Immagini della pagina
PDF
ePub

manumissa sit, nihil,quid ibi fiat, scire. Iam id ipsum consul laudare, quum initiatam se non infitiaretur; sed et cetera eadem fide expromeret. Neganti, ultra quicquam scire, Non eandem, dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti, veniam aut gratiam fore: eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.

XIII. Mulier, haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, Ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam, verti vellet: se terrendi eius causa, non quo sciret quicquam, ea locutam esse. Hic Postumius accensus ira, Tum quoque, ait, eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui: et Sulpicia attollere paventem; simul illam adhortari, simul iram generi lenire. Tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optimi in eo ipso meriti talem gratiam retulisset, Magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo, dixit, hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. Itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset. Bono animo esse iubere eam consul, et, sibi curae fore, dicere, ut Romae tuto habitaret. Tum Hispala originem sacrorum expromit. Primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam virum eo admitti solitum. Tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur. Sacerdotes in vicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia,tanquam deum monitu, immutasse. Nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minium et Herennium Cerrinios: et nocturnum sacrum e diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse Ex quo in promiscuo sacra sint, et permixti viri fe

minis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. Plura virorum inter sese, quam feminarum, esse stupra. Si qui minus patientes dedecoris sint, et pigriores ad facinus, pro victimis immolari: nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. Viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulphur cum calce insit,integra flamma efferre. Raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare, aut sociari facinoribus, aut stuprum pati noluerint. Multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse: in his nobiles quosdam viros feminasque. Biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur : captari aetates et erroris et stupri patientes.

XIV. Peracto indicio, advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. Consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. Coenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso. Res omnes Feceniae extemplo translatae, et familia arcessita: et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus. Ita quum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. Patres pavor ingens cepit, quum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum quisque vicem, ne quis affinis ei noxae esset. Censuit autem senatus, gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura, et sine ullo tumultu investigasset. Quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque no

cturnis extra ordinem consulibus mandant: indicibus, Aebutio ac Feceniae, ne fraudi ea res sit, curare, et alios indices praemiis invitare iubent. Sacerdotes eoruin sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent. Edici praeterea in urbe Roma, et per totam Italiam edicta mitti, Ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse causa sacrorum velit, neu quid talis rei divinae fecisse. Ante omnia, ut quaestio de his habeatur, qui coierint, coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. Haec senatus decrevit. Consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis videre, ne qua sacra in operto fierent. Triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem, servarentque, ne qui nocturni coetus fierent; utque ab incendiis caveretur, adiutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.

XV. Ad haec officia dimissis magistratibus, consules in Rostra escenderunt; et, concione advocata, quum sollenne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum alloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit: Nulli unquam concioni, Quirites, tam non solum apta, sed etiam necessaria, haec sollennis deorum comprecatio fuit; quae vos admoneret, hos esse deos, quos colere, venerari, precarique maiores vestri instituissent: non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes, velut furialibus stimulis, ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. Equidem, nec quid taceam, nec quatenus proloquar, invenio: si aliquid ignorabitis, ne locum negligentiae dem; ́si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. Quicquid dixero, minus,

tote esse.

quam pro atrocitate et magnitudine rei, dictum sciUt ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia, et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama modo accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo; ceterum, quae ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam esse credere, et, qualecunque sit, ad paucos pertinere. Quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero, multa millia hominum esse, illico necesse est, exterreamini; nisi adiunxero, qui qualesque sint. Primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit: deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici vigiles; vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. Nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. Maiores vestri, ne vos quidem, nisi quum aut, vexillo in arce posito, comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad concionem vocasset, forte temere coire voluerunt: et, ubicunque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. Quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum, esse creditis? Si, quibus aetatibus initientur mares, sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obscoeno sacrario eductis arma committenda? hi, ccoperti stupris suis alienisque, pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?

XVI. Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent, (ipsorum id magna ex parte dedecus erat) a facinoribus manus, mentem a fraudibus absti nuissent. Nunquam tantum malum in republica fuit,

nec ad plures, nec ad plura pertinens. Quicquid his annis libidine, quicquid fraude, quicquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. Necdum omnia, in quae coniuraverunt, edita facinora habent. Adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rempublicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. Crescit et serpit quotidie malum. Iam maius est,quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rempublicam spectat. Nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna concio esse poterit. Nunc illi vos singuli universos concionantes timent: iam, ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie; tum singulis vobis universi timendi erunt. Optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. Ne quis etiam errore labatur vestrum quoque, non sum securus. Nihil enim in speciem fallacius est, quam prava religio. Ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor. ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. Hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatusconsulta, haruspicum denique responsa liberant. Quoties hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum, ut sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro, circo, urbe prohiberent, va ticinos libros conquirerent comburerent que, omnem disciplinam sacrificandi, praeterquam more Romano, abolerent? Iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris, nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo ritu sacrificaretur. Haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, quum demoT. LIV. TOM. V.

B

« IndietroContinua »