Immagini della pagina
PDF
ePub

cepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint qui vicerunt: odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent inperitatum victis esse. fama est etiam, Hannibalem annorum ferme 5 novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum, se cum primum posset hostem fore populo Romano. angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardinia- 10 que amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper inposito interceptam. II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub

βαλόντες Καρχηδόνιοι καὶ
καταλύσαντες τὴν Ῥωμαίων
δυναστείαν εἰς μέγαν μὲν
φόβον ἐκείνους ἤγαγον περὶ
σφῶν καὶ τοῦ τῆς πατρίδος
ἐδάφους, μεγάλας δ' ἔσχον
αὐτοὶ καὶ παραδόξους ἐλπί-
δας ὡς καὶ τῆς Ῥώμης αὐτ
τῆς ἐξ ἐφόδου κρατήσοντες.

Paulo post CM: quod
superbe auareque crede-
rent inperitatum uiclis esse.
M m. 2.: imperitatum. Multi
recc. codd.: imperatum ui-
ctis esse. Utroque verbo Li-
vium usum esse collatis lo-
cis Drakenb. docuit, neque
quemquam fugerit, frequen-
tativum verbum huic loco
aptius esse.

5. fama est etiam: CM] fama etiam est. Idem traditur a Polyb. 3, 11.- C:,,halmicari“. cap. 2. etiam „haễmilcare". CM: se cum pri

mum posset hostem fore pr: nisi quod in M est "fore p. r." Cod. Cantabr.:

cum primum posset se hostem fore". Harl. aliique recc. codd.: „hostem fore populi romani".

13. stipendio etiam insuper in-
posito in CM vidimus, cum
in rell. codd. minus fortiter
scriptum sit superimposito
(38, 56. 39, 50.). cf. 21, 45:
,, tutandique pontis causa ca-
stellum insuper inponunt".
De re ipsa ef. Polyb. 1, 88.
sub fin. M: affricae.
14. his anxius curis: CM. cf.
2, 7.: haec
cum indigni-
tate angerent consulis ani-
mum, cet. Per quinque
annos (CM rell.) minus di-
ligenter a Livio scriptum est:
nam Polyb., quem Sigonius
laudavit, 1, 88. ita: rgía uèv

--

recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma 5 Italiae inlaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt. mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto

οὖν ἔτη καὶ τέτταράς που μῆνας ἐπολέμησαν οἱ μισο φόροι πρὸς τοὺς Καρχηδο νίους πόλεμον, ὧν ἡμεῖς ἴσμεν ἀκοῇ μαθόντες, πολύ τι ωμότητι καὶ παρανομίᾳ διενηνοχότα. — C: in ispania. CM: augendo punico imperio. quamquam in his verbis ablativus ita positus videtur ut praepositio in supplenda sit, tamen ego non repugnarem, si quis augendo imperio pro dativo haberet, quod augendo imperio ita se gessit idem fere significat quod augendo imperio ita consuluit, et verba augendo punico imperio non solum ad res in Hispania gestas sed etiam ad Africum bellum pertinent: „,ita Africo bello, ita in Hispania se gessit augendo Punico imperio", 5. qui Hannibalis ductu intulerunt: CM rell.] quae-intulerunt (ed. Frob. 1535). Qui multo fortius esse quam quae neminem practeribit, quippe quo masculino stu

dium reip. Carthaginiensis ab

Romanorum imperio vindi-
candae non modo ducibus
sed etiam ipsi populo Car-
thaginiensium tribuatur. id-
que recte dictum esse, Car-
thaginiensis senatus consulta,
quorum in his proximis lo-
cis mentio fit, satis ostendunt.
nec temporis ratio prohibet
quominus ita scribatur, cum
inter pacem prioris belli et
huius alterius belli initium
non plus viginti duo anni in-
terfuerint. itaque P. Corne-
lius militibus 21, 41. ait:,,li-
cuit - Carthaginem delere:
veniam dedimus, precanti-
bus
: pro his inpertitis fu-
riosum iuvenem sequentes op-
pugnatum patriam nostram
veniunt".

[blocks in formation]

animi adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant,

quamquam Sig. in recentissimo suo libro ob altam indolem invenit, sed quae sequuntur verba non in omnibus codd. ita ut in CM scripta sunt. nam in Cant, duobusque recc. libris esse fertur,,indolem profecto annis adscitus" (cf. Hor. Serm. 1. 1, 4.: gravis annis miles:): in duobus aliis,,animi" omissum est: in uno etiam duabus scripturis iunctis inventum est,,ob bonam indolem profectus eius animo gratus ob aliam indolem profecto animi ascitus". Quamquam non video, qui interpretes de antiquae scripturae integritate dubitare potuerint, tamen et 1. Fr. Gron. et qui post eum Livianos libros edendos curarunt, in Lipsii coniectura provecto annis ita acquieverunt, ut sibi nihil viderentur dubitare, si Livius non ita ut Lipsius vellet scripsisset, ei ita scribendum fuisse. unus tamen Dukerus de Lipsianae coniecturae virtute addubitavit, quod non videret, cur Livius dicere voluisset, Hasdrubalem ob altam indolem demum a provecto iam annis Hamilcare generum adscitum esse: nec, si profecto abesset, ob altam indolem animi ita h. 1. ut idem dicendi genus 9, 4. et 17. 29, 31, ferri posse nega

vit. sed cum id h. 1. propler additum profecto admitti non posset, ipsi idem quod Klockio in mentem venit, scribendum esse, provectus" vel provectior annis“, ut Hasdrubal, cum aetate iam provectus esset, ab Hamilcare gener adscitus videretur: quam scripturam integram esse non posse temporum ratio docet, sed nulla profecto eius generis coniectura opus est. primo enim dicit Livius, Hasdrubalem Hamilcari conciliatum esse flore aetatis, quem illi fruendum praebuerit, deinde eum ab eodem generum adscitum esse non ut filia nuptum data id, quod pater Hasdrubali deberet, compensaret, sed quod magna aliqua animi ingeniique indoles in Hasdrubale inesset. quod ut exprimeret, generum illum adscitum esse scripsit ob aliam i. e. ceteram indolem: ac ne quis de hac eius indole dubitaret, profecto animi addidit, quorum verborum interpretatio ne eos quidem librarios recentium quorundam codd. videtur fugisse, qui indolem animi profecto scribi voluerunt: „, dann zum Schwiegersohn seiner anderen natürlich geistigen Vorzüge wegen angenommen“. 1. factionis Barcinae. sic et

haud sane voluntate principum in imperio positus. is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. ceterum nihilo 5 ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat, conprensusque ab circum

nos hoc nomen scribi iussimus, quod idem etiam in Puteano nonnumquam repe ritur, quamquam plerumque in illo antiquissimo libro id quod h. 1. in CM scriptum legitur,, factionis barchinae". C: barchine'.

[ocr errors]

M:

1. in imperio positus: CM Cant. al.] imperio potitus (Laur. Valla recentissimos codd. secutus). Cod. Hafn.: ,,imperio positus". Gärtn.: ,,in imperio potitus". Antiquiorem scripturam vel propter ea quae praecedunt,,quia gener erat, factionis Barcinae opibus" multo potiorem esse neminem praeterierit. ,,uoluntate principium": cuius generis formas, nisi in omnibus antiquis libris aut in optimo Puteano invenirentur, recipere non sum ausus, 2. hospitiis magis regulorum: M] hospitiis regulorum magis. C:,,hospiciis magis reculorum". Pall, tres Cant. al.:,,auspiciis magis regulorum". Muretus voluit,,aucupiis". sed iam Turnebus docuit, hospitiis („, durch seine freundschaftlichen Verbindungen") verissimam esse scripturam, quod hospitium,

[blocks in formation]

1. C al.:,, ob iram interfecit ab eo domini obtruncati“. In plerisque etiam recc. libris obtruncat est: obtruncauit in nullo mscr. inventum videtur. M m. 1.: ,, barbarus eum quidam | qui palam" cet. sed altera manus alterum qui induxit. 6. conprensusque: M] comprehensusque. C: comprensusque. " Und während er, als er von den Umstehenden ergriffen worden, keine andere Miene gezeigt hatte, wie wenn er entkommen wäre, so behielt er, auch als die Glieder von der Folter zerrissen wurden, eine solche Ruhe in seinem Gesicht, dass, indem die Freude den Schmerz besiegte, er sogar zu lachen schien". Livius non scripsit, tormentis etiam cum laceraretur" sed,,quoque", quod dicere voluit, eundem barbaro ha

stantibus haud alio quam si evasisset vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Ro- 5 manus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis Hannibal in 10

bitum oris fuisse et cum comprenderetur et cum supplicio afficeretur. „Eo fuit habitu ut praebuerit“: sic saepissime ab rerum scriptoribus coniunctivum perfecti pro imperfecto positum videmus, ut exprimeretur non tam quod fieri posset, quam quod factum esset. 5. foedus renouauerat pr.: CM. Drakenb. in uno codice renouarat invenit, qua forma contracta primae coniugationis optimis mss. testibus Livius haud raro usus est. Plusquamperfecto autem, quod et aliis similibus locis ab Livio in rebus describendis pro perfecto positum videmus (ex. gr. 1, 7.,, utrumque regem sua multitudo consalutaverat"), hoc loco opus videri poterat, quod iam de morte Hasdrubalis relatum esset. Non Iberus sed Hiberus non modo h. 1. in CM sed nusquam non scriptum legitur in antiquis libris. 9. in Hasdrubalis locum haud

dubia res fuit quin praerogatiuam militarem, qua — erat, fauor plebis sequeretur: C m. 2.] in Hasdrubalis locum favor etiam plebis sequeretur. Etiam ab CM abest. Haud pauci fuerunt qui in his verbis anacoluthon quoddam sibi viderentur videre: nec est negandum, simplicitatem orationis postulare ut verba in Hasdrubalis locum potius cum verbis imperatorque appellatus erat coniungantur. ne tamen ita scriberetur, videtur factum ut loco mutato maior vis in illis ipsis verbis poneretur: eoque minus id scribendi genus mirum videri potest, quo minus liberior ea verborum ponendorum ratio in his potissimum enuntiatis relativis ab sermone latino aliena fuerit. verum tamen ne de huius loci integritate extra omnem dubitationem poneremur, id fecit, quod in M et antiquiore manu codicis C,,praerogatiua milita

« IndietroContinua »