Opera, Or The Works of Virgil: With Copious Notes, Mythological, Biographical, Etc., in English

Copertina anteriore
Pratt, Woodford & Company, 1846 - 615 pagine
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 43 - Maenalios mecum, mea tibia, versus, saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
Pagina 358 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum ; tanto magis ille fatigat os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Pagina 154 - Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu? Quis tantus furor? en iterum crudelia retro 495 fata vocant, conditque natantia lumina somnus. lamque vale. Feror ingenti circumdata nocte, invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
Pagina 225 - Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit, oppositasque evicit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
Pagina 372 - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Pagina 211 - ... bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, 220 perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit : quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim.
Pagina 109 - Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Pagina 21 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantes hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Pagina 224 - ... apparet domus intus, et atria longa patescunt ; apparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantes in limine primo.
Pagina 360 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri janua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.

Informazioni bibliografiche