Immagini della pagina
PDF
ePub

Qua

LVIII. "COMPERTUM ego habeo, milites, 'verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum, oratione imperatoris, fieri. Quanta cujusque animo audacia natura, aut moribus, inest, tanta in bello patere solet: quem neque gloria, neque pericula, excitant, nequidquam hortere; timor animi auri. bus obficit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti caussam consilii aperirem. Scitis equidem, milites, secordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi cladem nobisque attulerit; quoque modo, durn ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc 'quo in loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, "unus ab urbe, alter a Gallia, obstant diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. propter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis; et, cum praelium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta, commeatus abunde, coloniae atque municipia patebunt: sin metu cesseri mus, eadem illa advorsa fiunt: neque locus, neque ami cus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius adgredimini, memores pristinae virtutis. Licuit nobis, cum summa turpitudine, in exilio aetatem agere : potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes ex spectare. Quia illa foeda atque intoleranda 'viris vide. bantur, haec sequi decrevistis. Si relinquere voltis, au. dacia opus est: nemo, nisi victor, "pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, 12cum arma, quis corpus

tegitur, ab hostibus averteris, 'ea vero dementia est. Semper in praelio maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vestra aestumo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohi bent angustiae. Quod si virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete, 3inulti animam amittatis; neu capti potius, sicuti pecora, trucidemini, quam, virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

LIX. HAEC ubi dixit, paullulum commoratus, signa ca nere jubet, atque instructos ordines in locum aequum deducit: dein, remotis omnium equis, quo militibus, exaequato periculo, animus amplior esset, ipse "pedes exercitum, pro loco atque copiis, instruit. Nam, uti pla. nities erat inter sinistros montis, et, ab dextra, rupes aspera, octo cohortis in fronte constituit: reliqua signa in subsidio artius collocat. Ab his centuriones omnis lectos, et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum, in primam aciem subducit. C. Manlium in dextera, "Faesulanum quemdam in sinistra parte curare jubet ipse cum libertis et colonis "propter aqui. lam adsistit, quam, bello Cimbrico, C. Marius in exer citu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Antonius, 15pedibus aeger, quod praelio adesse nequibat, 16M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortis veteranas, quas "tumulti caussa conscripserat, in fronte; post eas, ceterum exercitum in subsidiis locat. 1Ipse equo circumiens, unumquemque nominans adpellat, hortatur, rogat, uti meminerint, se contra latrones 19inermos, pro patria, pro beris, pro aris atque focis suis, 2ocernere. Homo militaris, quod amplius annos triginta "tribunus, aut praefec.

li.

tus, aut legatus, aut praetor cum magna gloria fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat : ea commemorando militum animos accendebat.

LX. SED ubi, rebus omnibus exploratis, Petreius 'tuba signum dat, cohortis paullatim incedere jubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum, unde a 2ferentariis praelium committi posset, maxumo clamore 3cum infestis signis concurrunt; 'pila omittunt; gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, cominus acriter instare: illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire; strenui militis, et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, 'contra ac ratus erat, magna vi tendere, "cohortem praetoriam in medios hostis inducit; eos perturbatos atque alios alibi resistentes interficit; deinde utrimque ex lateribus adgreditur. Manlius et Faesulanus "in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias, seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinae dignitatis, in confertissumos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur.

LXI. SED, confecto praelio, tum vero cerneres, quanta audacia, quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quisque 13pugnando locum cepe. rat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, "quos cohors praetoria disjecerat, paullo diversius, sed omnes tamen 16adversis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo, ex omni copia, neque in praelio, neque in fuga, quisquam "civis ingenuus

captus. 'Ita cuncti suae hostiumque vitae juxta peper. cerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus: nam strenuissimus quisque aut occiderat in praelio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris, visundi, aut spo liandi gratia, processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem, aut cognatum reperiebant : fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror; luctus atque gaudia agitabantur.

[ocr errors]

C. CRISP1

SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

« IndietroContinua »