Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quia de Oratore quærimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus

vitiis Orator. i. 26.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[graphic]

CFATIO

EDITIONIS.

[ocr errors]

is prodeunt hi tres Ciceronis de digni sanè sunt illi, ut quàm dilegantur, quos summus ipse diusu venit) de sua dicendi arte ut plus hîc, quàm in cæteris deretur digna esse illâ, quam lenique testatus est. 1 diu mulsse, et sibi vehementer probatos. n vidit annus 1716, secundam modum adolescens concinnanquidem tempore, si non judicio, (poscentibus Bibliopolis) edenpter totum opus sedulò relegi, em perficiendam contuli quiccogitatione occurreret aut utile

[blocks in formation]
[blocks in formation]

PRÆFATIO

TERTIA EDITIONIS.

[ocr errors]

T

ERTIIS jam curis meis prodeunt hi tres Ciceronis de Oratore dialogi; et digni sanè sunt illi, ut quàm diligentissimè et edantur et legantur, quos summus ipse dicendi artifex (id quod rarò usu venit) de sua dicendi arte scripsit; quos ita expolivit, ut plus hîc, quàm in cæteris ejus scriptis, humanitas videretur digna esse illâ, quam tractaret, scientiâ; quos denique testatus est. I diu multùmquc in suis manibus fuisse, et sibi vehementer probatos. Primam editionem nostram vidit annus 1716, secundam verò annus 1732: illam admodum adolescens concinnandam suscepi; hanc ætatis quidem tempore, si non judicio, maturiore. Iterum autem (poscentibus Bibliopolis) edendi erant hi dialogi: quapropter totum opus sedulò relegi, et ad hanc tertiam editionem perficiendam contuli quicquid mihi vel lectione vel cogitatione occurreret aut utile aut accommodatum.

Secutus sum fere textum Gronovii, ut ille secutus fuerat Gruterum, cui (ut ipse ait) Victorius semper fere fuit pro regula. Habui ante oculos, subsidii gratia, editionem quandam veterem, nec anno nec loco notato, quam mihi olim commodavit vir librorum amantissimus, Thomas Rawlinsonus; nec non editiones Venetam et Mediolanensem, illam impressam anno 1478, hanc verò anno 1498; quas utrasque mihi suppeditavit Bibliotheca quondam Joh. Mori Episcopi Eliensis; nunc verò, præstantissimi Regis Georgii primi beneficentiâ, Academiæ Cantabrigiensis. Erant etiam mihi ad manum editiones Victorii, Manutii, R. et C. Stephani, Lambini, Strebæi, aliæque fere omnes, quæ aliquo apud doctos honore dignae putantur. Interim non deerant mihi castigationes Ursini, Mureti, Turnebi, Hotomanni, eæque item omnes, quas in multis voluminibus sub titulo Far artium edidit Gruterus.

1 Epist. ad Att. iv. 13. et xiii. 19.

« IndietroContinua »