Immagini della pagina
PDF
ePub

quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito, nuncios in omnes partes dimisisse, uti de oppĬdis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvia deponerent atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse delectum 'medium fere regionum 5 earum, quas Suevi obtinerent: hic Romanorum adventum 'exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus rebus his confectis, quarum rerum caussa traducere exercitum constituerat, ut Germānis metum injiceret, ut Sigambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione libc-10 raret, diebus omnino decem et octo trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, se in Galliam recepit pontemque rescidit.

XX. Exigua parte aestatis relíqua, Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, 'matūrae sunt 15 hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris 2inde subministrata auxilia intelligebat; et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, 20 aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quidquam praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Gallias, notum est. Itaque, evocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae 25 magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent,' neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat.

XXI. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum face-36

E–XIX. *414 & 3. — • 530, 1. — * 453.

b

XX. 430 426, 1.—390.—386, 3. — 704, I. 1. —1525.
A. & S. XIX. 247, 2; or 249, II. — 266, 2. — 206, (17).
XX. 257, R. 7, (a). — › 253, N. 1. —• 227. —a 233, (3). —• 278, R.
6, (b).-265.

-

--

128

d

ret, idoneum esse arbitratus Caium Volusēnum, cum navi longa 'praemittit. Huic mandat, uti, exploratiз omnibus rebus, ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britan5niam trajectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum bellum effecerat, classem jubet convenire. Interim, consilio ejus cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad cum legati veniunt, qui polliceantur obsides 'dare 10 atque imperio populi Romāni obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque, ut in ca sententia permanerent, cos domum remittit; et cum his una Commium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem Tibi constituerat, cujus et sibi fidelem esse arbivirtutem et consilium probabat, et 15 trabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magnis habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit," adeat1 civitates 'horteturque, 10ut populi Romani fidem sequantur, "seque celeriter eo venturum nunciet. Volusēnus, perspectis regionibus omnibus, 12quantum ei facultas dari potuit, qui navi 20 egredi ac se barbăris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renunciat.

quem

XXII. Dum in his locis Caesar navium parandarum caussa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legāti venerunt, qui se 'de superioris temporis consilio excusarent,* 25 quod homines barbări et nostrae consuetudinis imperīti bellum populo Romano fecissent, seque ea, quae imperasset, facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat, neque belli gerendi propter anni tempus facultatem

mando.

[ocr errors]

H.-XXI. 523, II. & 2. — Dist. bet. jubeo, impero, praecipio, and V. I. 7, n. 6. - 500.— Dist. bet. pareo, obedio, dicto audiens sum, obsequor, obsecundo, and obtempero. V. n. 5.—379, 3, 1).—373 & 1. 531.-1530, II. 3, 2). — b(2) 519. -402, III.; 403, 2.

XXII. 500.399, 2, 2). —
A. & S.-XXI.
•237, R. 4.- 230. — 214.

XXII.

263, 3. —

264, 5.

[ocr errors]

213.

520, II. — d531.

V. R. H.264, 5.- V. R. H.266, 2. —1 266, 2, R. 1, (b). — 1(2) 264, 8.

[ocr errors]

266, 3. — 266, 1.

habebat, neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas judicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis, eos in fidem recepit. Navibus circiter LXXX onerariis 'coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea 5 navium longarum habebat, quaestori, legätis praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco ab milibus passuum octo vento tenebantur, quo minus in cundem portum venire possent: has equitibus distribuit. Reliquum exercitum Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurun- 10 culeio Cottae, legatis, in Menapios atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legāti non venerant, deducendum dedit: Publium Sulpicium Rufum, legātum, cum eo praesidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere jussit.

XXIII. His constitutis rebus, nactus idoneam ad navi-15 gandum tempestatem, tertia fere 'vigilia 'solvit, equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi jussit. A quibus quum paullo tardius esset administratum," ipse hora circiter diei quarta cum primis navibus Britanniam attigit, atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias 20 armatas conspexit. Cujus loci haec erat natūra: 1adeo montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequãquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legātis tri- 25 bunisque militum convocatis, et quae ex Volusēno cognosset, et quae fieri vellet, ostendit, 'monuitque, ut rei militāris ratio, maxime ut maritimae res postularent, ut [quae] celĕrem atque

H.-XXII. 386.384 & II. — 371. — 396, 2, 3) & (3). —1 499 1578, V.

XXIII. Dist. bet. invenio, reperio, deprehendo, nanciscor, adipiscor, consequor, and assequor. V. L. 18, n. 19.418.444, 1. — 414 & 2. *521, I.; 522, II.

A. & S. — XXII.

R. 3.

224.-223, R. 2. —223, R. 2, (1), (b). — *212,

262.—1274, R. 7, (a).

XXIII. •V. R. H.-256, R. 16.256, R. 9, (a). —a 248, II. —

*263, 4, (1).

instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur." His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus secundum, dato signo et sublatis ancoris, circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, 5 aperto ac plano litore naves constituit.

XXIV. At barbări, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et 'essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros, navibus egrědi prohibebant. Erat ob has caussas summa difficultas, 10 quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant; *militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi armorum onere oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum; quum illi, aut ex arido, aut paullum in aquam 15 progressi, omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela conjicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque hujus omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, nitebantur.

20. XXV. Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbăris inusitatior et motus ad usum expeditior, paullum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri jussit; quae 25 res magno usui nostris fuit. Nam et navium figūra et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbări constiterunt, ac 'paullum modo pedem retulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus 30 deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, Desilite, inquit,d commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego

3

H.-XXIII. 519 & 3.-493, 2.

XXIV.

XXV.

414, 7. — 388, I.-431. — 399, 2, 2).-414 & 3.
390.— 378.445, 6. 4528, 2.

A. & S.-XXIII. 264, 8, (2). — 262, R. 4.

[ocr errors]

18

XXIV. 249, III. R. — 225, III.—257. —d 213. — • 247, 2.
XXV. 227. 192, II. 4, (b). —• 206, (4). —4 279, 6.

'certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero. Hoc quum voce magna dixisset, se ex navi projecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universis ex navih desiluerunt. Hos item ex proximis primis navibus quum conspexissent, subsecuti, hostibus appropinquarunt.

XXVI. Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque 'ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant, atque alius alia ex navi, quibuscunque signis occurrerat, se aggregabat, magnopere per- 10 turbabantur; hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis, impeditos adoriebantur: plures paucos circumsistebant: alii 'ab latere aperto in universos tela conjiciebant. Quod quum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item 15 speculatoria navigia militibus compleri jussit et, quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impĕtum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod 'equites cursum tenere atque insulam capere 20 non potuerunt. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.

XXVII. Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt, obsides daturos quaeque imperasset facturos sese polliciti 25 sunt. Una cum his legātis Commius Atrēbas venit, quem 'supra 'demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e navi egressum, quum ad eos 3oratoris modo Caesaris 'mandāta deferret, comprehenderant atque in vincula

H.-XXV. 582.-473, 1.

and totus. XXVI.

Dist. bet. omnis, cunctus, universus, V. I. 1, n. 2. — 87, III. 1.

[ocr errors]
[blocks in formation]

XXVII * 704, I. 1. — * 414 & 3.

[ocr errors]

A. & S. — XXV. 192, N. 1.—1 259, R. 1, (5). — ‹ V. R. II. — 3, 82,

Exc. 3, (a).

[merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »