Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO.

FACTURUSNE operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et, si in tantâ scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est praeterea, et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae, ab exiguis profecta initiis, eò creverit, ut jam magnitudine laboret suâ : et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus jam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. Ego contrà hoc quòque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quae ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quàm incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere, in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quàm imperium patiuntur. Sed haec et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paullatim disciplinâ, velut desidentes primò mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire coeperint praecipites; donec ad haec tempora, quibus

nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque reipublicae, quod imitere, capias: inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Cae terùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. Adeò, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan et necessariae erunt, ab initio certè tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quòque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

1. JAM primum omnium satis constat, Trojâ captâ, in ceteros saevitum esse Trojanos; duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetûm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur; pagoque inde Trojano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aenean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis 1, primò in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quaerentem sedes delatum : ab Siciliâ2, classe Laurentem agrum tenuisse: Trojae et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, praeter arma et naves, superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tene

Ad majora, &c. The Fates conducting him to found an empire greater from its very origin. 2 The wanderings of Aeneas, after leaving Sicily, described by Virgil, in the early books of the Aeneid, e neglected in this summary.

[ocr errors]

bant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est: alii proelio victum Latinum, pacem cum Aeneâ, deinde affinitatem junxisse' tradunt: alii', 'quum instructae acies constitissent, priùs quàm signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducem" que advenarum evocâsse ad colloquium; percunctatum de'inde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidvé quaerentes in agrum Laurentem exîssent? Postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Aenean, filium Anchisae et Veneris; crematâ patriâ et domo profugos, sedem, condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem ad'miratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dexterâ datâ fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem fac

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

'tam.

2

Aenean apud Latinum fuisse in hospitio. Ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse foedus, filiâ Aeneae in matrimonium datâ.' Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi, stirps quòque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegrè patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisêre. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt: qui, Caere opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio 3 minimè laetus novae origine urbis, et tum 'nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam 'crescere' ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, net sub eodem jure solùm sed etiam nomine

This latter account is the one mainly adopted by Virgil. 2 Ea res utique. That event beyond all others, viz. the marriage between Aeneas and Lavinia, in which both accounts agree. 3 This indicates, (and jam inde always has a similar force), dissatisfaction at first, and a continuance of the feeling till the moment in question, from the beginning all along up to that time. Ne, resoluble into ut

non, viz. ut non sub eodem, &c.

4

omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Aenean cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solùm, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, famâ nominis sui implêsset; tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen: Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. Tantisper tutelâ muliebri, (tanta indoles in Laviniâ erat,) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quàm hie, Creusâ matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternae fugae, quem Tulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quâcunque matre genitus, (certè natum Aeneâ constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam, (ut tum res erant,) atque opulentam urbem matri1 seu novercae, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quae, ab situ porrectae in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Aenean Silvium creat. Is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit 2 Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnârunt. Latino Alba ortus, Albâ Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae amnis submersus,

Matri, Lavinia, his mother by the one account, his stepmother by the other. 2 Mansit, &c. Thereafter all who reigned at Alba retained the surname of Silvius. Note Silviis where the English idiom requires Silvius.

celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat : is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetuâ virginitate spem partûs adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regiâ vindicant. Sacerdos vincta in custodiam datur: pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quâdam divinitùs super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis: et, possé quamvis languidâ mergi aquâ infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proximâ alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est, (Romularem vocatam ferunt,) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, 'quum fluitantem alveum,' quo expositi erant pueri, 'tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus,' qui circà sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeò mitem prae'buisse mammas ', ut linguâ lambentem pueros magister regii 'pecoris invenerit.' Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Laren'tiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam' putent:inde locum fabulae ac miraculo datum.' Ita geniti, itàque educati, quum primùm adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circà saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, praedâ onustos, impetus facere,

[ocr errors]
[ocr errors]

'See Virgil's picture of this incident, Aen. viii. 630-5.

« IndietroContinua »