Immagini della pagina
PDF
ePub

mique causa eadem verba bis terve ab antiquo librario posita sunt, nisi forte eius generis vitia ex interpellationibus ingratissimis inter scribendum oblatis

orta sunt.

Quod autem maximi momenti in tam antiquo codice interpretando ad verum inveniendum videri debet, id est, ut, cum non modo scriptores suum sibi quisque dicendi genus eligant faciantque, sed etiam scribae suam sibi et ab aliis interdum abhorrentem litterarum formas pingendi signisque quibusdam complurium litterarum utendi rationem fingere, non numquam etiam in errores quosdam iterum ac saepius incidere soleant, ut cautissime igitur prospiciatur, ne quid eius generis inter legendum animum fefellerit. ex hoc genere etiam illud „,uel" esse, eoque Puteani librarium pro „u“ (i. e. quinque milia) usum esse 23, 46. et Plutarchus eadem re gesta referenda persuadet nec I. Fr. Gronovium praeteriit: qua re perspecta alii quoque loci, ex. gr. 23, 37. „supra quinque milia captivorum", in integrum restitui potuerunt. eundem librarium litteram pro quinquaginta litteramque & pro quingentis ponere solitum esse, eaque numerorum signa, cum plerumque lineolis quibusdam transmissis scriberentur, recentioribus librariis prope semper inducenda visa esse, ut, nisi in illo singulari codice id quod a Livio scriptum erat esset repertum, futurum fuisset ut integra scriptura prorsus periret, iam in prolegomenis ad T. Livi librum tricesimum p. LXXV. diximus. Ex eodem genere id est, quod sive ille antiquus librarius qui Puteanum scripsit, sive antiquior aliquis vetustioris cuiusdam exempli, inter duas

8

vocales, quarum altera in fine altera ab initio duorum cohaerentium verborum erat, non modo litteras m et t sed etiam litterae s signum ponere solebat, quod scribendi genus cum sexcentis locis vel in his tribus, libris conspici posset, nos admonere debebat, ne cum alios quosdam locos tum difficiliorem illum ex libri 23. capite 45. „, et qui pugnent", cuius loci vis vel antiquiores librarios fugerat et quam eos fugere oportebat, qui nescirent non modo et sed etiam ed in veteribus libris positum legi, non emendaremus. Ne tamen fieri posset ut signis, quibus recentiorum codicum librarii pro iustis verbis saepissime utebantur, locorum dubiorum impedimenta augerentur, ab ipso Puteani librario cautum est, in cuius scriptura nihil fere eius generis deprehendatur. nam praeterquam quod ibi pr. (praetor), p. r. (populus rom.), r. p. (res publica), tr. pl. (tribunus plebis), cos. (consul), similiaque, quorum vis fallere vix potuit, positum est, ex eo genere nihil prope vidimus nisi q. pro que, b. pro bus, et in fine versuum notissimam illam lineolam, qua litteram m significabant, et signa ad cognoscendum facillima syllabarum ae, unt, bus, um, et interdum litterarum nt. nusquam enim nisi in versuum finibus illud signum litterae m positum est et, si quo alio loco deprehenditur, ab recentiore manu profectum est. ne qm quidem, quod pro quoniam in recentioribus libris prope semper poni solebat, nisi perraro me in Puteano reperire memini. Persaepe autem metathesi illa litterarum syllabarumque ab antiquo librario erratum est, ita etiam ut idem eius generis mendum in eisdem verbis saepius evenerit (ex. gr. „incelebrae"

pro,,inlecebrae"), in quibus locis expediendis non sine prudenti consilio versandum est, ne quid, quod verum integrumque est, pro falso corruptoque habeatur. simili incuria non numquam litteras c et g, u et b, u et o, e et c, i et t, al. inter se permutatas videmus, interdum etiam quarum nulla ad modum similitudo erat, sic ut 23, 33. „,diuinationem" pro dimicationem positum est: nec raro propter nimiam scribendi festinationem litteras quasdam praetermissas (ex. gr. 21, 49.: „degatis" pro ad agatis:): paucis etiam locis litteris quibusdam aut adiectis aut interpositis iusta verba corrupta: ut 21, 45. „rediere“ 45. „rediere“ pro redire, ,,inspectare" pro instare, al.

Quantus omnium rerum adparatus ex hoc perenni nec primo aditu exhauriendo Puteani fonte non ad Livium modo interpretandum emendandumque sed ad universum grammaticum criticumque studium accedat oporteat, nec hoc loco, ut rei gravitas postulat, dici potest, et periti earum rerum studiosique homines, si omnes eius copiae, quibus utinam Conradus meus Schneiderus uti potuisset, diligenter expositae et explicatae erunt, vel me tacente intellexerint. sufficiat dixisse, me iam nunc ex eo omnia ea Liviano operi restituere ausum esse, quae et analogia quadam similium rerum comprobari possent et quae vel per se veram integramque Livianam orationem praestare viderentur. nec eo in his consilio uti poteramus, ut in eisdem verbis dicendique generibus idem semper color modusque servaretur, sed ut, cum nullum scriptorem mutandis et verbis et constructionibus orationem suam magis quam Livium exornare voluisse constaret,

ne quid, licet ab ea, quam in his rebus sequi solent, consuetudine paulum deflecteret, modo ne contra ipsius latinae linguae rationem esset, ullo loco praetermitteretur. gravissimum mihi in his officium onusque obeundum fuisse, sed quod obiri debebat, quivis libenter concesserit, nihil enim difficilius esse quam ab eo, quod ab puerili institutione tamquam unam dicendi scribendique normam habere assuevimus, abire et ipse mihi videbar ex eo intellexisse, quod non pauca, quae unice vera esse mihi iam persuadere coepi, cum priorem et minorem decadis tertiae editionem parabam, me prorsus fugerant. Una tamen in hoc studio est res, in qua ut omnibus satisfecerim magnopere verendum est. pertinet ea ad contractionum syllabarum genus, quod ne veteres quidem grammatici praeterire voluerunt, sed ita ut rem dubiam et quae posteriore aetate magis magisque exolescere videretur, nequaquam absolverent. antiquos enim homines duplicem litteram i et in nominibus et in verbis saepissime una littera i comprehendere et significare solitos esse, nec velit quisquam negare nec possit: nec id in praeteritis modo factum esse, ut ex. gr. ex repetivit fieret repetiit ex eoque repetit, constat, et simile quid in genitivo singul. nominum in ius et ium, et ut genitivus plur. quorundam nominum primae et secundae declin. contraheretur in um: sed idem factum esse aut fieri potuisse in illius generis vocum nominativo et dativo plur. (Boi, Bois Boii, Boiis), contrahique potuisse genitivum plur. quartae declin. in um, milibus exemplis cum aliorum antiquorum monumentorum tum Puteani facere non potui quin mihi pro certissimo persuaderem.

nam ex pronominibus i et idem pro ii et iidem, et is et isdem pro iis et iisdem scriptum dictumque esse vel ex Prisciani praeceptis notum est. at ex eiusdem Puteani auctoritate videmus, non pauca tertiae declin. nomina dativum et ablat. plur. non modo in ibus sed etiam in is conformasse, cuius generis formas quamquam recipere ausus non sum, tamen verissimas esse nihil dubito. Non minus certum est, multo plura nomina, quam quae ex eo genere doctis hominibus probata sunt, nominativum singul. non syllaba es tantum sed etiam is terminasse, ut ex. gr. non modo plebs et plebes sed eodem iure plebis (23, 6. al.), cuius formae exempla ne primae quidem decadis antiquioribus codd. deesse notum est, scribi potuerit. Fore ut accusativus plur. prope omnium adiectivorum et participiorum, quorum genitivus plur. in ium excidit, in hoc quoque Put. non syllaba es sed is finiretur, pro vetustate libri expectandum erat. Si quid autem duabus diversisque rationibus formari potuit, quovis loco unam Puteani auctoritatem sequendam esse duxi, nec modo detractare et detrectare, arcessere et accersere scripsi, et oreretur et poteretur (23, 43.), sed etiam Messanai (21, 50.) et lacessiebant (23, 46.) et faxitur (22, 10.) multaque alia similis generis (ex. gr. discipulina) auctori suo restitui. Apolloni tamen, quod 29, 10. in Put. est scriptum, quamvis idem in primae quoque decadis Med. libro repertum est, in tertiam decadem recipere veritus sim. Omnibus denique eis locis, quibus idem Put. iubebat, me litteram e in est inducendam curasse (scitum'st), nemini non probatum erit. Verum tamen an non recte fecerim, quod haud pau

« IndietroContinua »