Immagini della pagina
PDF
ePub

defendere, an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor quum fremstu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in eastra irruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt, 'paullisper nostris restite5 runt atque inter carros impedimentaque proelium commisserunt; at reliqua multitūdo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant) passim fugere coepit ; ad quos consectandos Caesar equitatum misit.

XV. Germāni, post tergum 'clamore audito, quum suos 10 interfíci viderent, armis abjectis signisque militaribus relictis,

se ex castris ejecerunt; et, quum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, 'reliqua fuga desperata, magno numéro interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt, atque ibi

timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri Sad 15 unum omnes incolūmes, perpaucis vulneratis, fex tanti belli

timore, quum hostiumo numerus capitum ccccxxx milium 'fuisset, se in castra receperunt. Caesar his, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit. Illi supplicia crucia

tusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere 20 se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem con-. cessit.

XVI. Germanico bello confecto, multis de caussis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum ; quarum lilla fuit jus

tissima, quod, quum videret Germānos tam facile impelli, ut 25 in Galliam venirent, 'suis quoque rebus eos timere voluit,

quum intelligerent et posse et audere popúli Romāni exercitum Rhenum transire. 3 Accessit etiam, quod illa pars equitātus Usipětum et Tenchtherorum, quam *supra commemoravi praedandi frumentandique caussa Mosam transisse

Ad quosa quum Caesar nuncios misisset, qui postularent, eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dederent,' responderunt, populi Romāni imperium Rhenum finire: si, se invito, Germānos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui- quidquam esse imperiii aut potestatis trans Rhenum po- 6 stularet? Ubii autem, qui uni exi Transrhenānis ad Caesarem legātos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suevis premerentur,k vel, si id facere Soccupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi' 10 ['ad] auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem ejus exercitus, Ariovisto pulso et hoc novissimo proclio facto, etiam Rad ultimas Germaborum nationes, uti opinione et amicitia populi Romāni tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum 15 exercitum pollicebantur.

XVII. . Caesar his de caussis, quas commemorari, Rhenum transire decreverat, sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur, neque 'suae neque populi Romāni dignitatis* esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis 20 proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque Aluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. 'Rationem pontis hanc instituit. 'Tigna bina sesquipedalia, paullum ab imo praeacūta, dimensa ad altitudinem fluminis, intervallo pedum duorum inter se 25 jungebat. Haec quum machinationibus immissa in flumen defixerat 'fistucisque adegerat ®non sublícae modo directa ad perpendicŭlum, sed prona ac fastigāta, 'ut secundum natūram Auminis procumberent, his item contraria duo ad eundem mo

H.-XVI.

2453. 500. - 1493, 2. - 438, 3. -6401. -'396, 2 & 3), (3). -1 398, 4. - *520, II.-1390, 2.

XVIL > 401; 402, I – 0388, I. -*378, 2. — 4414 & 3. - 391.

dum juncta intervallo pedum quadragēnum' ab inferiore parte "contra vim atque impetum fluminis conrersa statuebat Ilaec utraque, insúper 13bipedalibus trabibus immissis, quantum" corum tignorum junctūra distabat, 15 binis utrimque 5 fibulis' ab extrēma parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitūdo atque ea rerum natūra, ut, quo major vis aquae se incitavisset, hoci artius illigata tenerentur. 18 Haec directa materia injecta

contexebantur, et longuriis cratibusque consternebantur ; ac 10 nihiloj secius 2sublícae et ad inferiorem partem fluminis obli

que agebantur, quae, pro aričte subjectae et cum omni opere conjunctae, vim fluminis exciperent,k et 2-aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves

»dejiciendi operis cssent a barbăris missae, his defensoribus 15 earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent.

XVIII. Dicbus decem, quibus materia cocpta erat comportari, omni opere effecto, exercitus traducitur. Caesar, ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines

Sigambrorum contendit. Intérimo a compluribus civitatibus 20 ad cum legāti veniunt, quibus pacem atque amicitiam peten

tibus liberaliter respondit, obsidesque ad se adduci “jubet. At Sigambri ex co tempore, quos pons &institui coeptus cst, fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tenchthēris atquc Usipe

tibus apud se habebant, finibus suis excesserant suăque omnia 23 exportaverant seque 'in solitudinem ac silvas abdiderant.

XIX. Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque his auxilium suum pollicitus, si

ab Suevis premerentur. liaec ab iis cognovit: Suevos. postea.

[ocr errors][merged small][ocr errors][graphic][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors]
« IndietroContinua »