumtum eft. Duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media eft. cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat. Ibi primo atrociffimum contractum eft certamen, & turre inftructa omni genere telorum, & tormentis machinifque ad oppugnandam eam ex navibus expofitis. Cum omnium animos oculofque id cer-. tamen avertiffet, porta maritimæ arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata eft. Oppidani, pulfi inde in mediam urbem, ad alteram tendere arcem. Et ibi pofiti erant, qui fores portæ objicerent. ita exclufi in medio cæduntur capiunturque. Macedonum præfidium conglobatum fub arcis muro ftetit; nec fuga effuse petita, nec pertinaciter prœlio inito. Eos Plator, venia a Sulpicio impetrata, in naves impofitos ad Demetrium Phthiotidis expofuit: ipfe ad Attalum fe recepit. Sulpicius, tam facili ad Oreum fucceffu elatus, Chalcidem inde protinus victrici classe petit. ubi haudquaquam ad fpem eventus refpondit. Ex patenti utrinque coatum in anguftias mare, fpeciem intuenti primo gemini portus in ora duo verfi præbuerit: fed haud facile alia infeftior claffi ftatio eft. nam & venti ab utriufque terræ præaltis montibus fubiti ac procellofi fe dejiciunt, & fretum ipfum Euripi non fepties die, ficut fama fert, temporibus ftatis reciprocat: fed temere in modum venti, nunc huc,

J

nunc illuc verfo mari, velut monte præcipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte, nec die quies navibus datur. Cum claffem tam infefta ftatio accepit, tum & oppidum, alia parte claufum mari, alia ab terra egregie munitum, præfidioque valido firmatum, & præcipue fide præfectorum principumque, quæ fluxa & vana apud Oreum fuerat, ftabile atque inexpugnabile fuit. Id prudenter, ut in temere fufcepta re, Romanus fecit, quod, circumfpectis difficultatibus, ne fruftra tempus tereret, celeriter abftitit incepto, claffemque inde ad Cynum Locridis (emporium id eft urbis Opuntiorum, mille paffuum a mari fitæ) trajecit.

VII. Philippum & ignes ab Oreo editi monuerant, fed ferius Platoris fraude e fpecula elati; & impari maritimis viribus haud facilis erat in infulam claffi acceffus. ita res per cunctationem omissa. Ad Chalcidis auxilium, ubi fignum accepit, impigre eft motus. nam & ipfa Chalcis, quanquam ejufdem infulæ urbs eft, tamen adeo arcto interfcinditur freto, ut ponte continenti jungatur, terraque aditum faciliorem, quam mari, habeat. Igitur Philippus, dejecto præfidio, fufifque Ætolis, qui faltum Thermopylarum infidebant, cum ab Demetriade Scotuffam, inde de tertia vigilia profectus, trepidos hoftes Heracleam compuliffet, ipfe uno die Phocidis Elatiam millia amplius fexaginta contendit. Eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. concefferat eam prædam regi Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. Cum Ro

« IndietroContinua »