Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM,

cere.

1. 'OMNIS ?homines, qui 3sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam “silentio ne trans. eant, veluti pecora, quae natura “prona, atque ventri obe. dientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita : "animi imperio, corporis servitio magis utimur : Sal. terum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. "Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere ; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, "memoriam nostri quam maxume longam effi.

Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragi. lis; virtus clara aeternaque "habetur. 12Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an 13virtute . animi, "res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto ; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio 18veget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen "imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant : etiam tum vita hominum sine cupiditate magi. tabatur ; sua cuique satis placebant. Postea vero quam

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem do. minandi caussam belli habere, maxumam gloriam in max. umo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. "Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, Saequabilius atque constantius sese res humanae haberent ; neque baliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his 'artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi 8pro labore desidia, 'pro continentia et aequitata lubido atque superbia invasere, ''fortuna simul cum moribus im. mutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines "arant, navigant, aedificant, 'svirtuti omnia parent. Sed multi mortales, de. diti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti "peregrinantes, transegere; ' quibus, profecto contra na. turam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque 'ejuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 18frui anima videtur, ''qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, Pin magna copia rerum, "aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam "be. ne dicere haud "absurdum est. Vel

pace,

vel bello, cla. rum fieri licet : Met qui fecere, et qui facta aliorum scrip. sere, multi laudantur. Ac mihi quidem, 25tamen etsi haud. quaquam par gloria sequatur scriptorem ct auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur tres gestas scribere : primum, quod facta adictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia putant : ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,

aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis du. cit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, -studio

. ad rempublicam latus sum ; 'ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, Sinsolens malarum artium ; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab ®reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, faina atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex "multis miseriis atque peri. culis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica pro. cul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia bonum otium conterere ; neque vero agrum colendo, aut venando, 'servilibus officiis intentum, aetatem agere : sed, a quo incepto ostudio me ambitio mala det:nuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere : eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipub. licae animus liber erat. Jgitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, "paucis absolvam : nam id faci. nus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius CATILINA, 'nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, 15sed ingenio malo pravoque. Huic ab 18adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere ; ibique juventutem suam exercuit. Corpus 'patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cui. que credibile est : animus audax, subdolus, ''varius, cujus rei libet 20 simulator ac dissimulạtor : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus : "satis loquentiae, sapientiae parum. 2'Vastus animus immoderata, incredibilia,

:

nimis alta semper cupiebat. Hunc, 'post dominationem *Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae ca. piundae ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque ‘his artibus auxe. rat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, Squos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 'tempus admonuit, 'supra repetere, ac, paucis, 'instituta majorum domi militiaeque ; 1°quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint ; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, "sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio "Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his 13Aborigines, genus ho. minum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, 'dispari genere, dissimili lingua, 1alius alio more viventes; incre. dibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam 17res eorum 18civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur ; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello 2°tentare : pauci ex amicis auxilio esse ; nam ceteri, metu aperculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, 22festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire ; libertatem, pa. triam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; ma. gisque dandis quam accipiundis beneficiis, amicitias para. bant. Imperium 24legitimum, nomen imperii regium ha.

m

25.

« IndietroContinua »