Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

ADOLPHO KIENE

d. d. d.

AUCTOR.

Gai Sallusti Crispi, qui Romanorum primus historiam

artifice stilo composuit, scripta vel ad novissima mediae aetatis tempora non modo frequenter lectitata sunt et excerpta, sed etiam illustrissimis rerum scriptoribus proposita fuerunt ad imitandum. Quid ego hic commemorem Witechindum Corbejensem, quid Hersfeldensem Lambertum, quid Adamum Bremensem, quid multos alios, apud quos lectionis Sallustianae vestigia reperiuntur, unum liceat mihi hoc loco paullo pluribus laudare Ottonem Frisingensem, quippe qui homines doctos etiam ea tempestate, qua litterae Germanicae florere coeperunt, in rebus componendis Sallustium imitatos esse testetur.

Sed ut nunc tandem ad ipsius Sallusti aetatem accedamus, jam aequales eum ad summam admirationem sui convertisse apparet. Quod ita fuisse cum Seneca auctor est, qui in epist. 118,14 L. Arruntium propter nimiam Sallusti imitationem graviter vituperat, tum inde colligimus, quod multos ille habuit obtrectatores, qui non insectantur nisi qui insigni aliquo opere gloriam adepti sunt. Lenaeum enim »acerbissima Sallustium satira lacerasse et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem appellasse« (Sueton. de illustr. gramm. 15 ed. Baumgarten-Crusius) Titumque Livium Sallustio iniquissimum fuisse comperimus cfr. Sen. controv. p. 249 ed. Burs. Multum tamen abfuisse, ut auctoritas Sallusti infringeretur, Curtius docet Rufus, quem multa e Sallustio et Livio in libros suos de gestis Alexandri Magni transtulisse usumque eorum dicendi imitatum esse Wiedemannus in Philol. vol. XXXI p. 756-760 luculenter demonstravit. At multo majorem imitationis Sallustianae gloriam sibi comparavit P. Cornelius Tacitus,

« IndietroContinua »