Immagini della pagina
PDF
ePub

in adventum suum servaretur. Fulvium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule, quod vellet, decreturum. M. Fulvius: Si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret ; tamen non fuisse ferendum, absentem consulem et deorum immortalium honori obstare, et meritum debitumque triumphum morari: imperatorem, rebus egregie gestis, victoremque exercitum cum praeda ac captivis ante portas stare, donec consuli, ob hoc ipsum moranti, redire Romam libitum esset. Verum enimvero, quum sint nobilissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatusconsultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam nou videri vi captam; quae aggere ac vineis oppugnata sit; ubi, incensis operibus, alia de integro facta sint; ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pu.gnatum; ubi a prima luce, quum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit; ubi plus tria millia hostium sint caesa. Iam de deorum immortalium templis, spoliatis in capta urbe, qualem calumniam ad pontifices attulerit? Ñisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambraciam unam captam non valuerit belli ius. Se et Patres conscriptos orare, et ab tribuno petere,ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

V. Undique omnes, alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio movit: Ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum vero simultatium tribunum plebis cognitorem fieri, turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. Suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere, et res probare aut improbare debere; non pendere ex al

terius vultu ac nutu, nec alieni momentis animi circumagi, astipularique irato consuli tribunum plebei: et, quid privatim M. Aemilius mandaverit, meminisse ; tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci ; et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno. Ne hoc quidem cernere eum, fore, ut memoriae ac posteritati mandetur, eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse reipublicae, alterum alienas et mandatas exercuisse. His victus castigationibus tribunus, quum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore, triumphus M. Fulvio est decretus. Is quum gratias Patribus conscriptis egisset, adiecit, Ludos magnos se Iovi Optimo Maximo eo die, quo Ambraciam cepisset, vovisse: in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus collatum. Petere, ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. Senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necessum esset? Quum pontifices negassent, ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret; senatus Ful vio, quantum impenderet, permisit, dum ne summam octoginta millium excederet. Triumphare mense Ianuario statuerat: sed quum audisset, consulem M. Aemilium, literis M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem, aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum, quam in bello, ha beret, praetulit triumphi diem. Triumphavit ante diem decimum Kalendas Ianuarias de Aetolis, et de Cephallenia. Aureae coronae, centum duodecim pondo, ante currum latae sunt: argenti pondo millia octoginta tria: auri pondo ducenta quadraginta tria: tetradrachmum Atticum centum octodecim millia: Philippei nummi duodecim millia quadringenti viginti duo: signa aenea ducenta octoginta quinque:

signa marmorea ducenta triginta: arma, tela, cetera spolia hostium, magnus numerus: ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis: duces, aut Aetoli et Cephallenes, aut regii ab Antiocho ibi relicti, ad septem et viginti. Multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos, praefectos, equites, centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. Militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

VI. lam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. Ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus, Q. Marcius Philippus. Praetores inde facti T. Maenius, P. Cornelius Sulla, C. Calpurnius Piso, M. Licinius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quinctius Crispinus. Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium Nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis, qui Asiam incolunt, triumphavit. Serius ei triumphandi causa fuit, ne, Q. Terentio Culleone praetore, causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret; eo infensioribus in se, quam in illum, iudicibus, quod disciplinam militarem, severe ab eo conservatam, successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. Neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis facta narrabantur: sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie conspiciebantur. Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. li primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et, quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriae sambucistriaeque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis: epulae quoque ipsae et cura et sumptu

maiore apparari coeptae: tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse; et, quod ministerium fuerat, ars haberi coepta Vix tamen illa, quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.

VII. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas, ducenta duodecim pondo: argenti pondo du centa viginti millia: auri pondo duo millia centum tria: tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia: cistophorum ducenta quinquaginta: Philippeorum aureorum nummorum sexdecim millia trecentos viginti: et arma spoliaque multa Gallica, carpentis transvecta. Duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni; et stipendium duplex in pedites dedit, triplex in equites. Multi omnium ordinum, donati militaribus donis, currum secuti sunt. Carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret, in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici; triumphum esse militari magis favore, quam populari, celebrem. Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt: quibus annitentibus senatusconsultum factum est, Ut ex pecunia, quae in triumpho translata esset, stipendium, collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur. Vicenos quinos et semisses in millia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum literis C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant venerunt. Ex iis literis cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse, et sociorum agros populari. De ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollen

tiae procidit, atque id deiecit. Ea religione moti Patres, et diem unum adiiciendum ludorum celebritati censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum auratum faciendum. Et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit. Praetores provincias sortiti sunt, T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. Consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates: nec is, qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos horrore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. Initia erant, quae primo paucis tradita sunt: deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque. Additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent; corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, quum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque, erant: sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant. Venena indidem intestinaeque caedes: ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. Multa

« IndietroContinua »