Immagini della pagina
PDF
ePub

uni tibi est maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt, qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec, quae rariora et difficiliora sunt, genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare. Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae 16 philosophiam ad te allegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum. Haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli propemodum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem publicam atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude, cui negari a Catone fas esse non puto. Quamobrem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua, tum benevolentia erga me mihi, quod maxime cupierim, contigisse.

EPISTOLA XVI.

(AD FAM. XV, 5.)

M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.

Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur, libenter 1

sein Neffe Brutus dem Könige Ariobarzanes bedeutende Summen geborgt hatte.

Quae si etiam] quae, was jene von ihm rühmen werden; maiora, als was er selbst von sich gesagt hat.

iustiores] Iustum sagt man von dem, was mit dem Recht in Einklang steht, aber auch von dem, was seinem Begriffe entspricht, was so ist, wie es sich gebührt. So ist iustum bellum ein gerechter Krieg und auch ein förmlicher, ordentlicher Krieg ; der erste kann sehr unbedeutend, der zweite sehr ungerecht sein. Liv. IX, 1, 10: iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes; XXIX, 31, 10: inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse

Ciceros Briefe I. 5. Aufl.

.. Iamque adeo licenter eludebant, ut plures quam iusto saepe in bello Carthaginiensium caderent caperenturque.

16. in forum] Cic. Paradoxa pr. 1: animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos graves ex philosophia tractare abhorrentes ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur.

EPISTOLA XVI. Cato sucht es bei Cicero zu rechtfertigen, dafs er für das von diesem gewünschte Dankfest nicht gestimmt hatte. Das Dankfest für Ciceros Siege auf dem Amanus ist im April 50 dekretiert worden; der Brief wird nicht lange nachher geschrieben sein.

1. hortatur] Die Verba, die eine

10

facio, ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrare gaudeam. Itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperii nostri voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. 2 Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia rei publicae provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo. Quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam 3 atque conservatam esse. Quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus Aufforderung bezeichnen, können neben dem Accusativ der Person noch einen Accusativ der Sache haben, wenn diese durch das Neutrum eines Pronomens oder Adjektivs ausgedrückt ist.

togati, armati] Apposition zu tuam: tua togati virtus cognita est in maximis rebus domi, tua armati virtus pari industria administravit foris. Administrare ohne Objekt: wirken, Hand anlegen': z. B. Caes. b. Gall. IV, 29, 2: neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Virtus handelnd, wie pro C. Rab. 8, 24: virtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat.

pro meo iudicio] meinem Urteil über diese Sache gemäfs, d. i. nach meiner Überzeugung; de orat. III, 16, 59: a re civili animi quodam iudicio abhorrere.

decreto] Wie man von dem Senator, der bei der Beratung seine Meinung abgab, statt censuit auch sagte decrevit (s. zu I, 19, 6), so ist hier decretum das von Cato bei der Beratung über das dem Cicero zu bewilligende Dankfest abgegebene Votum.

2. qua in re nihil fortuito] der

weitere Begriff factum est ist aus dem folgenden engeren provisum est zu ergänzen, wie umgekehrt der engere aus dem weiteren II, 1, 2. Über das aus nihil zu entnehmende omnia s. zu II, 4, 2.

gratulari] Dank sagen', wie Quint. VI, prooem. 8: quapropter illi dolori. gratulor. Referre acceptum, nämlich id quod provisum est.

...

triumphi praerogativam] Praerogativa sc. centuria ist die jedesmal durch das Los bestimmte Centurie, die in den Centuriatcomitien zuerst ihre Stimme abgiebt. Da ihrer Abstimmung gewöhnlich die übrigen Centurien folgten, so bekam praerogativa auch die Bedeutung Vorwahl'; z. B. Liv. III, 51, 8: Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur cet., oder auch 'Vorzeichen'; z. B. Cic. in Verr. act. I, 9, 26: qui quam isti sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis.

neque supplicationem] Anfang des Nachsatzes mit der gewöhnlichen Ellipse: 'so sage ich dir'.

scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me laborare, ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate, quod amplissimum`sim arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta.

EPISTOLA XVII.
(AD FAM. II, 18.)

M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PROPRAET.

Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae 1 tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam, quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur. Sed mihi magis magis- 2 que cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, graves te suscepturum inimicitias, si adolescens potens et nobilis a te ignominia affectus esset. Et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem, ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi iratum neminem posse perspicio; sed tamen

3. quod amplissimum] nämlich dafs der Senat erklären sollte, dafs die Erfolge allein Ciceros Tüchtigkeit, nicht dem Zufall zu danken seien.

quod tu maluisti] das Dankfest. EPISTOLA XVII. Von Laodicea, wo sich Cicero nach dem Feldzuge aufgehalten hatte, gedachte er Non. Maiis 50 wieder nach Cilicien zu reisen (ad Att. VI, 2, 6). Um diese Zeit ist der Brief geschrieben. Q. Minucius Thermus war Proprätor von Asien. Er hatte seine Provinz, wie Cicero, im vorigen Jahre ex lege Pompeia auf ein Jahr erhalten. Wann er Prätor gewesen ist, wissen wir nicht.

1. Rhodonem] ein Freund des Thermus, der Geschäfte in Cilicien gehabt hatte und von Thermus Cicero empfohlen worden war.

wenn

2. de rationibus tuis] Dem abgehenden Statthalter stand, der Nachfolger noch nicht angelangt war, das Recht zu, die interimistische Verwaltung der Provinz irgend einem zu übertragen. Thermus gedachte sie einem seiner Legaten zu übertragen, nicht, wie es gewöhnlich war, seinem Quästor.

Aristoni] ein Freund des Thermus, der bei Cicero gewesen war. superiorem] Der Quästor stand im Range über den Legaten, weil er magistratus populi Romani war. Waren die Legaten, wie das häufig vorkam, gewesene Adilen oder Prätoren (aedilicii oder praetorii), so wurde jener Rangunterschied dadurch ausgeglichen; die Legaten des Thermus hatten aber auch nur die Quästur verwaltet.

tres fratres summo loco natos, promptos, non indisertos te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. 3 per triennium fore. Tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios? praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre. Qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.

Quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. Tu quod egeris, id velim di approbent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

1

EPISTOLA XVIII.
(AD FAM. II, 19.)

M. TULLIUS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. CAELIO L. F. C. N.
CALDO QUAEST.

Cum optatissimum nuntium accepissem, te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consue

tres fratres] M. Antonius, der nachherige Triumvir, C. Antonius, L. Antonius. Der zweite war der Quästor des Thermus. M. Anto

nius war Tribun 49, L. Antonius 44, C. Antonius hat das Amt nicht bekleidet.

3. offenderit] s. zu II, 2, 5. nihil tibi] Dich trifft keine Schuld, weil du vollkommen gesetzlich verfahren bist.

posteritatis otio] Posteritas die Zukunft, nicht blofs die Zeit nach unserem Tode. Cic. in Cat. I, 9, 22: tametsi video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae, si minus in praesens tempus, recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat; pro

C. Rabirio 10, 29: neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute versatur, quin spe posteritatis fructuque ducatur. Caes. b. civ. I, 13, 1: habeat rationem posteritatis et periculi sui.

EPISTOLA XVIII. Ciceros Quästor in Cilicien war L. Mescinius Rufus; C. Caelius Caldus, an welchen dieser Brief gerichtet ist, war dessen Nachfolger. Der Brief ist bald nach x Kal. Quinct. 50 geschrieben.

M. F. M. N.J Marci filius, Marci nepos.

1. ad eam necessitudinem] Cic. div. in Caec. 19, 61: sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere, nullam neque iustio

tudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar, ne id ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, antequam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. x Kal. Quinctiles, scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset. Sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta, existimavi tamen faciun- 2 dum esse, ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem; quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris. Nam quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio; sed tuae litterae, de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione, maximi sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere remo potuit. Quamobrem quaecumque a me ornamenta in te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris, quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.

rem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam officii, quam publici muneris societatem.

ne, antequam] schliefst sich an verebar an, als stände ne ita caderet gar nicht da. S. zu I, 2, 9.

2. quaecumque a me ornamenta] Quicumque, was bei Cicero aufser in quacumque ratione und quocumque modo fast immer Relativum ist und so ein Verbum bei sich hat, steht hier wie quilibet. Ebenso ad Att. IX, 6, 4: cum Pompeio qualicumque consilio uso; ad Q. fr. II, 10, 1: non mehercule quis

quam μουσοπάτακτος libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio quacumque de re; ad fam. IV, 8, 2: si libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? Caes. b. G. VI, 23, 9: qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent. Madvig emendiert jedoch: quaecumque ornamenta proficisci poterunt, proficiscentur.

in te proficiscentur] wie ad fam. III, 1, 1: omnia, quae a me profecta sunt in te, und ebenso ad fam. V, 5, 2.

« IndietroContinua »