Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

61

Laudant et caprini capitis cum suis pilis decocti succum.

3

LIX. Tenesmos', id est, crebra et inanis voluntas desurgendi tollitur poto lacte asinino; item3 bubulo. Tæniarum genera pellit cervini cornus cinis potus.

pro

61. Laudant. Marc. Emp. cap. gat dubia. » Sed desurgat ibi dictum XXVII, p. 196. HARD. de cana surgat. HARD. 2. Desurgendi. Secedendi ad exonerandam alvum. HARD.

quæ

LIX. 1. Tenesmos. Vel, ut alii scribunt, tenasmos: Græcis TELVEσμός et τηνεσμός, hoc est, ut Cels. ait, IV, 18, morbus in quo frequens desidendi cupiditas est. Hanc desurgendi vocem, quam MSS. omnes repræsentant, Reg. 1, 2, Colb. 3, Chiffl. aliique, quum quæ vis ei subesset haud satis perciperent Plinii editores, eradendam duxere, atque egerendi verbum inseri satius fore, quod in hunc diem libri vulgati præferunt. Desurgere, verbum est medicum, quo sæpe Largus Scribonius utitur, præsertim vero in definitione tenesmi Plinianæ similis est ac plane par. «Est, inquit, irrita crebro desurgendi voluntas, hoc est, secedendi, ut diximus in interpretatione. Græci aps peúetv dicunt. Cels. IV, 15: frequentem dejiciendi cupidita tem»: desidendi, cap. 18. Hinc apud Marc. Emp. xxvII, p. 187: • cœliaci propter frequentes desurrectiones viribus defecti. » Item Scribonius, proxime antea laudatus, cap. 38, cui titulus est, Ad prolapsionem, et libidinem nimiam desurgendi extremi intestini, Comp. 142: « Tenesmos est irritatio ultimæ partis directi intestini, in quo ultimo sæpius libet desurgere sine causa. Non sic tamen intelligendus Horat. Sat. II, vs. 76: des ut pallidus omnis Cœna desur

[ocr errors]
[ocr errors]

Vi

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Ergo cinis cornu cervini proderit haustus. » H.-Tan. genera. Equidem mirarer tæniarum genus Pliniano tempore multiplex visum (nam nec ante sagacissimi Plateri, mox Cl. V. ANDRY et BONNET, tempora in duas species typus vermis abiit; nec de his egit Plinius, quos mammalium cætera, tum aves, pisces,immo reptantia accolas habent), ni hoc succurreret, multos, ut aiunt, elminthas cum veris tæniis uno, non quidem apto satis nomine, indicatos. Sexaginta fere nunc species novimus, quarum 6, ni falluntur docti, humanitatis hospites. Celeberrimus omnium vermis cucurbitinus Pall. et Plat. (Linn. tænia solium; longiorum annulorum tænia BONNET; tania articulos dimittens DIONIS; lumbricus latus TYSON, DE HAEN, LECLERC, MARX), quem nos tanium

6

Quæ in excrementis lupi diximus inveniri ossa, si terram non attigerint, colo medentur, adalligata brachio. Polea quoque supra dicta, magnopere prodest in sapa decocta. Item suilli fimi farina addito cumino in aqua rutæ decoctæ. Cornus cervini teneri cinis, cochleis

hominis armatam dicimus (nam nec lumbricus est; nec articulorum longitudo, latitudo et moles, singularitas autỵapaxtǹp videtur). Armatam vero ideo, quod huic os hamuli muniant cvdpades, unde annuli effigies aut coronæ duplicis (vid. icon. in sup. laudat. fere omn. tum Encyclop. tab. XLI, 15, 19; Linn. Amœnit. Acad. et BRERA, tab. I, 1, 2, 3, 6, 8, 9, 11, 16; II, 1, 2, 3, 5, 6, 7). Hinc certissime ac facillime ab illa excedebat tænia cui hamulorum uncitas de

est, inermi propterea nominata. Cæ terum uterque sævus parasitus et tenax, quamvis non semel dolorum atrocitas in majus celebrata a vulgo. Certe longitudine hic valet portentosa, quæ quum sæpissime 25 pedum sit aut 30, ad 150 tamen (VANDEVEREN, Dissert. de verm. intest. hom.), et 300 (ROSENSTEIN, malad. des enfans), et 700 (BALDINGER, Arncien. II, B) pervenit; tum quadruplex huic osculum, cucurbitulæ vi et officio simillimum, unde firmissimus his adhæret quibus sese applicuit, et frangitur, lancinatur per partes facilius quam avellitur: idem, postquam truncatus ac fractus est, reparatur, et ad hoc incrementi rursus pervenit, quo miserrime ægrotantes vexaverat, modo integrum manserit caput. Hyperboles tamen illa causa apud vulgus fuit, quod olim crederent

singulis articulis triplicem, aut quadruplicem proboscidem inesse, unde succos mucosos ex intestinis ducerent, raperent; quod anatome falsum decrevit. Cætera ignorantur, neque hic de his disceptandum. Therapeutice vero omnibus fere modis hostem aggressa, vix potest laboranti opem ferre. Quocumque vero modo utantur, id fere semper in consilio est, ut tæniam enecent, quod quinque tentatur medicaminum generibus,aqua nempe quam gelidissima, oleis (unde asphyxia, deficiente aere), aeriformibus irritativis (qualia æther in vapores lapsus, acidum carbonicum: hinc quoque asphyxia), salibus (quos inter murias e baryto, item nitras e potasside), tum purgativis. Non raro quoque in id laborant, ut vermem anus egerat, quod purgantium ope fit, si fiat. Principes in hoc affectu curando, ROSENSTEIN, HERRENSCHWAND, nostr. CHABERt, Odier, RathIER, MATHIEU; sed præterea varii varie hoc malum lacessunt, nec ullus fere est optimæ notæ medicus, cui non methodus quædam sua præ cæteris placeat. Nullos tamen audio cervino cornu uti. AJ.

5. Qua. Nempe cap. 49. Hæc totidem verbis Marc. Emp. XXIX, pag. 202. HARD.

6. Polea. Cap. 58. HARD.

7. Cornus. Plin. Val. II, 18:

3

Africanis cum testa sua tusis mixtus, in vini potione. LX. (xv.) Vesica' calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri, et ipsa vesica pro cibo sumpta; efficacius', si prius fumo maceretur utrumque. Vesicam3 elixam mandi oportet; et a muliere, feminæ suis. Inveniuntur et in jocineribus eorum lapilli, aut duritie lapillis similes, candidi sicuti in vulgari sue: quibus contritis atque potis in vino, pelli calculos aiunt. Ipsi apro tam gravis sua urina est, ut nisi egesta, fugæ non sufficiat, ac velut devinctus opprimatur. Exuri illa tradunt eos. Leporis renes

Cornus cervini teneri cinis cum cochleis Africanis, cum testis suis tusis mixtus, datus in potione vini, facit optime ad colum. » Tenerum cornu vocat, quod ut ait Marc. cap. XXVII, pag. 194, de ipsis radicibus sumitur, quæ capiti hærent. HARD.

2.

LX. 1. Vesica. Marc. Emp. iisdem verbis, XXVI, pag. 180. HARD. Efficacius. Sic libri omnes. At in Chiffl. si prius fimo. Inepte: nam Marc. Emp. Plinium secutus, cap. XXVI, pag. 180: «Verris silvatici, inquit, lotium cum sua vesica, iu fumo suspensum et asservatum, stranguriosis cum potione mixtum, potui datum efficacissime prodest. >> Et Sext. Plat. vII, de apro, tit. 9 ad stranguriam et vesica dolorem: Vesica apri cum lotio infuso, si suspensa et passa fuerit (solem nimirum, ventosque, aut fumum), donec aquaticus humor effluat, et discoctam dederis manducare iis, qui patiuntur, mire sanantur. » H.

3. Vesicam. Apri scilicet maris a viro, feminæ a muliere mandi suadet. Plin. Val. II, 39, vesica et caleulo purgando: «Vesica apri

6

[merged small][ocr errors]

4. Lapilli, aut duritie lapillis similes. Hi lapilli calculi sunt qui vesiculam fellis sæpe tenent. His calculis natura saponis, alioqui in aqua facile solubilibus, quanquam inflammabiles fuerint. Orientalium virorum est tales calculos, quasi medicamina sint, prædicare. Inde fama Bezoardo non uni in Occidente, dum sæpe de stultitiæ palma visi sumus disputare. Lusitani prædicaverunt quoque aprugni calculi vim, cui nomen fecerant pedra di porco. AJ.

5. Ipsi apro tam gravis sua urina est, ut nisi egesta fugæ non sufficiat. In vetusto exemplari superfluit verbum sua: effugere legitur, non fuga. PINT. Ipsi apro tam gravis, etc. Diximus ea de re supra, lib. VIII, cap. 77. HARD.

6. Leporis. Totidem verbis ac syllabis Plin. Val. II, 39. In sole coctos derasosque in potione dari

8

ΤΟ

inveterati, in vino poti, calculos pellunt. In' perna suum a articulos esse diximus, quorum decoctum jus facit urinæ utile. Asini renes inveterati, tritique, et in vino mero dati, vesica medentur. Calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti diebus XL. Prodest et ungulæ equinæ cinis, in vino, aut aqua. Item 10 fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium. Pili" quoque caprini cinis. Verendorum" carbunculis, cerebrum apri vel suis, sanguisque. Vitia13 vero, quæ in eadem parte serpunt, jecur eorum combustum, maxime juniperi ligno, cum charta et arrhenico 14 sanat: fimi cinis: fel 15 bubulum cum alu

Sext. Platon. jubet, cap. 11, de dimus, apud quem hoc medicalepore, tit. 10, ad calculosos. H.

7. In. Cap. 49: « Item ossa ex acetabulis pernarum, circa quæ coxendices vertuntur. » HARD.

8. Asinini. Marc. Emp. xxvI, pag. 180. HARD.

9. Prodest. Plin. Val. II, 39, et Marc. Emp. xxvi, pag. 181. H.

10. Item. Marc. Empir. xxvI, pag. 177. HARD.

11. Pili. Marc. Emp. cap. xxvI, pag. 180. HARD.

12. Verendorum. Sext. Plat. vII, de apro, tit. 2, ad carbunculos et dolores veretri: « Apri cerebrum coctum, contritum ex melle, et impositum, mire sanat, » HARD.

13. Vitia. De arrhenico, sive arsenico, quod ad enarrandam lectionem patet, dicemus XXXIV, 56. Libri fere omnes editi, cum MSS. Reg. 1, 2, Colb. 3, cæterisque. Editio Parm. cum charta Armeniaca; cod. Chifflet.carteti Armenico. Utrobique mendum. His nos neglectis sinceram priorum exemplarium non modo retinemus, sed etiam Marcelli Empirici suffragio defen

mentum totidem fere verbis exstat,

cap. XXXIII, pag. 227: « Mirifice, inquit, hoc medicamentum purgat hulcera quælibet, etiam si cancer tentaverit. Est autem lene. Conficitur sic. Auripigmenti denarios sex æris squamæ X. tres; Elaterii X. 1. chartæ combustæ cineris X. 3. Ex his tritis quum opus, cochlearia tria rosa cyatho permiscentur, et linteola carpta in eo tinguntur, atque ita hulceri superponuntur. Hoc medicamentum cito et sine ullo morsu expurgat sordidissima hulcera, ac sanat. » H.

14. Arrhenico. Vulgo, ut patet, arsénic. Cave ne celeberrimum virus tam incaute aut sumas, aut porrigas. Quanquam non eadem pericula applicanti ac potanti. Fieri tamen potest, ut arrhenico tacta pars humanitatis delicatior eo deveniat irritationis, ut spasmus et mors sequatur. Aл.

15. Fel. Ita rescripsimus ope cod. Reg. 2, in quo myrrha diserte legitur: in Reg. 1 et Chifflet. ac

[blocks in formation]

3

18

16

mine Ægyptio ac myrrha ad crassitudinem mellis subactum insuper beta ex vino cocta imposita caro quoque. Manantia vero hulcera, sevum cum medulla" vituli in vino decoctum, fel caprinum cum melle rubique succo vel si serpant, fimum" etiam prodesse cum melle dicunt, aut cum aceto, et per se butyrum. Testium 2o tumor sevo vituli, addito nitro cohibetur : vel fimo ejusdem

a

In libris hactenus editis, at muria, perverse. Plin. Val. II, 41, ad verendorum vitia : « Fel item bubulum, inquit, cum alumine Ægyptio ad crassitudinem mellis subactum illinitur, etc. » Marc. Emp. XXXIII, pag. 230 Permixto alumine et myrrha, fel bubulum ad crassitudinem mellis, subactum, et illitum, ea quæ veretris serpunt, mira celeritate persanat supra etiam beta vino recte imponitur. » Habdarrhamanus Ægyptius, cap. vi, fel bubulum per se adsciscit ad virilium hulcera, nihil præterea adjicit. H. 16. Caro quoque. Bovis, ex vino cocta et imposita. DAL. Caro. Bubula videlicet, aut vaccina. Marcell. Emp. xxxIII, pag. 229: Caro vaccina recens veretro imposita, hulcera ejus et epiphoras mire sanat, etc. » HARD.

17. Sevum cum medulla vituli, etc. Mixtio qua laxior fit in dies caro, ita ut non mirandum, si putredo sequatur. AJ.

18. Vel caprinum cum melle rubique succo. Fel in apographo nostro, non vel. PINT. Fel caprinum. Sic Reg. 2 cod. et quem Pintianus vidit: non ut hactenus editi, vel caprinum, quasi sevum subintelligi hic quoque ex anteceden

tibus oporteat. Confirmat Q. Seren.

20

cap. xxxvii, de obscenis medendis, pag. 149: «Obscenos si pone locos nova vulnera carpent, Horrentum mansa curantur fronde ruborum. » Et paulo ante: « Languidus antiquo purgatur penis Iaccho, Ac super illinitur fecundæ felle capellæ. Et Marc. Emp. xxxIII, pag. 229: Fel caprinum, inquit, cum melle, veretri doloribus, hulceribusque illitum prodest. » HARD.

[ocr errors]

19. Fimum etiam prodesse cum melle dicunt. Vox ultima non est in optimo, et suspicor inculcatam ab aliquo, qui parum meminisset passim Plinio fimum dici neutro genere, quum et ex prode, cum superposita virgula liceret ei facere tam prodesse quam prodest. Sed Plinii fuerat:fimum etiam prodest cum melle aut cum aceto. » Sic cap. 17: Melancholicis fimum vituli in vino decoctum remedio est. » GRON.

20. Testium tumor cum sevo vituli addito nitro cohibetur. Voss. expungit To cum et eo non ægre caret oratio. In quatuor aliis deest vox tumor, latens scilicet in præpositione. GRON. Testium. Marc. Emp. xxxIII, p. 228 : « Adeps vituli, et nitri modicum, una permixta, et ceroti modo imposita testiculis, tumores omnes et dolores persanare dicuntur. HARD.

« IndietroContinua »