Immagini della pagina
PDF
ePub

quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum, ut cum Curione, Melitae me velle esse, huic bello nolle interesse. Eo velim tam facili uti possim et tam bono in me quam Curione. Is ad Misenum vi Nonas venturus dicebatur, id est hodie; sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:

A.

ANTONIUS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SAL.

1 Nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. Trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone, atque eo feci studiosius, quod iudicabam duriores partes mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a nλotvлia mea quam ab iniuria tua nata est. Sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. 2 Quare, mi Cicero, te rogo, ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes, qui tibi, ut beneficium daret, prius iniuriam fecit, contra ne profugias, qui te, etsi non amabit, quod accidere

ex Italia] zu ergänzen profecturum esse. S. zu III, 14.

A.

trib. pl. pro pr.] Bei seiner Abreise nach Spanien hatte Cäsar dem Volkstribun M. Antonius den Oberbefehl in Italien mit dem Titel eines Proprätor übertragen.

1. trans mare] zu ergänzen te iturum; 'über das Meer, ich kann es nicht glauben'. Vgl. ad fam. XVI, 7: nec mirabamur nihil a te litterarum, und noch härtere Ellipsen ad Att XIII, 21, 2: Quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? Quod simulac, continuo scietis; XIII, 2, 1: Pisonem sicubi, de auro, sobald du den Piso triffst,

rede mit ihm wegen des Goldes'.

feci studiosius] 'Ich mufs die Pflicht der Freundschaft um so eifriger erfüllen, weil unsere Beziehungen, seitdem ich mich mit dir um das Augurat beworben habe, sich etwas gelockert haben und so aus jeder Nachlässigkeit von meiner Seite leicht der Verdacht entstehen kann, mir läge die Freundschaft mit dir nicht so am Herzen, als es in der That der Fall ist.'

2. prius iniuriam fecit] 'Deine Verbannung war Pompeius' Werk, deine Rückberufung auch; er hat also nur wieder gut gemacht, was er dir früher geschadet hat und du schuldest ihm keinen Dank.'

etsi non amabit] 'auch wenn er

non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.

Eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:

B.

CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.

Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, 1 tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum, ne quo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis, omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur - nec causam secutus, eadem enim tum fuit, cum ab eorum consiliis abesse iudicasti - sed meum aliquod factum condemnavisse, quo mihi gravius abs te nil accidere potest. Quod ne facias, pro iure nostrae amicitiae a te peto. Postremo quid 2 viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? Quod nonnulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere.

[blocks in formation]

1

EPISTOLA XXI.

(AD FAM. XIV, 7.)

TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM.

Omnes molestias et sollicitudines, quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. Quid causae autem fuerit, postridie intellexi quam a vobis discessi. Xoλyv ängaTov noctu eieci. Statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur. Cui quidem tu deo, quemadmodum 2 soles, pie et caste satisfacies [id est Apollini et Aesculapio]. Navem spero nos valde bonam habere; in eam simulatque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiares multas epistolas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. Cohortarer vos, quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. Et tamen eiusmodi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et 3 me aliquando cum similibus nostri rem publicam defensuros. Tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere, quae longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam vale. D. vii Idus Iun.

EPISTOLA XXI. Der Brief ist geschrieben a. d. vii Id. Iun. in Čajeta an Bord des Schiffes, das Cicero zu Pompeius nach Griechenland führte.

1. miserrimam habui] 'wodurch ich dich so lange unglücklich gemacht habe'. Habere mit dem partic. perf. pass. oder mit einem Adjectivum legt dem Objekt einen bleibenden Zustand bei, der durch das Subjekt herbeigeführt ist oder wenigstens ihm nicht gleichgültig ist: z. B. ad fam. VII, 3, 1: sollicitum te habebat cogitatio; XV, 4, 6: Ariobarzanes, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam (er ist empfohlen worden und ich respektiere die Empfehlung); ad Att. XVI, 1, 3: mare infestum habere, das Meer unsicher machen; Liv. XXIX, 23, 7: dum accensum_recenti amore Numidam habet; Tac. Ann. II, 65: nihil aeque Tiberium

anxium habebat.

id est Apollini et Aesculapio] wahrscheinlich die Randbemerkung eines Lesers, die nachher in den Text gekommen ist.

2. Et tamen] obgleich ich also unsere Lage für nicht unbedenklich halte, denke ich doch u. s. w.

>

defensuros] und dafs ich einst mit den Gleichgesinnten die Republik retten werde'. Defendere, mit Erfolg verteidigen, wie Sall. Iug. 54, 8: qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere; Liv. XXVI, 27, 4: aedes Vestae vix defensa est; Caes. b. Gall. VII, 23, 5: ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae neque perrumpi neque distrahi potest. Der Plural defensuros wie Liv. XLV, 28, 11: filiam cum filio accitos, XLII, 20, 5: taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos.

EPISTOLA XXII.

(AD FAM. IX, 9.)

DOLABELLA S. D. CICERONI.

S. V. G. V. et Tullia nostra recte V. Terentia minus belle 1 habuit; sed certum scio iam convaluisse eam. Praeterea rectissime sunt apud te omnia. Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem, nisi in eam, in qua

EPISTOLA XXII. Der Brief ist geschrieben, als Pompeius in Dyrrhachium eingeschlossen war, zu welcher Zeit Caes. b. civ. III, 49: iam frumenta maturescere incipiebant; also wohl im Mai 48. Cicero befand sich im Lager des Pompeius, und dafs Dolabella, Ciceros Schwiegersohn, damals im Lager Cäsars war, ergiebt sich aus den Worten unseres Briefes pulsus his quoque locis.

1. S. V. G. V.] si vales, gaudeo. Valeo.

Tullia nostra] Dolabella teilt dies dem Cicero mit, weil es sehr leicht sein konnte, dafs seine Nachrichten aus Rom von späterem Datum waren, als die, welche Cicero hatte.

minus belle habuit] se ausgelassen, wie Cic. pro Mur. 6, 14: bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis; Liv. VI, 35, 8: bene habet, inquit Sestius: quandoquidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.

certum scio] Dals certum in den oft vorkommenden certum scio und certum nescio Adverbium ist, ersieht man aus Cic. pro Scauro § 34 ed. Beier: qui sive patricius sive plebeius esset, nondum enim_certum constituerat; Hor. serm. II, 6, 27: postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto; II, 5, 100: certum vigilans 'ganz wachend'.

Etsi nullo tempore] 'Wenn du

[ocr errors]

schon sonst nicht argwöhnen durftest, ich riete dir aus Parteirücksichten, du möchtest dich mit Cäsar verbinden, so ist es jetzt, wo der Sieg sich zu uns neigt, nicht einmal möglich, dafs man eine andere Meinung von mir hat, als u. s. w. Etsi bezeichnet hier dasselbe, was sonst durch cum - tum oder das einfache si ausgedrückt wird; z. B. ad Att. III, 8, 2: itaque cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit, tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit.

[ocr errors]

inclinata victoria] da der Sieg den Pompeianern schon halb verloren ist. Inclinari oder se inclinare heifst sich zum Untergang neigen', wenn das, wohin sich etwas neigt, nicht hinzugesetzt ist; z. B. ad fam. II, 16, 1: ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscere; I, 1, 3: inclinata res est, die Sache ist halb verloren.

in ullam aliam] Incidere in opinionem kann heifsen 'auf die Ansicht kommen', nach Cic. Acad. pr. II, 45, 138: vos autem mihi veremini, ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et comprobem incognitum; und in den Ruf kommen', wie ad fam. VIII, 10, 2: in eam opinionem Cassius veniebat finxisse bellum. Bei beiden Erklärungen ist das folgende in qua scilicet auffallend. Die Handschriften haben in qua scilicet te tibi.

scilicet tibi suadere videar, quod pie tacere non possim. Tu autem, mi Cicero, sic haec accipies, ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogi2 tata et scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat, esse tutum; et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique; quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. Quamobrem, quid aut ille sperare possit aut tu, animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit consilii, capies. Illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. Satisfactum est iam a te vel officio vel familiaritati; satisfactum etiam partibus et ei rei pu3 blicae, quam tu probabas. Reliquum est, ubi nunc est res publica, ibi simus potius quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem. Quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare; et meas tamen preces apud eum non minimum

pie] ohne die Verwandtenpflicht zu verletzen.

2. nulli umquam nostro] Das pronomen possessivum mit oder ohne Substantivum wird partitiven Adjektiven oder Zahlwörtern statt im Genetiv oder mit einer Präposition oft im gleichen Kasus beigefügt, besonders häufig von Cäsar; z. B. b. Gall. I, 52, 5: reperti sunt complures nostri milites; b. civ. III, 96, 4: paucos suos ex fuga nactus; I, 46, 4: nostri circiter septuaginta ceciderunt.

ei rei publicae] derjenigen Verfassung der Republik.

3. Reliquum est] Ut ist ausgelassen nach reliquum est auch ad fam. XV, 21, 5: reliquum est, tuam profectionem amore prosequar.

Quod si eris facturus] quod si

facies würde heifsen: 'schreib es mir, wenn du es thust'.

tibi ipsi] zu facillimum erit zu ziehen, nicht zu impetrare.

et meas tamen] 'indessen glaube ich, dafs auch meine Bitten u. s. w. Sonst wird tamen etiam gebraucht, wenn das im Vordersatz Gesagte im höheren oder auch im höchsten Grade gilt und daneben doch auch das im Nebensatz Gesagte als gültig erscheinen soll; z. B. Cic. de off. II, 14, 49: iudiciorum ratio duplex est. Nam ex accusatione et defensione constat; quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est; ad Q. fr. II, 6, 7: quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto.

« IndietroContinua »