NATURALIS HISTORIÆ LIBER XXVIII*. I. DICTE erant omnium rerum naturæ, inter cælum ac terram nascentium, restabantque quæ ex ipsa tel * Si medicæ historiæ incunabula eodem animo atque animalium ac plantarum historiam contemplari velis, non sine quodam molestiæ sensu invenies ea supervacuis sæpius tentamentis, gravibus ineptiis perniciosisque erroribus contaminari, veritatis luce nonnumquam carere, et paucissimis experimentis usu comprobatis stabiliri. Dum Ægypti filia et alumna nobilis, antiqua illa Græcia splendidam scientiarum artiumque laudem ubique diffunderet, fabularum et nythorum tenebris involuta dubios moliebatur gradus Therapeutice, lenta temporum et studiorum progenies. Tunc enim feminarum inter manus sæpissime versabatur: quod si in controversiam vocaretur, Circes et Medeæ fama ætatum victrix hodie etiam fusius comprobaret. Pluribus jam elapsis sæculis, nuper tardiori adhuc et impeditiori gressu ad novas opes et auxilia comparanda procedebat. Nam sapientis naturæ normam aspernati, medicaminum effectus male scrutati, et morem noxium jurandi in verba magistri servantes medici per diuti VIII. nam annorum seriem vituperanda æstuarunt dubitatione, et longe tantum philosophos secuti sunt. Non igitur mirandum est, si, dum Vespasianus et Titus habenas imperii moderarentur, celeberrimi Plinii eruditus eximiusque liber non potuerit omnem omnino medicinæ caliginem depellere; si scriptoris periti fecundissimum, at nimis credulum, nimis prodigiorum avidum ingenium, opinionibus vulgi abreptum aliquando in errorem fuerit, et boni instar Homeri, quandoque somniatores inter et rudes observationis ipse dormitaverit. H. CLOQUET.-Hoc in libro Noster de iis pharmacis sermonem habet, quæ ipsius tempore usurpabantur ut plurimum, et ex animantibus hausta erant quorum morbis medendum fuit. De usu agit, quum interno, tum externo. Medicaminum species vel series duplex: quarum priore illa pharmaca continentur quæ praxis invenit; altera vero, quidquid superstitiosa somniavit antiquitas. Noster sæpissime, dum de his agit, Criticus, historicum dumtaxat sese præstat, ubi circa priora versatur. I lure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata remedia auferrent transversos', ex ipsis animalibus quæ sanantur, reperta majore medicina. Qui ergo dixerimus herbas, et florum imagines, ac pleraque inventu rara ac difficilia, iidem tacebimus quid in ipso homine prosit homini', cæteraque genera remediorum inter nos viventia? quum præsertim, nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa pæna fiat. Minime vero: omnemque insumemus ope- 2 ram, licet fastidii periculum urgeat; quando ita decretum est, minorem gratiæ, quam utilitatum vitæ respectum habere. Quin immo externa quoque, et barbaros etiam ritus indagabimus. Fides3 tantum auctores appellet. Quamquam et ipsi consensu prope judicata eligere laboravimus, potiusque curæ rerum, quam copiæ institimus. Illud admonuisse perquam necessarium est, dictas jam a nobis naturas animalium, et quæ cujusque essent inventa (neque enim minus profuere medicinas reperiendo, quam prosunt præbendo): nunc quæ in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa. Itaque hæc esse quidem alia, illis tamen connexa. Cæterum medicaminum series tota in tres partes abire videtur; prima scilicet quæ animantium solidæ partes suppetunt; secunda quæ ex humoribus derivata; tertia demum quæ ex animantibus integris veniunt. Durat et in therapeutice hodierna animalis substantiæ non unius usus. Ergo quum examinandum sedulo sit nobis, quatenus illa quæ Nostro placent, experientia approbet, et ratio sanciat, nec inutile sane esset experientiæ et rationis discrimina ac convenientias narrare, æstimare: sed quum plerumque, ubi de physicis rebus tractandum est, deficientibus theoriis, minime aliquis valeat eo scientiæ devenire, ad testimonium solum provocabimus atque auctorum experientiam, qui felicissime in id artis incubuerunt. AJ. I. 1. Remedia auferrent transversos. Voss. trasversus. Alter trasverso. Sic lib. XXI, 4, tralatione quoque, ut vites, optime ocyssimeque provenit »; lib. XXIX, 3, donec candida fiat ac tralucida. » Eodem lib. c. 4, distinguente linea alba et traversum altera»; 1. XXI, 7 glebis pæne tralucentibus, ibidemque tralucidus et odoratissimus ; lib. XXXIII, 6, «candidæ nitentesque, non tamen tralucentes ». Eodem c. g, depressa an elata, traversa an obliqua; lib. XXXV, 11, « adversum eum pinxit, non traversum»; lib. XXXV, 14, tralatam tamen magis mirabantur » ; lib. XXXVIII, 8, maculosi atque non tralucidi. » Sic omnibus his locis liber optime. GRON. Cæterum si de sensu requisiveris, agi et auferri transversi dicimur, quum veluti vi ac impetu quodam ab instituto deflectimur. Livius: «Abstulerunt me velut de spatio Græciæ res immixtæ Romanis: non quia ipsas operæ pretium esset perscribere, sed quia, etc. » Et in celeb. Prologo Laberius : ■Necessitas... cujus transversæ impetum Multi effugere voluerunt, pauci potuerunt. » AJ. 2. Quid in ipso homine prosit homini. Quod si, ut ait Cicero, Tusc. I, cap. 22, nihil majus est, nihil utilius homini quam se noscere, i.e. animum suum; non membra, aut staturam figuramve noscere; ego censeo nihil pejus, nihil fædius ignorantia, superstitione, credulitate, vel fraude illorum, qui affirmant in homine remedia homini vivere, et infra conditionem animalium Regem ipsum animantium deprimunt. Indignatur quidem sanæ mentis vir, quotiescumque circulatores, pharmaceutriæ, sagæ, et hoc omne veteratorum infamium II. Incipiemus autem ab homine, ipsum sibi exqui- t rentes, immensa statim difficultate obvia. Sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, genus, qui hominem præscribunt in remedia eadem resolvi ac hirundines, bufones, rubetas, angues, lacertas, lupos, vulpes, canes, mures, etc. Sordent igitur nobis, et contemnimus hæc ridenda amuleta, quorum usus omnino proscribendus est, sive ab ignaro medico jubeantur, sive ea invocet atque adhibeat infelix, qui non minus animo quam membris æger, nihil omittit quod ad se sanandum pertinere credat. Temporibus tamen Plinianis ignoscendum. H. CLOQUET. 3. Fides. Ad obtinendam fidem auctores tantum juvabit appellare. 4. Neque. Neque in tractatione animalium, ea remedia, quæ ex iis petenda sunt, penitus a nobis sunt prætermissa. HARD. II. 1. Sanguinem quoque gladiatorum bibunt. Idem Septimius Florens in Apologetico, Aurelianus, lib. I, celerum pass. cap. de epilepsia : « Gladiatore jugulato, qui occiderat, et confoderat, ejus sanguine proluebat manus vel in victoriæ signum, vel ut sic immotus ac interritus effundendo hominis san. guini assuesceret. Qui vero caduco morbo vexabantur, eum adhuc calidum ex plaga manantem sorbebant, ut remedium sui mali præstantissimum. Vide Lipsium, Saturnal. lib. II, cap. 22. DALEC. Sanguinem. Cels. III, 23, de comitiali morbo : « Quidam jugulati gladiatoris calido sanguine epoto, tali morbo sese liberarunt: apud quos miserum auxilium, tolerabile miserius malum fecit. Tertull. 2 comitiales morbi': quod spectare facientes in eadem in Apol. cap. ro: «Item illi, qui munere in arena noxiorum jugulatorum sanguinem recentem avida siti comitiali morbo medentes auferunt, ubi sunt? » Sic etiam Cæl. Aurelian. L. Chron. cap. 4, de epilepsia. Simile istud remedium est, quod Scribon. Largus affert, comp. 18: «Item ex jecinore gladiatoris jugulati particulam aliquam novies datam consumant. Quæque ejusdem generis sunt, extra medicinæ professionem cadunt, quamvis profuisse quibusdam visa sunt. » HARD. α 2. Ut viventibus poculis comitiales morbi. Apographon nostrum, « ut bibentibus populis comitiales morbi ». Legendum reor, « ut procul sint comitiales morbi: nam verbum bibentibus, glossulam, ut dicunt, interlinealem fuisse puto. PINT. Ut viventibus poculis comitiales morbi. Sic Gelenius, quum ederetur: ut bibentibus populis procul sive comitiales morbi. Pintianus reddit: « ut procul sint comitiales morbi» extrito τῷ bibentibus: quum in scripto reperisset: ut bibentibus populis comitiales morbi: quod etiam in Chifflet. notatum. Quatuor penes nost • ut bibentibus procul sint comitiales morbi. Præstantissimus : « ut viventibus populis comitiales morbi. Conjicio : • sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut juvantibus poculis, comitiales morbi. Fortasse morosum minus alicui videretur: ut juvantibus poculis comitiales morbos. » Sed quia omnes scripti favent τῷ morbi, et id dictioni Plinii satis congruit, illud præfero. Comitiales morbi, D inquit, id est, comitiali malo adfecti, sanguinem quoque bibunt gladiatorum, tanquam juvantibus poculis, adversus ejus morbi diritatem. GRONOV. Viventia pocula eleganti translatione vocat ea, quæ calentem adhuc et quasi spirantem sanguinem continerent : quod et habere in se vitam, et præstare haurientibus eam videbantur: plane ut animam ipsam et salutem sorberi in ipsis crederes. Viventib. Sic libri omnes, tum editi, tum exarati manu, quos vidi, quosque non vidi. Eadem sententia dixit idem paulo ante Plinius: « nec tacebimus quid in ipso homine prosit homini, cæteraque genera remediorum inter nos viventia. Quod qui non animadvertere, has voces variis modis sollicitarunt: Pintianus extrita v. viventibus. » Gronovius, « ut juvantibus poculis»: ille audacius paulo: ingeniosius iste, quam verius. Adde his ea quæ diximus in not. prioribus. H. - Bene Harduin. quanquam in hoc fallitur, quod pocula credit cum cyathis συνώνυμον· at h. 1. pro potionibus sumendum, me judice, est. Ergo gall. verte boisson vivante. AJ. 3. Sanguinem quoque gladiatorum bibunt... quod spectare facientes, etc. Quæ Plinius imprecatur hoc loco, possis jure tuo contra quosdam et nuperis temporibus regerere qui falso medici nomen sibi circumdederunt, dum jubent, forte post Celsum, Tertullianum, et Scribonium Largum, sanguinem bibi e vena exeuntem, quasi epilepsiæ id barbariæ genus medeatur. Unde id falso Ludovico XV jam seni objectum a criminantibus fuit. Sed id |