Livy, selections from the first decade

Copertina anteriore
Scott, Foresman, 1908 - 160 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 81 - Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur...
Pagina 25 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pagina 24 - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca ilia tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit.
Pagina 24 - Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat...
Pagina 74 - Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam 8 sit ex regia potestate, numeres.
Pagina 124 - ... et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris lunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.
Pagina 44 - Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit. cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus, 7 ut contra intueri fas esset : 'abi, nuntia' inquit, 'Romanis, caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit : *> proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant 8 nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' 'haec' inquit 'locutus sublimis abiit.
Pagina 91 - Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fons omnis publici privatique est 7 iuris.
Pagina 25 - ... ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, turn ire coeperint praecipites, donee ad haec tempora quibus nee vitia nostra nee remedia pati possumus perventum est.
Pagina 25 - Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nee maior nee sanctior nee bonis exemplis ditior fuit, nee in quam civitatem tarn serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nee ubi tantus ac tarn diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.

Informazioni bibliografiche