Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

6

6

'Mettus idem hujus machinator belli, Mettus foederis Ro'mani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in 'hunc insigne jam documentum mortalibus dedero'. Centuriones armati Mettum circumsistunt: rex cetera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani, populum omnem Al'banum Romam traducere in animo est; civitatem dare ple'bi; primores in Patres legere; unam urbem, unam rempub'licam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa 'Albana res est, sic nunc in unum redeat.' Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus, 'Mette Fuffeti,' inquit, si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. 'Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at 2 tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paullò antè animum inter Fidenatem 'Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim 'distrahendum dabis.' Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum. Deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, quâ inhaeserant vinculis membra, portantes 3. 3 Avertere omnes a tantâ foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites *, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem; quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammâque miscet: sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domus suas, ultimum illud 5 visuri, pervagarentur. Ut verò

Nisi, &c. If I shall have failed in now making him a memorable example for the instruction of all men. Documentum, any thing which instructs. 2 At, at least. 3 See Virgil, VIII, 642. were commanded by the Horatius who slew his sister.

4

They

5 Ultimum

jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inductâ omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educa'tusque esset,' relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutuâ miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur: mulierum praecipuè, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora1 quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

87.

:

pa

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. DupliU. C. catur civium numerus. Coelius additur urbi mons 2 et, quò frequentiùs habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quòque pars reipublicae cresceret, legit Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini 3 ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad trum nostrorum aetatem appellata est, et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiduciâ virium Tullus Sabinis bellum indicit; genti eâ tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrinque injuriae factae, ac res nequicquam erant repetitae. Tullus, ad Fe'roniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos,' querebatur: Sabini, 'fugisse, ac Romae retentos.' Sabini, haud parùm memores,

،

[ocr errors]

suos priùs in lucum conHae causae belli ferebantur. 'et suarum virium partem

illud, for that last time. Something similar to this adverbial use of the pronoun is to be found in the English expression, and that, and in the Greek na Tavra, faciens, doing, and roy, being perhaps understood. 1 Dionysius states the period of Alba's duration as 387 years. 2 See p. 16, note 2. The Coelian was on this occasion included within the walls. 3 Any place consecrated by the augurs was called templum, from templo, an obsolete verb, remaining in its compound contemplo, to behold, with an evident reference to the forms observed in taking the auspices, c. 18. The senate houses were always thus consecrated.

'Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam 'adjectione populi Albani auctam,' circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maximè sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere. Et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt, valuitque apud Vejentes (nam de ceteris minùs mirum est) pacta cum Romulo induciarum fides 1. Quum bellum utrinque summâ ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit. Ubi et peditum quidem robore, ceterùm equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repentè invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magnâ caede potuit.

[ocr errors]

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magnâ gloriâ magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus 'pluisse 2. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quàm quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere coelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco 3, 3 6 ut patrio ritu sacra Albani facerent,' quae, velut Diis quòque simul cum patriâ relictis, oblivioni dederant : et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm. Romanis quòque ab eodem prodigio novendiale sacrum publicè susceptum est: seu voce coelesti ex Albano monte missâ, (nam id quòque traditur,) seu aruspicum monitu. Mansit certè solenne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multò pòst pestilentiâ laboratum est. Unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies daba

4

1 There seems to be some confusion in this passage. The statement here made of the respect paid by the Veientes to the truce made with Romulus, (c. 15,) is quite at variance with their violation of that truce, mentioned in c. 27. Lapidibus pluisse. That there had been a shower of stones. Lapidibus the ablative; so uniformly in Livy after pluo. 3 Videor is often joined with verbs of hearing;

thus,

2

Audire magnos jam videor duces. Visaeque canes ululare perumbram. See p. 26, note 3.

HOR. Car. II. 1.

VIR. VI. 257.

[ocr errors]

tur ab bellicoso rege, salubriora 1 etiam credente militiae, quàm domi, juvenum corpora esse; donec ipse quòque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeò fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minùs regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgò jam homines, eum statum rerum, qui sub Numâ rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem,' tradunt, volventem commentarios Numae, quum ibi quaedam occulta so·lennia sacrificia Jovi Elicio 2 facta invenisset, operatum his 'sacris se abdidisse; sed non ritè initum aut curatum id sacrum esse; nec solùm nullam ei oblatam coelestium spe'ciem, sed irâ Jovis, sollicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse.' Tullus magnâ gloriâ belli regnavit annos duos et triginta.

114.

3

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde U. C. ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant ; quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit : Patres fuere auctores. Numae Pompilii regis nepos, filiâ ortus, Ancus Marcius erat. Qui, ut regnare coepit, et avitae gloriae memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab unâ parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut pravè cultis; longè antiquissimum ratus 3, sacra publica, ut ab Numâ instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis' pontificem ‘in al'bum relata, proponere in publico' jubet. Inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum *. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetenti1 Saluber is generally used in an active sense, health-bringing, here salubriora for saniora, more healthy. * See 20th chapter. 3 Longe antiquissimum, by far the most desirable plan. So iii. 20, Id antiquius consuli fuit. In avi, &c. That the king would adopt the manners and practices of his grandfather Numa, rather than continue in those of Tullus. From the vote of the Roman senate having been taken by the parties ranging themselves on different sides of the senate house, such words of motion, as abire, transire, discedere, are used generally to express the adoption of one opinion or habit in preference to another.

2

[ocr errors]
[ocr errors]

6

6

6

6

6

bus res Romanis superbè responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum' rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor; et, praeterquam quòd avi regno magis necessariam 'fuisse pacem' credebat, ‘ quum in novo, tum feroci populo;' etiam, quod illi contigisset otium, sine injuriâ id se haud 'facilè habiturum : tentari patientiam, et tentatam contemni ; temporaque esse Tullo regi aptiora, quàm Numae.' Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae ceremoniae proderentur; nec gererentur solùm, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiquâ gente Aequicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo, (lanae velamen est,) Audi, Jupi'ter,' inquit, audite fines' (cujuscunque gentis sunt, nominat,) audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani, 'justè pièque legatus venio, verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit: 'Si ego injustè impièque illos homines illasque res dedier 2 nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam sîris 3 esse.' Haec, quum fines suprascandit, haec, quicunque ei primus vir obvius fuerit, haec, portam ingrediens, haec, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta, (tot enim solennes sunt,) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, Diique omnes coelestes, vosque terrestres, vosque in'ferni, audite. Ego vos testor, populum illum,' (quicunque est, nominat,) injustum esse, neque jus persolvere. Sed de 'istis rebus in patriâ majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.' Cum his nuncius Romam ad consulendum redit 5. Confestim Rex his ferme verbis Patres consulebat: Quarum rerum, litium, causarum condixit pater

6

[ocr errors]

2

4

1 The answer given by the Latins, we learn from Dionysius to have been, that the treaty had been made with Tullus, and, on his death, ceased to be binding. Dedier for dedi, pr. inf. pas. 3 Sîris for siveris, or sieris. See p. 27, note 3. 5 Cum his. Upon this the messenger returns to Rome,-an expression similar to those which frequently occur in conversation. With this, off he went. Dr HUNter. -Up to this point Livy describes the procedure of the Feciales in all cases of meditated war; but in what follows, details the mode in which this particular war only was solemnly undertaken.

D

« IndietroContinua »