Immagini della pagina
PDF
ePub

templi, quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset. Captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.

Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, 5 adgressus est. Nam cum, velut posito bello, fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris 10 in se saevitiam intolerabilem conquerens. Benigne ab

Gabinis excipitur. Vetant mirari, si, qualis in cives, 11 qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. Sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

LIV. Inde in consilia publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse, et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset, sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem 2 potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides,

historians who wrote in Greek. See Introd. III.

4. spe: = quam speraverat; brachylogy. pulso: sc. Tarquinio. See on Romanis, 12. 5. minime. Romana: note Livy's patriotic tone.

10. Vetant mirari: this trans

lates the natural direct noli mirari. 11. eius: = Sexti.

LIV. 1. adhiberi: hist. infin. The narrative is vivid throughout the chapter. quod .. ... nosset: "because, as he claimed, he was acquainted with."

2. vana: “misplaced."

3 dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tar4 quinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. 5 Itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ei dii dedissent. 6 Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est. Rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decus7 sisse. Interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse, quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia 8 insita ingenio nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. 9 Multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exsilium acti sunt, absentiumque 10 bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. Largi

[blocks in formation]

1

tiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens. Eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda 3 delenire popularium animos studebat. Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset. Ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.

In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis 5 quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium 6 conviviis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus 7 mentio; suam quisque laudare miris modis. Inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri

LVII. 1. Ardeam: some twenty miles S. of Rome. ut: see on 1. 18. 1. ditari: "to enrich himself." Tarquin, according to tradition, had lavished money upon public works, especially the Capitoline temple and the Cloaca Maxima. The Cloaca, as we know it, a very ancient closed sewer, part of which is still in service, belongs to a later date. animos: disaffected because of the king's general tyranny and because he kept them at hard labor on his works.

3. parum processit: "made poor progress." coepti: coepi regularly

attracts its voice to its complementary infin.

[ocr errors]

4. commeatus: "furloughs." 5. otium terebant: after the analogy of tempus terere (cf. 9), "to while away time."

6. apud: military, "at the quarters of." Collatinus: i.e. of Collatia (38. 1). See on 46. 4. miris modis: poetic, "in wondrous wise." Cf. Aen. 1. 354.

7. cuique: brought forward from its natural position in the quod clause, where viri . . . oculis represents it, but emphasizes the character of the test. specta

8 adventu occurrerit oculis.' Incaluerant vino; 'age sane!' omnes. Citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt 9 inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. 10 Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae 11 capit; cum forma tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt. 1 LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, 'per hunc' inquit 'castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque dehinc vi possim, exacturum, nec illos nec alium quemquam regnare 2 Romae passurum.' Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat, iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur

tissimum: "the best evidence."

8. intendentibus tenebris: i.e. "the shades of night were falling fast."

9. in medio aedium: = in mediis aedibus; the atrium, not the banquet hall.

10. per vim stuprandae: "of offering violence to."

11. tum quidem: Sextus returning later, however, offered violence to Lucretia, who forthwith summoned her husband and rela

tives, revealed to them Tarquin's crime, and thereupon plunged a knife into her heart.

LIX. LX. EXPULSION OF THE
KING; ELECTION OF TWO
CONSULS.

LIX. 1. Brutus: though called
"the Dullard," he now becomes im-
portant as a liberator of his coun-
try. illis: Lucretia's father and
husband. ferro . . .
vi: a prov-
erbial expression. Cf. 2. 10. 4.

3 ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indig4 nitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capi5 endi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde parte praesidio relicta Collatiae, custodibusque ad portas locatis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

6 Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud 7 temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis orbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advo8 cavit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae 9 causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae: Romanos

4. Movet: translate passively to bring out the emphasis; "men were affected." auctor: "advocating;" connect with capiendi. quod: id, quod, anticipating arma capiendi. adversus ... ausos: adv. eos, qui hostilia ausi essent; brachylogy.

=

=

5. regibus: including members of the royal family. Cf. 41. 3.

7. Celerum: the king's body

guard (15. 8). That their commander could legally call the assembly, as could the republican magister equitum, is doubtful.

8. Tricipitini: the cognomen of Lucretia's father.

9. Addita: sc. est, as with memorata below. pro bellatoribus: "instead of warriors true." Bellatoribus is Virgilian. invecta: i.e. the fact that she drove (48. 7).

« IndietroContinua »