Immagini della pagina
PDF
ePub

opia minuitur. Sed poftquam L. Sulla, armis recepta Republica, ex bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere: neque modum, neque modeftiam victores habere; foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quqd L Sulla exercitum, quem in Afia ductaverat, quo fibi fidum faceret, contra morem maiorum, luxuriofe nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptaria, facile in otio feroces militum animos molliverant. ibi primum infuevit exercitus populi Romani amare, potare; figna, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra fpoliare, facra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, poftquam victoriam adepti funt, nihil reliqui victis fecere. quippe fecundae res fapientium animos fatigant: nedum illi corruptis moribus victoriae temperarent.

XII. Poftquam divitiae honori effe coepere, & eas gloria, imperium, potentia fequebatur: hebefcere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum fuperbia invasere: rapere, confumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promifcua, nihil penfi atque moderati habere. Operae pretium eft, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa Deorum, quae noftri maiores, religiofiffumi mortales fecere. Ve

rum illi delubra Deorum pietate, domos fuas gloria decorabant; neque victis quidquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignaviffumi homines, per fummum fcelus, omnia ea fociis adimere, quae fortiffumi viri victores hoftibus reliquerant: proinde quafi iniuriam facere, id demum effet imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quae nifi iis, qui videre, nemini credibilia funt: a privatis compluribus fubverfos montes, maria conftrucla effe. quibus mihi videntur ludibrio fuiffe divitiae; quippe, quas honefte habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido ftupri, ganeae ceterique cultus, non minor incefferat: viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vefcendi caufa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam fomni cupido effet; non famem aut fitim, neque frigus, neque laffitudinem opperiri, fed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profufius omnibus modis quaeftui atque fumtui deditus erat.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum fe, tamquam ftipatorum, catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene bona patria laceraverat; quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut

facinus redimeret ; praeterea omnes undique par ricidae, facrilegi, convicti iudiciis, aut pro fatis iudicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut fanguine civili alebat; poftremo omnes, quos flagitium, egestas, confcius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod fi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat; quotidiano ufu atque illecebris facile par fimilisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolefcentium familia. ritates appetebat: eorum animi molles & aetate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur. nam uti cuiusque ftudium ex aetate flagrabat, aliis fcorta praebere; aliis canes atque equos mercari; poftremo neque fumtui, neque modeftiae fuae parcere, dum illos obnoxios fidosque faceret. Scio, fuiffe nonnullos, qui ita aeftumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honefte pudicitiam habuiffe; fed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

XV. Iam primum adolefcens Catilina multa nefanda ftupra fecerat, cum virgine nobili, cum facerdote Veftae, alia huiuscemodi contra ius fasque. Poftremo captus amore Aureliae Oreftillae, cuius praeter formam, nihil umquam bonus laudavit; quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur, necato filio, vacuam domum fceleftis nuptiis feciffe. Quae quidem res mihi in primis videtur caufa fuiffe facinoris maturandi. namque

[ocr errors]

animus impurus, Dîs hominibusque infeftus, neque vigiliis neque quietibus fedari poterat : ita confcientia mentem excitam vaftabat. Igitur colos exfanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus inceffus; prorfus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. Sed iuventutem, quam, ut fupra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edo→ cebat. Ex illis teftes fignatoresque falfos commo. dare; fidem, fortunas, pericula vilia habere. post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat: fi caufa peccandi in praefens minus fuppetebat, nihilo minus infontes ficuti fontes, circumvenire, iugulare. fcilicet, ne per otium torpefcerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis fociisque confifus Catilina, fimul quod aes alienum per omnes terras ingens erat, & quod plerique Sullani milites, largius fuo ufi, rapinarum & victoriae veteris memores civile bellum exoptabant; opprimundae reipublicae confilium cepit. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipfi confulatum petundi magna fpes: Senatus nihil fane intentus: tutae tranquillaeque res omnes. Sed ea prorfus opportuna Catilinae erant.

XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caefare & C. Figulo Confulibus primo fingulos appellare: hortari alios, alios tentare: opes fuas imparatam rempublicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi fatis explorata funt, quae

voluit; in unum omnes convocat, quibus maxuma neceffitudo, & plurimum audaciae inerat, Eo convenere Senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Caffius Longinus, C. Cethegus, P. & Servius Sullae, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Beftia, Q. Curius: praeterea ex equeftri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius: ad hoc multi ex coloniis & municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius confilii huiusce partici-. pes nobiles, quos magis dominationis fpes hortabatur, quam inopia, aut alia neceffitudo. Ceterum iuventus pleraque, fed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat. quibus in otio vel magnifice, vel molliter vivere, copia erat, incerta pro certis, bellum, quam pacem, malebant. Fue. re item ea tempeftate, qui crederent, M. Licinium Craffum non ignarum eius confilii fuiffe: quia Cn. Pompeius invifus ipfi magnum exerci. tum ductabat, cuiusvis opes voluiffe contra illius potentiam crefcere'; fimul confifum, fi coniuratio valuiffet, facile apud illos principem fe fore.

XVIII. Sed antea item coniuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina. de quo, quam veriffsume potero, dicam. L. Tullo, M. Lepido confulibus, P. Autronius & P. Sulla defignati confules legibus ambitus interrogati poenas dederant. Poft paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat confulatum petere; quod intra legitimos dies profiteri ne

« IndietroContinua »