P. Virgilii Maronis Carmina: Virgil's Gedichte

Copertina anteriore
J.A. Kern, 1852
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 19 - Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae. 560 Tum breviter Dido voltum demissa profatur: 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. 'Res dura et regni novitas me talia cogunt 'Moliri et late fines custode tueri.
Pagina 38 - Ille nihil ; nee me quaerentem vana moratur : Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, ' Heu ! fuge, nate dea, teque his, ' ait,
Pagina 46 - Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes Ingens ; et simulacra modis pallentia miris Visa sub obscurum noctis ; pecudesque locutae, Infandum ! sistunt amnes, terraeque dehiscunt, Et maestum illacrimat templis ebur, aeraque sudant.
Pagina 67 - ... tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
Pagina 9 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem, 60 matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non risere parentes, nee deus hunc mensa, dea nee dignata cubili est.
Pagina 40 - Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis : 350 excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat ; succurritis urbi incensae ; moriamur et in media arma ruamus. una salus victis, nullam sperare salutem.
Pagina 15 - inquit ' Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 En Priamus ! Sunt hic etiam sua praemia laudi ; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus ; feret haec aliquam tibi fama salutem.
Pagina 65 - Tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, victorque virum volitare per ora.
Pagina 14 - Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis...
Pagina 134 - Pallas quem docuit multaque insignem reddidit arte, 705 (haec responsa dabat, vel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum posceret ordo), isque his Aenean solatus vocibus infit : " nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur ; quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.

Informazioni bibliografiche