Schüler-Commentar zu Tacitus' Germania

Copertina anteriore
Tempsky, 1896 - 43 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 14 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Pagina 9 - Veledae. ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae auctoritas adolevit; nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
Pagina 35 - ... prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur.
Pagina 22 - Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem : hoc ali 15 staturam, ali vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus...
Pagina 15 - Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in venationibus...
Pagina 12 - Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt ; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur.
Pagina 28 - Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
Pagina 28 - XCIX, 24 (475 : 4) : oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime inhumani animi est. sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum [contria] concitatus [actus] est amor et paene rabidus, sed cum amissis totum extinguitur.
Pagina 10 - ... lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant.
Pagina 23 - ... hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent sanctosque habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

Informazioni bibliografiche