Immagini della pagina
PDF
ePub

sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec coelestes modò ceremonias, sed justa quòque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quaeque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis coeleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent. Et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aquâ, quò quia se persaepe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deae, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; ' quòd earum ibi con'cilia cum conjuge suâ Egeriâ essent.' Et soli Fidei solenne instituit 3. Ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere: significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et qua

[ocr errors]

not curare.

2

Quaeque prodigia, &c. And what prodigies indicated by lightning or any other object presented to the sight, should be taken up, (deserved attention,) and expiated. The common term is procurare, Proximo, &c. The dread of laws and penalties being (next and consequently) inferior. 3 Et soli Fidei, &c. Viewed in connexion with the passage immediately preceding, the meaning probably is, whilst Numa paid these honours to other Deities in masses, he considered Faith a virtue of so much importance, as to institute an annual festival in her sole honour.

draginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

U. C.

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit.

In

82 de Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce clara pugna adversus Sabinos fuerat', regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum aetas viresque, tum avita quòque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quaerebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. Utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, 'ne quid priùs, quàm mandata, agerent.' Satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta: excepti hospitio ab Tullo blandè ac benignè, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Haec renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi omnium ignari, primùm purgando terunt tempus: Se invitos quicquam, quod minùs placeat Tullo, dicturos ; 'sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, 'bellum indicere jussos.' Ad haec Tullus: Nunciate,' inquit, regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut ' in eum omnes expetant 2 hujusce clades belli.'

[ocr errors]

6

XXIII. Haec nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minùs miserabilem dimicationem fecit: quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circundant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quòque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Al

1 See 12th chapter.

2

Expetant. See next chapter, note 1.

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

banus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipuè morte regis, mag'numque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum1 poenas ob bellum impium' dictitans, nocte, praeteritis hostium castris, infesto exercitu 2 in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum. Ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum praemissum nunciare Tullo jubet, priùs quàm dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quae nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad 'Albanam, pertineant.' Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: In'jurias et non redditas res ex foedere, quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, ' audîsse videor: nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre 3. 'Sed, si vera potiùs, quàm dictu speciosa, dicenda sunt, cu'pido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma sti'mulat. Neque, rectè, an perperam, interpretor: fuerit ista ' ejus deliberatio, qui bellum suscepit. Me Albani gerendo

[ocr errors]

} Expetiturum. The idea conveyed by the expression expetere poenas, is the exaction of a penalty. It is consequently almost invariably followed by the preposition a or de. Some eminent critics have accordingly been led to expunge poenas after expetiturum, and to translate both passages as if expetere were equivalent to evenire. Taking, however, the latter passage as it stands, we may suppose that Livy passes from the notion of the party from whom the exacted penalty came, to that of the party on whom the exaction of the penalty was exercised; and we may translate the first passage thus, to cause all the calamitous consequences of this war to light upon his head.' 2 Infesto exercitu, with an army acting on the offensive. Injurias, &c.

[ocr errors]

3

The grammatical arrangement seems to be, Et ego videor audisse regem nostrum Cluilium DICERE injurias et non redditas res ex foedere, quae repetitae sint, esse causam hujusce belli; nec te, dubito, Tulle, eadem prae te ferre; I think I have heard our King Cluilius SAY, that acts of injustice, and the refusal to make restitution according to treaty, were the cause of this war; and I doubt not, Tullus, that you pretend the same thing. Dr HUNTER. Others supply prae se ferre instead of dicere. Fuerit, &c. Let the consideration of that point, (the consideration of that point, viz. the propriety or impropriety of the war, I hold to be no business of mine, but to) have belonged to him.

C

'bello ducem creavere.

[ocr errors]

Illud te, Tulle, monitum velim ; Etrusca res, quanta circa nos teque maximè sit, quò propior es1, hoc magis scis. Multum illi terrâ, plurimum ma'ri pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnae dabis, ' has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul 'victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate certâ, in dubiam imperii ser'vitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris imperent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque 'populi, decerni possit.' Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit

[ocr errors]
[ocr errors]

6

materiam.

[ocr errors]

6

3

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat : nec ferme res antiqua alia est nobilior. Tamen in re tam clarâ nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utròque trahunt plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent. Hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ⚫ut pro suâ quisque patriâ, dimicent ferro. Ibi imperium fore, 'unde victoria fuerit.' Nihil recusatur: tempus et locus convenit. Priùs quàm dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace im'peritaret.' Foedera alia aliis legibus, ceterùm eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit : 'Jubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus 'ferire?' jubente rege, Sagmina,' inquit, te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito: Fecialis ex arce graminis herbam 1 Propior es. The manuscripts have propiores Volscis. This has been universally rejected, as the Volsci are a state of the Latins. The younger Gronovius reads, propior es Veiis; Ruddiman and Dr Hunter, along with others, propiores vos. Heyne suggests the reading here adopted. Quaerentibus. The dative governed by initur, instead of the ablative with a. 3 Cujusque for cujuscunque. In the same way Horace uses quandoque for quandocunque.

[ocr errors]

2

4

6

6

Indignor quandoque bonus dormitat Homerus.'

A Puram agreeing with herbam. Graminis herbam puram, (Gramen, specifically grass, generically, as here, any herb,) a pure blade of verain, the same as sagmina, (derived by Festus from sanctus or sancio,) d verbena.

[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

puram attulit. Postea regem ita rogavit: Rex, facisne me 'tu regium nuncium populi Romani Quiritium? vasa, comitesque meos?' Rex respondit: Quod sine fraude meâ populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius; patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae, longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Jupiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu populus Albanus; ut illa palàm prima postrema ex illis tabulis cerâve recitata sunt sine 'dolo malo, utique ea hìc hodie rectissimè intellecta sunt, 'illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, po'pulum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hìc hodie 'feriam tantoque magis ferito, quanto magis potes polles'que.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina3 Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

[ocr errors]

XXV. Foedere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, Deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in ex'ercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus :' feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis, quàm curae, expertes. Quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortunâ positum. Itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum; infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit: et, neutrò inclinatâ spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quòque et

1

Inquit. Pater patratus inquit.

2

Defexit for defecerit.

3 Carmina. Any set form of words is called carmen.

« IndietroContinua »