Titi Livi Rerum romanarum ab urbe condita libri, Volume 3

Copertina anteriore
sumptibus F. Dümmleri, 1846
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 528 - ... sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal. Mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem versis. Ventus — Volwturnum regionis incolae vocant — adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.
Pagina 579 - Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quae6 nam futura finis tantis cladibus foret. interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terra vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.
Pagina 751 - Hiberum contrahunt copias, et transito amner (jinuu diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in ndem Romanorum oppugnandam.
Pagina 296 - Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles insurgunt.
Pagina 344 - Fabius per loca alta agmen ducebat módico ab hoste intervalle, ut ñeque omitteret eum ñeque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessarii...
Pagina 372 - Primis tenebris silentio mota castra, boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. Et metus ipse relucen tis flammae ex capite calorque jam ad vivum1 ad imaque cornuum adveniens velut stimulates furore agebat boves.
Pagina 564 - Metelli, et, cum con10 cilium ibi juvenum, de quibus adlatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio, " ex mei animi sententia " inquit " ut ego rem publicam populi Romani non deseram, neque alium civem Romanum deserere patiar ; si sciens fallo, tum me Jup15 piter optime maxime, domum, familiam, remque meam pessimo leto adficias.
Pagina 307 - Magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nee lacus nee montes pavori obstabant; per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad...
Pagina 13 - ... iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.

Informazioni bibliografiche