Immagini della pagina
PDF
ePub

naret eamque et quae nuptiis usui essent mature mittere. II 12 eumque et magnam vim hostium interficit. II 29 qui seque et deum contemptui habuissent. II 29 ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat. II 45 eosque et regem interficiunt. II 52 eumque et reliquos duces deducit. III 15 eumque et omnes interficit. III 25 ipseque et qui cum eo venerant. IV 1 ipsumque et qui cum eo fuissent. VI 8 eumque et paulo post fratrem interficit. Quae cum ita sint,

Septimium, qui summo Achaeorum duci exprobrat

II 29 »ceterum Achilles in ore omnium ipsumque

et Menelaum contumeliis lacerabat<

in suo belli Jugurthini libro eam ipsam scripturam, quae nobis per unum Vum tradita est, invenisse colligimus.

Jug. 85, 33.

Idem ille Marius de se praedicat: literas Graecas nihil doctoribus ad virtutem proficientes se non didicisse; »at illa multo optuma reipublicae doctus sum, hostem ferire, praesidium agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem juxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.<<

Vi lectionem »praesidium<< ut reliquis libris (P. C.) >praesidia exhibentibus praeferamus quattuor permovemur rationibus. Primum enim, id quod recte Dieckius monet p. 32, praesidium « et »agitare« in unum quasi verbum ita coaluerunt, ut »praesidium« in »praesidia« numquam mutari videatur. Deinde praesidia apud Sallustium aut sunt homines armati (Schutzmannschaften) aut instrumenta munitionis vel munimenta (Schutzmittel) cfr. Jug. 10, 4 »non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici. Porro, ut >praesidia agitare« dici queat, pluralis numerus inter singulares molestissimus est. Denique Sallustianus ille Severus praesidium scripsit C. II 23, 3 »constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent«.

Itaque si paulisper subsistentes omnes perlustraverimus locos, quibus nobis contigit, ut Vi et Pi codicum controversias ad imitatores tamquam judices deferremus, Vum Po multo praestantiorem esse satis apparebit. Imitatoribus enim

comparatis cum eis quae in codicibus Sallusti scripta leguntur, nullum locum invenimus, quin Vi scriptura per imitatores illos confirmaretur. Optimos vero Sallusti libros ad manum iis fuisse de Septimio saltem illustrissimo demonstrare possumus exemplo.

Cat. 49, 1.

Scriptor ubi narravit quae conjuratione Catilinae detecta in senatu acta essent Ciceronis consulis laudes his inserit verbis, qualia in optimis libris (P. C.) leguntur, quibuscum deteriores prorsus consentiunt, nisi quod trium substantivorum, quae iterata particula »neque« per polysyndeton conjunguntur, ordinem immutaverunt:

>>Set eisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque gratia neque precio Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut per alium indicem C. Caesar falso nominaretur.«

Jam unum ex tribus illis substantivis »precibus, gratia, precio» propter immutatum in codicibus ordinem verborum glossematis suspicionem movere Dietschius in comment. p. 65 rectissime judicavit; idem ut »precibus« ejiceret duabus permotus est causis. Neque enim effugit virum doctissimum, quod gratiae ipsa voce »precibus« continentur, et satis multis illustravit exemplis Sallustium illud »gratia« non conjungere solere nisi cum substantivis »precium« aut »pecunia cfr. Cat. 52, 23, Jug. 16, 1. 27, 2. 29, 3. 35, 8. Neque temere eum locum correxisse testis et Septimius, cujus locum

I 18 »per idem tempus Lycius Sarpedon neque pretio neque gratia Phalidis, Sidoniorum regis, inlici quivit, uti societatem militiae nostrae adversum Trojanos sequeretur<<

jam attulit Wiedemannus in Philol. vol. XIX p. 155 et Jordanus in editione sua denuo perscripsit. Cui imitationi certum Prisciani X p. 539 (Hertz) accedit testimonium »sed neque pretio neque gratia inpelli quivit«. Qui cum ad usum perfecti »quivi« demonstrandum locum Sallusti adtulerit, quod facere ei non licuisset, si in suo libro »potuere<< scriptum legisset, cumque Mercerus qui ephemerida Dictyis edidit e

duorum codicum G. B. vestigiis »inlectus qui virtutis societatem perfectum quivit« haud dubie rectissime restituerit, in Catilina quoque Sallusti vel contra omnes libros manu scriptos verbum »quivere« restituendum videtur. Quod mihi quidem hac quoque de causa jure factum esse videtur, quod Sallustius omnia quae antecedunt una quasi comprehensione complexus

§ 4 set ubi consulem at tantum facinus inpellere nequeunt<<

non verbo possum« cum negatione, sed verbo composito >>nequeo utitur. Neque denique fore credimus ut nimiae accusemur licentiae, quod propter eundem Septimii et Prisciani consensum, quos omnibus libris Sallustianis incorruptius totum locum nobis tradidisse constat, in ordine verborum constituendo ab eo quem optimi codices exhibent recedendum rati Dietschii scripturam »neque precio neque gratia << prorsus laudamus.

Altera quaestio est de codice Parisino n. 1576 (P.1). Quem Wirzius, qui novissimo tempore quaestionem denuo proposuit, quamquam ex eoden fonte atque Parisinum n. 500 (P.) fluxisse concedit, saepius tamen praestantiorem Po scripturam servasse dicit. Quod recte eum statuisse duobus quidem locis per imitatores confirmatur.

Cat. 28, 2.

»Curius ubi intellegit, quantum periculi consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur,

enuntiat.<<

Pi scripturam »periculum<< Jordanus, studiosissimus ille Pi sectator, recepit; at contra Dietschius, qui quidem qua permotus sit causa non adjecit, et Wirzius »periculi<< scribi maluerunt secundum Pum1. Idque jure eos fecisse e magno exemplorum quae p. 44 contulimus numero satis apparere videtur, praesertim cum imitatores hac quoque in re cum consuetudine Sallustiana consentire demonstratum sit.

Jug. 114, 4.

Jure Dietschius in eis, quae in fine belli Jugurthini de Mario dicuntur:

>et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo

sitae"

Pum1 secutus esse videtur. Nam quod in deterioribus aliquot libris scriptum est »ea tempestate« propter minorem codicum eorum auctoritatem indignum videtur quod recipiatur. Contra lectio »ex ea tempestate«, quam in ceteris C. nec non in Po propter Dietschii et Jordani silentium exstare putamus, eo refellitur, quod apud utrumque imitatorem »ex« praepositio deest cfr. D. Cr. I 44 »neque cuiquam dubium, quin ea tempestate tot egregiis ac pulcherrimis ejus facinoribus spes omnes atque opes militiae in tali viro sisterentur.« S. Sev. C. I 11, 8 ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat. Facillime autem fieri potuit, ut, quod Dietschius p. 99 suspicatus est, illud »et«, quod unus Pus1 retinuit, in >>ex« corrumpertur. Neque prorsus intelligi potest, qua de causa Sallustius de Mario illo, qui paulo post patriae suae maximo detrimento fuit, »ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae dicere maluerit. At particulam »et«, qua quae in antecedentibus dicta sunt confirmantur (und in Wahrheit), huic loco, quo tota narratio finitur, optime convenire nemo negabit. Pi1 vero auctoritas eo quoque probatur, quod Septimius, qui altero imitatore accuratius ipsius Sallusti verba retinuit, illud »et« gravius etiam per »neque cuiquam dubium, quin enuntiat.

Jam quoniam Septimium et Severum ad judicium codicibus Sallustianis adhibendum non parvi momenti esse compluribus locis demonstratum est, ad alios quosdam locos, quo quisque sese offert ordine, transeundum videtur. Quorum ex primo in hermeneutica quoque arte exercenda imitatores adhiberi posse apparebit.

Cat. 2, 9.

»Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.<<

Viri docti, quid ad scripta Sallusti interpretanda sese contulerunt, verba »aliquo negotio« ad vocem »intentus << pertinere negant; intentus« enim non conjungi cum ablativo

casu nisi causa, qua animos intentus fiat, appelletur. Quae cum ita sint, verba »aliquo negotio« aut ablativum absolutum esse statuerunt, aut ablativum »aliquo« ex dativo »aliquoi<< corruptum esse suspicati sunt cfr. Fröhner in Philol. vol. XV p. 291. Quem casum non modo superflue addi, sed additum etiam totius loci sensum obscurare Dietschius p. 100 recte monuisse videtur. Idem ablativa »aliquo negotio« cum verbo »quaerit« conjungenda esse judicavit, cui sententiae eo maxime permovemur ut accedamus, quod jam Severus imitator ita locum intellexisse videtur C. I 4, 5 >his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere«. Quem locum jam Wiedemannum in Philol. vol XIX p. 154 perscripsisse bene quidem memineram, neque tamen praetereundum putabam, ne quid huic libello, quo de imitatione Sallustiana disserimus, deesset.

Cat. 5, 2.

»Huic (Catilinae) ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit.<<<

Sic in optimis codicibus legitur; mirandum autem est quod singularis »discordia« post plurales » bella, caedes, rapinae<< nulli nisi Brinko in Philol: vol. XXI p. 162 offensioni fuit. Levissima autem vocis »discordia« in »discordiae« immutatio ab illo proposita in culpam temeritatis vocari non potest, quippe quae per duos Dietschii libros p5 et r, quarum lectio » discordie« vera esse videtur, defendatur atque, si quis codicum illorum nullam auctoritatem esse dicat, Severi certe fulciatur imitatione

[ocr errors]

CI 26, 1 »Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus regnum occupavit. isque discordiis civilibus exercitus cum suos bello premeret cet«.

Ipsius vero Sallusti consuetudini pluralem non repugnare elucet ex Jug. 78, 1 »ob discordias civilis<< .

Si Jordano fides libris scriptum est:

Cat. 36, 5.

debetur, in Po et optimis quibusque

« IndietroContinua »