Immagini della pagina
PDF
ePub

3 esset. Quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta, cum aestu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis, morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant; bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.

4 Indutiae deinde cum Romanis factae et colloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in 5 hostium stationes. Sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. Itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veis adducere exercitum iubet, parat instruitque, 6 quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, cum famem unam natura 7 vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam, non solum cibo deficiente et, cum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis vel dedi vel redimi se, quacumque pactione possent, iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se 8 adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus

3. umorique ac frigori: the Romans uniformly speak disparagingly of the northern climate. bustorumque Gallicorum: their exact location, though media in urbe (22. 14. 11), is unknown.

5. L. Valerium: Probably L. Valerius Potitus, consul 392 B. C., with whom Camillus had had close official relations. (31). quibus: ea, quibus; a characterizing rel. clause.

6. tamen: both referring back to stationibus fessus, and antici

pating the concessive cum clause. 7. prospectans: the clauses thus far explain why Camillus is looked for so eagerly; after postremo comes their dire necessity. cum... procede

rent: "since there was continuous service on guard," i. e.

one's

turn came so quickly. possent: future in first form of the thought. iussit: with exercitus, expressing their will.

8. tribunum militum: balanced with regulum Gallorum, implying their power to conclude

habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, colloquio transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox 9 imperaturi factum. Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis adlata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox: vae victis. 1 XLIX. Sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. Nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit, auferrique aurum 2 de medio et Gallos submoveri iubet. Cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiat3 que Gallis, ut se ad proelium expediant. Suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non auro, recuperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia, quae defendi repetique et ulcisci 4 fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, 5 providit. Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. Iam ver

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

terat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. Igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Aliam vicerant. 6 Iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis 7 relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit, interque iocos militaris, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur. 8 Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, cum prohibuit migrari Veios et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbam et per 9 se inclinata magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante, ne rem publicam in incerto relinqueret

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER VII.

XXIX. Maiora iam hinc bella et viribus hostium et longinquitate vel regionum vel temporum, quibus bellatum est, dicentur. Namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma; 2 Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles! Quotiens in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset! 3 Belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit, non 4 orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma,

XXIX. XXX. 1-10. 19-23. XXXI-
XXXII. 4. XXXIII. 5-18. THE
FIRST SAMNITE WAR, 343-
341 B. C.

Rome's expansion from a small settlement to a world empire came first through the subjugation of her immediate neighbors and then of all Italy. By the middle of the fourth century B. C. she had encountered, successfully for the most part, the Latins, Sabines, southern Etrurians, Aequians, Volscian, Hernicians, and Aruncians. But the Samnites, who occupied a large part of central Italy from the Adriatic to the mountain range and Campania, a sturdy mountain folk full of the spirit of independence, proved to be foemen worthy of Rome. For nearly fifty years they gave

the growing state its most severe struggle for Italian supremacy.

XXIX. 1. Maiora iam hinc: practically a special preface to this division. Cf. Aen. 7. 44 maior rerum mihi nascitur ordo. eo anno: 343 B. C.

2. ancipiti Marte: "with varying success." rerum moles: "mass of events."

3. Romanis: next to Samnitibus for special effect, the "RomanSamnite" war. Cf. 9. 1. 1. cum iuncti essent: (19. 4). In 354 B. C.

4. Sidicinis: a people living to the north of the Campanians. The Samnites pressing over their border thus first encountered the Sidicinians. sese coniungunt: SC. Sidicini.

quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere, Campanis sese 5 coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde 6 molem omnem belli verterunt. Namque Samnites omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum, Campanos, adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentis Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quae Capuam Tifataque interiacet. 7 Ibi rursus acie dimicatum; adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

1 XXX. Legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt: 'populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in 2 perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum. Quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset. Tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii 3 vobis minus essemus; nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »