Immagini della pagina
PDF
ePub

IV 13 viro

vera accipiundi. IV 73 consili aeger. Dict. Cr. II 17 contentus eorum. III 6 egregius bellandi. III 15 hostem securum sui praevortit. III 27 securus jam filiae. egregio bellandi. IV 15 inclitam bellandi. V 9 securum sui secretorumque. VI 15 invalidus virium.

S. Sev. C. I 2, 7 originis degeneres. II 4, 6 insolens parendi. II 13, 5 anceps consilii. II 46, II 46, 4 disserendi ac disputandi promptissimus. II 46, 4 utendi parcissimus.

Jug. 72, 2.

Jugurthae, Bomilcare aliisque, quos suspectos habebat,

interfectis

>>neque dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque juxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitus adreptis armis tumultum facere ita formidine quasi vecordia exagitari«<.

:

E codicibus C. plerique et prima Pi manus exhibent >somno excitus <; »exercitus < P.; »excitatus<< C. reliqui; >experrectus<< Diomedes p. 376. In hac tanta librorum varietate qui Sallusti opera in usum publicum ediderunt partim codicum lectionem »excitus«, ex qua scripturae »exercitus et >>excitatus< profectae esse videntur, amplexi sunt, partim propter Diomedem, qui vocis »experrectus<< gratia locum Sallusti laudat, omnes codices corruptos esse judicaverunt. Quo in numero Dietschius commemorandus est, ex illis Jordanus, qui mihi quidem veriorem rationem ingressus esse videtur.

Namque si Severum in epistolae alterius paragrapho quinta

»evigilo: somnoque excitus congratulari coeperam visioni <<.

Sallustium ante oculos habuisse demonstrari potest, jure nostro scripturam »excitus < contra Diomedem defendemus. Jam cum non modo in epistolae Severianae initio imitatio Sallusti denegari non possit,

[blocks in formation]

non dubitamus, quin verba »somnoque excitus << e Sallustio desumpta sint. Itaque codices nostros Sallustianos prorsus integros esse statuimus; Diomedem autem, quamquam Severo librisque Sallusti vetustate praecellit, posthabendum esse, quippe qui ea quae grammaticorum illorum propria fuit socordia atque indiligentia, in Sallustio laudando versatus esse videatur.

Jug. 85, 47.

C. Marius, ut juventutem militaris aetatis accendat »egomet«, ait, »in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculis vobiscum adero <.

Utrum Vi scripturam »periculis«, an »periculi«< reliquorum codicum veram esse existimemus dijudicaturi ab imitatoribus destituimur. Severus enim, qui de libro, quem de vita Sancti Martini conscripserat, Postumianum quendam loquentem facit:

D. I. 23, 2 »hic mihi terra ac mari comes, hic in peregrinatione tota socius et consolator fuit«, nullum, quod Sallustiano illi »periculo« respondeat, exhibet substantivum. Sed idem ille vocem »consultor« falsam esse demonstrat. Absurde enim Marius militibus, se consultorem iis fore, promittit, id enim adeo cujuslibet ducis est, ut vel minime animos militum promptiores ad bellandum reddat, etiamsi diserte, se hoc praestiturum, polliceatur. Quod imperator ut efficiat, artissima omnium laborum societate, ita

ut miserias exercitus a se non alienas esse non verbis tantum demonstret, sed ipsa re praestet, militibus proposita multo rectiorem ingredietur viam cfr. Xen. Ages. V 3 xai μv ší ποτε μοχθῆσαι στρατιᾷ συμβαίη, ἑκὼν ἐπόνει παρὰ τοὺς ἄλλους, νομίζων πάντα τὰ τοιαῦτα πασαμυθίαν εἶναι· τοῖς στρατιώταις. Vitium igitur scripturae codicum inesse videtur, quod facillime tollitur, si vestigia imitatoris secuti pro »consultor«, una tantum quae facile excidere potuit littera addita, »consolator<< in verborum Sallustianorum contextum restituimus.

Jug. 106, 2.

Volux Sullae ad Bocchum profecto obviam missus erat copiasque cum eo junxerat. Post ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum, Jugurtham haut procul abesse.<<

Participium »pavens«, quod Linkerus uncis inclusit, omnium codicum consensu adeo munitum est, ut ejici prorsus non debeat, id quod insuper Severi comprobatur imitatione D III 15, 4 »trementibus labiis incertoque vultu decolor prae furore rotabat verba«.

Qua imitatione quod Dietschius p. 94 Kritzium secutus verbum »pavere« de maximo metu, qui pallorem et tremorem efficiat, usurpari monuit, egregie confirmatur, cum Severus illud »pavens<< per »decolor« interpretatus sit.

Jam ubi triginta fere locis Sallustium cum L. Septimio et Sulpicio Severo imitatoribus contulimus, reliquum est, ut, quae invenisse nobis videamur, paucis comprehendamus. Primum igitur sex locis codici Vaticano, non Parisino n. 500 primas tribuendas judicavimus nec non Parisino Parisinum n. 1576 plus minus anteferendum esse statuimus. Itidem compluries, si quae insolentius a Sallustio dicta esse videbantur, similibus imitatorum comparatis defendere conati sumus cfr. Cat. 20, 6 »in dies magis magisque«. Jug. 10, 1 >ea res«. Jug. 42, 4 »deseret«, Jug. 47, 2 »temptandi gratia,

1

[ocr errors]

si«. Aliis vero locis, quibus inter discrepantes codicum scripturas dijudicandum erat, eam amplexi sumus, quae imitatoribus collatis vera Sallusti manus esse videretur. Nec defuerunt loci, ad quos sanandos, cum e libris manuscriptis nihil redundare intelligeremus, Septimium et Severum arcessere debuerimus, quibus adhibitis nonnunquam etiam, utrum verba aliquot delenda essent an retinenda, judicium fecimus cfr. Cat. 49, 1 »precibus«, Cat. 55, 5 »vindices rerum capitalium«. Jug. 106, 2 »pavens«. Quid quod duos Sallusti locos (Cat. 49, 1 »quivere«. Jug. 85, 47 »consolator«) vel contra omnes libros ex imitatoribus edendos esse ostendere conati sumus. Postremo semel (Jug. 72, 2) Diomedis grammatici testimonium, quo codicum Sallustianorum auctoritas tollatur, indignum esse ex imitatione Severi statuimus.

Quae cum ita sint, etiamsi toti quaestioni minime à nobis satisfactum esse non ignoramus, tamen, quantum quidem intra fines huic disputationi constitutos fieri potuit, L. Septimium et S. Severum, sermonis Sallustiani diligentissimos imitatores, ad manum ipsius Sallusti expediendam haut spérnendos esse demonstrasse nobis videmur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »