Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

I. 'OMNIS 'homines, qui 3sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam 'silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura "prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore "sita: "animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. "Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, 10memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragi. lis; virtus clara aeternaque "habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an 13virtute. animi, "res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio 16veget.

II. IGITUR initio reges (nam in terris nomen "imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: 19etiam tum vita hominum sine cupiditate 20agi. tabatur; `sua cuique satis placebant. Postea vero quam

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimumn ingenium posse. 'Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, "aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his 'artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi *pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus im. mutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines 12arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti "peregrinantes, transegere; "quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque "juxta aestumo, "quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 1frui anima videtur, "qui, aliquo negotio intentus, praecla. ri facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, "in magna copia rerum, aaliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam "bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haud. quaquam par gloria sequatur scriptorem ct auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta "dictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,

aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, 'studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab 'reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, faina atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex 'multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia bonum otium conterere ; neque vero agrum colendo, aut venando, 'servilibus officiis intentum, aetatem agere: sed, a quo incepto "studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, 12partibus reipub. licae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam : nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, "nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab 16adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere ; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuique credibile est : animus audax, subdolus, "varius, cujus rei libet 20simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: "satis loquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia,

nimis alta semper cupiebat. Hunc, 'post dominationem Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, "quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque 'his artibus auxe. rat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac, paucis, instituta majorum domi militiaeque ; 1°quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, "sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his 13Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, 'sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, "dispari genere, dissimili lingua, 1alius alio more viventes; incre. dibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam 17res eorum 18civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; 19sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello 20tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu "perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis 23auxilia portabant; magisque dandis quam accipiundis beneficiis, amicitias para. bant. Imperium legitimum, "nomen imperii regium ha

« IndietroContinua »