Immagini della pagina
PDF
ePub

5

arena feras quoque horror est. At hercule illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque, et una ipsam animam ex osculo vulnerum: quum plagis ne ferarum quidem admoveri ora fas" sit humana. Alii medullas crurum quærunt, et cerebrum infantium. Nec 2 pauci apud Græcos, singulorum viscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persequuti usque ad resegmina unguium: quasi vero sanitas videri possit, feram ex homine fieri, morboque' dignum in ipsa

laudatum a quibusdam, res est in dubium nequaquam vocanda, et cujus certiores nos fecit juvenis doctissimus BOUCHET, non modestia minus commendandus, quam perpulchris circa epilepticos observationibus. Commentarius, sagacitatis et doctrinæ specimen grande, et præmio in concursu litterario donatum, pauca tamen continuit e numerosissima exemplorum suppellectili quæ ipse colligenda de hoc morbo curavit. Ad. et cf. volumen, cujus hæc inscriptio est: L'épilepsie considérée dans ses rapports avec l'aliénation mentale. Lut. Paris. 1826. AJ.

2

4. Fas. In Reg. 1, fas sit humanus in Reg. 2 et Ch. mos sit humanus. Quid magis arrideat, arbitrii esto legentium. HARD.

5. Alii medullas crurum quærunt. Nostris fere temporibus, medullam ossium hominis, more linimenti, ut oleum emolliens ac penetrans, commendat GUETTARD. Qui nunc hoc exemplum sumere non timeret, maximo esset explodendus cachinno, quum sciant cuncti illam virtute medullis bubulæ, equinæ, suillæ, cervinæ, ovillæ, caprinæ nullo modo antecellere, H. CLOQUET.

6. Singulorum viscerum... sapores dixere. Quum olim Cannibalos (fas sit hoc nomine Anthropophagos vocitasse), viatores interrogarent de variis carnis humanæ saporibus, hi respondere Europæorum omnium durissimos Hispanos, et in deliciis maxime calcaneum. Nec satis scio, an ulli Hispanorum, ingravescente belli pæne ultimi incendio, captivos dente attigerint, quos sæpissime assandos curaverant. Quanquam alicui sciscitanti (BLANQUI, Voyage en Espagne), quid saperet miles Gallus, rusticus vir responderit: « Nescimus, nam ad canes præda jactabatur. » Pauci anni effluxerunt, ex quo Versaliis reus ante tribunal constitutus est fœde famosus LÉGER, quem manifestum et humanæ carnis esæ, et, intra trucidatorum viscera immisso capite, humani sanguinis epoti, judices morte mulctarunt, at medici dementem pronunciavere. Cf. D. D. GEORGET, quem exstinctum morte ante diem luget scientia, libros de Amentium medicina legali. Lutet. Paris. 1825. AJ.

7. Morboque dignum, etc. Simulque morbo dignum fieri, qui tam crudeli medicina utatur. HARD,

ΤΟ

medicina egregia hercule frustratione, si non prosit. Adspici humana exta nefas habetur: quid mandi? Quis ista invenit ostenta?? Tecum eninr res erit, eversor juris humani, monstrorumque artifex, qui primus ea condi3 disti credo, ne vita tui oblivisceretur. Quis invenit singula membra humana mandere? qua conjectura inductus? Quam potest medicina ista originem habuisse? Quis veneficia innocentiora effecit, quam remedia? Esto, barbari externique ritus invenerint: etiamne Græci suas fecere has artes? Exstant commentationes Democriti, ad alia noxii hominis e capite ossa plus prodesse ad alia, amici 4 et hospitis. Jam vero vi interempti dente gingivas in dolore scarificari", Apollonius efficacissimum scripsit : Miletus", oculorum suffusiones felle hominis sanari13. Artemon calvaria interfecti, neque cremati, propinavit aquam

[ocr errors]

8. Adspici... nefas habetur. Unde et apud veteres anatomicæ rei ignorantia medicina laboravit. As.

[ocr errors]

9. Quis ista invenit ostenta? Hic Pintianus Scribo, « Quis ista invenit? Ostanes. » De Ostane Mago, et Plin. alibi sæpe, et Suidas, et Dioscorides passim et omnes. Confirmatur hæc lectio verbis statim sequentibus : Tecum enim res erit, etc. PINTIAN. Falso. Nam id quare Ostani potius quam magicæ rei inventori Zeretochtro (vulg. Zoroastri), datum a Pintiano? Tum memento magorum eo tempore artem non eam fuisse quam postea saga et circulatores coluere, mendacii et vanitatis plenam sophiam. AJ.

10. Quis. Quis effecit, ut innocentiora jam veneficia videri possint, quam remedia talia? HARD.

11. Scarificari. MSS. omnes, Reg. Culb. aliique scarifari. HARD.

Dente gengivas in dolore scarificari, etc. Hodie quoque usitata res medicis est gingivarum scarificatio ejusdem gratia curationis; sed acumine instrumenti chirurgici operatio fit, nec dentem applicant hominis qui violenta morte diem clau. serit. AJ.

12. Miletus. Reg. 2, Meletes. Ch. Meletos. Forte Melitus, ut diximus in Auctorum Indice. At Reg. 1, Miletos. HARD.

13. Oculorum suffusiones felle hominum sanari. Tobiæ historiam, vel pueri, novimus, quem angelus felle sanavit piscis cujusdam, quem, si pervelis nosse, suadeo ichthyotheologistas adeas, speciem et genus tamen statuisse haudquaquam visos. Equidem dubito, quidquid auctoritatis præferant tradita a majoribus, placere hodie physiologistis tale quoddam pharmacorum genus. AJ.

14. Artemon. Et Scrib. Larg.

e fonte noctu comitialibus morbis. Ex eadem suspendio interempti catapotia fecit, contra canis rabiosi morsus Antæus. Atque etiam quadrupedes homines sanavere : contra inflationes boum, perforatis cornibus inserentes ossa humana: ubi homo occisus esset, aut crematus, siliginem quæ pernoctasset, suum morbis dando. Procul a nobis nostrisque litteris absint ista. Nos" auxilia dice- 5 mus, non piacula: sicubi lactis puerperarum usus mederi potuit, sicubi saliva, tactusve corporis ", cæteraque similia. Vitam quidem non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. Quisquis es talis, æque moriere" etiam, quum obscenus vixeris, aut " nefandus.

comp. cap. 2, ad comitialem morbum, comp. 16: « Sunt et qui sanguinem ex vena sua missum bibant, aut de calvaria defuncti terna cochlearia sumant per dies triginta. » Q. Serenus, cap. 58, de comitiali morbo, pag. 161: « Præterea pluvias hominis quas calva supina Excepit projecta sinu, consumere prodest.» HARD.

15. Nos. Nos ex homine, inquit, remedia quæremus dumtaxat vulgaria, et paratu facilia: Sicubi lacte mulierum, sicubi aliquo tali opus fuerit cætera quasi piacula vitabimus. HARD.

16. Tactusve corporis. Magnetismi nunc assertores ingerunt sacerdotes Egyptios magnetismi apprime gnaros, quem ad sanandos morbos non semel transtulerant.

Hinc et si quem scrophulosum (sa natio certa) tangeret modo sacratus rex vel imperator: quæ quidem dos magna, postquam ab imperatore Vespasiano ad nostra ferme tempora fluxit, Galliarum regibus propria diu, derepente cessit, ma

16

18

jestatem usurpante democratia. Aë.

17. Æque moriere etiam, quum obscoenus. Pintianus e cod. suo probat quam obscanus: ut et est in Vossiano: tamen ea particula locum hic habere non videtur. Hoc enim dicit, non magis fore ut mortem effugiat, qui proferre vitam sibi videatur obscœnus aut nefandus ob Thyestæas epulas aut ob hominem impensum, quam si mansisset purus et anima sancta atque istius culpæ inscia descendisset ad manes. Recte igitur quum vel cum inde fecerunt. Facilius ferrem rò quam, si Tò etiam abesset. GRON.

18. Vitam quidem... aut nefandus. Declamatorie, etiam quum in hæc corollaria desinit quæ ratio approbat. Ergo has medelas illa de causa amovendas dicit, quod piacula sint, et talibus auxiliis incolumem obscœnis aut nefandis annumerat. Bella sane peroratio! ergo hæc auxilia sunt et incolumem aliquem effecere? Quid obscœnitatis ergo habent, aut nefarii piaculi? quid sceleris, bone vir, si interemptum

[ocr errors]

I

Quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat: EX OMNIBUS BONIS, quæ homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte 19: idque in ea optimum, quod illam sibi quisque præstare poterit.

III. (1.) Ex homine remediorum primum maximæ quæstionis, et semper incerta est, valeantne aliquid verba et incantamenta carminum'. Quod si verum est, homini3

vi, suspendio, aut quolibet modo, ego dentibus, ossiculis, carne minorem fecerim? Nil, me judice. Sed non eadem responsio, si dicerem: Quid absurditatis, si ex interemptorum vi, suspendio, aut suicidio quolibet, nec crematorum, reliquiis credatur posse utiles confici medelas? AJ.

19. Ex omnibus bonis... tempestiva morte. Evanescente libertate apud Romanos, subito grassata est doctrina de suicidio. Bruti, Cassii, Uticensis, et Porcia exemplis vestigia impressa quæ in ætatem longam duravere et vivendi pœnitentiam generosissimis animis intulerant. Post Plinianam ætatem obtinuit minus auctoritatis melancholia, nec plus duravit disciplinæ feralis imperium quam amissæ reipublicæ memoria: quanquam sæpe ipsi sibi manus solebant conscire qui, purpura assumpta, jam in eo erant ut vincerentur, traderentur, aut qui ab imperatore damnati erant. AJ.

[blocks in formation]

2.

[ocr errors]

2

seu potius. Namque est res certa saluti Carmen, ab occultis tribuens miracula verbis. » Hinc et Euripid. in Hippolyto coronato: NoccuCK δ' εὖ πῶς τὴν νόσον καταςρέφου. Εἰσὶν δ' ἐπῳδαὶ, καὶ λόγοι θελκτήριοι· Φανήσεταί τι τῆσδε φάρμακον νόσου. Αγ. Quod si v. est, etc.Voss. tres, Gud. Acad. « acceptum fieri oportere. Sic 1. XXXIV, 14 : « quamobrem culpa ejus non naturæ fiat accepta»; et eodem : « in Cappadocia tantum quæstio est, aquæ aut terræ fiat acceptum »; 1. VIII, 17: Nam quæ de infantibus ferarum lacte nutritis, quum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri æquius, quam ferarum naturæ, arbitror. Sic enim Chifflet. et Vossiani duo, ubi vulgo etiam ferri. Scio tamen, lib. II, 7: « huic omnia expensa, huic feruntur accepta »; et 1. XII, 18: quæ hoc acceptum superis ferat. Plinius alter, lib. II, epist. quidquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi ferri jubeo. » Ubi tamen membranæ Acad. non spernendæ, acceptum tibi fieri. » Nam et sic, lib. VI, ep. xxxiv : « tu tamen meruisti, ut acceptum tibi fieret». GRON.

4: «

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

3. Homini. MSS. dant acceptum ficri. HARD.

acceptum ferri oportere conveniet. Sed viritim sapientissimi cujusque respuit fides. In universum vero omnibus horis credit vita, nec sentit. Quippe victimas cædi

4. Credit vita nec sentit. Credit vulgi opinio valere verba, vel certa cognitione et rerum sensu id persuasum habet. DALEC.

[ocr errors]

5. Quippe victimas, etc. Lego ego: Quippe victimas cædi sine precatione non videtur, referri ad Deos, rite consuli.» Ubi rò « non videtur victimas cædi sine precatione: idem est, ac . non videmus victimas cædi. Et statim sequitur Præterea alia sunt verba impetriti, alii depulsorii, alia commendationis.» Vide Salmas. p. 585 b. Et sane in sacris, apud antiquos, sacerdotes primum precabantur : mox hostiam mola, vino, costo, thure mactabant : deinde libabant, e sympulo fictili, vel ligneo vinum gustantes, et adstantibus propinantes: tum victimariis seu cultrariis, popis, agonibus immolari, et excoriari victimam jubebant, ac excepto pateris sanguine, mortuam proscindi: hinc exta inspiciebant, et, si litatum fuisset, postea reddebant, id est, diis, quod debetur, ministris adstantibus partiebantur: ac postremo epulabantur, carne perpetuo tosta vel assa, nisi ex ariete, quæ elixabatur. His peractis, Græci λav apeav denunciabant: Romani vero, licet proclamabant, eos qui adstiterant, dimittentes. Alex. ab Alex. IV,

, cap. 17. Vide et quod notatum est c. XXIV, 9, et XXXIV, 12. DAL. Quippe victimas, etc. Hæc corruptissima exclamat Salmasius ad Solinum, pag. 585, nec senten

5

tiam ullam, bona quæ sit, efficere: veteres libros omnes legere, « referri adeo rite consuli»: restituen

dum autem, « quippe victimas cædi sine precatione non videtur, referri ad deos, rite consuli. » At hoc mihi multo molestius ad aures accidit. Quod ille omnibus in vett. libris esse ait, exstat etiam in nostris, sed sequioribus. Vossianus nihil demutat, nisi quod habet aut deos pro nec deos. Utram autem particulam recipias, plane erit sententia: «sine precatione cædi victimas referre (i. prodesse sacrificia, vel cædi utiliter victimas) aut deos rite consuli non videtur ». Item, « sine precatione non videtur referre (id est, nihil juvare putatur, nihil prodesse vulgo creditur) cædi victimas, nec videtur deos rite consuli. » Quo significat necessario preces adhibendas. Unde apparet etiam error Jac. Gutherii, lib. IV de jure Pont. cap. 1, qui victimas cædi sine precatione non videri referre», accipit quasi diceretur, nihil interesse, preces ad sacrificium funderentur, annon; eoque To referre delet. Quis est qui confiteatur sese ignorasse, refert, esse interdum, ad rem pertinet, juvat, utile est? Plautus Curcul. IV, 3 : «Quid refert me fecisse regibus, ut mihi obedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? » Epidico, lib. H,

[ocr errors]
[ocr errors]

nam quid te igitur retulit Beneficium esse oratione, si ad rem auxilium emortuum est?» in hoe

« IndietroContinua »