Immagini della pagina
PDF
ePub

nos inter nos conciliatura conjuncturaque sit. 8. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris "desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. Res "eas gessi, 16quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei 5 publicae causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod "vererere, ne 18cujus animum offenderes. Sed scito, ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae judicio ac testimonio comprobari. Quae, quum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a 10 me gesta esse cognosces, ut tibi "multo majori, quam 21 Africanus fuit, tamen non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adjunctum esse patiare. Vale.

EPISTOLA II.*

(Scr. Romae A. U. C. 692.)

M. CICERO 1S. D. 2C. ANTONIO M. F. IMP.

1. Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias, (non quo 'eas 'intelligerem satis apud te valere, sed 15 ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra conjunctione imminutum esse ostenderem,) tamen, quum T. Pomponius, homo 'omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim quum aliter 20 ipsi Pomponio satisfacere non possem. 2. Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

in me solere conferri. Sed ea, quae ad me delata sunt, malo
te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex
meis litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari
officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu
quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes: quantum 5
mihi debeas, ceteri "existimant. 3. Ego quae tua causa
antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia. Sed
Preliqua, mihi crede, multo majus meum studium majoremque
gravitatem et laborem desiderant. Quae ego si non profun-
dere ac perdere videbor, omnibus meis viribus "sustinebo ; 10
sin autem ingrata esse sentiam, non committam, ut tibi ipse
insanire videar. "Ea quae sint et cujusmodi, poteris ex
Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita
commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum
esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet 15
amoris erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas. Hoc
mihi nihil gratius facere potes.

EPISTOLA III.*

(Scr. Romae VI. Kal. Febr. A. U. C. 693.)

A. U. C. 693. Ante C. N. 61. Anni Cic. 46. 1Coss. M. PUPIUS PISO, M. Valerius Messala.

Clodius incesti crimine accusatus id amoliri studet, quum diceret, se illa nocte non Romae, sed Interamnae fuisse. Cicero testis productus dicit illum eodem die ad se domum venisse; Clodius tamen absolvitur. Q. Ciceroni M. fratri ex praetura Asia provincia obtingít. Cicero Clodium in senatu tum oratione perpetua, tum altercatione frangit. Hoc anno idem orationem pro Archia poeta habuit.

[ocr errors]

14

mihi 'Canusinus tuus hospes reddidit; tertiam, quam, ut scribis, ancora soluta, de phaselo dedisti: quae fuerunt omnes rhetorum. Pure loquuntur, quum humanitatis sparsae sale, tum insignes amoris notis. Quibus epistolis sum equidem abs 5 te lacessitus ad scribendum; sed idcirco sum tardior, quod non invenio 'fidelem tabellarium. Quotus enim quisque `est, qui epistolam paullo graviorem ferre possit, nisi eam pellectione relevarit? 10 Accedit eo, quod mihi non perinde est, ut quisque in Epirum proficiscitur. Ego enim te arbitror, 10 caesis apud "Amaltheam tuam victimis, statim esse 13ad Sicyonem oppugnandum profectum. Neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare, aut quid in Epiro temporis ponas. Ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paullo liberiores litteras committere audeo. 2. 15 Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nos→ tris, sed non committendae ejusmodi periculo, ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. Primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam, praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque "admurmurante se20 natu neque me invito esse factum. Sum enim et ab observando homine perverso liber et 18ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus; et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. Tertius est 25 Catulus, quartus (si etiam hoc quaeris) Hortensius. Consul autem ipse parvo animo et pravo, tantum cavillator genere illo moroso, quod etiam sine 1dicacitate ridetur, "facie magis quam facetiis ridiculus, "nihil a gens cum re publica, sejunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae, quia 30 non vult; nihil [metuas] mali, quia non audet. Ejus autem collega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum. Quin nunc leviter inter se dissident. 3. Sed

enim te audisse, quum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum; idque sacrificium quum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes :) postea rem ex senatus consulto ad pontifices relatam, idque ab iis nefas esse decretum: deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse: uxori Caesarem nuntium remisisse. In hac causa Piso amicitia P. Clodii ductus operam dat, ut ea rogatio, quam ipse "fert et fert ex senatus consulto et de religione, antiquetur. Messala vehementer 10 adhuc agit severe. Boni viri precibus Clodii removentur a causa: operae comparantur: nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, quotidie demitigamur: instat et urget Cato. Quid multa? Vereor, ne haec, neglecta a bonis, defensa ab improbis, magnorum rei publicae malorum causa sint. 15 4. Tuus autem ille amicus (scin' quem dicam? de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat occulte, sed ita, ut perspicuum sit, invidet. Nihil come, nihil simplex, nihil v Tois TOITIKOîs honestum, 20 nihil illustre, nihil forte, nihil liberum. Sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt, et huic terrae filio nescio cui committere epistolam tantis de rebus non audeo. 5. Provincias praetores nondum sortiti sunt. Res eodem est loci, quo reliquisti. Toodeσíav, quam pos- 25 tulas, Miseni et Puteolorum, includam "orationi meae. 40 A. d. III. Non. Decembr. mendose fuisse animadverteram. Quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant, sed non audebam antea dicere; nunc vero, quod a te probata sunt, multo mi 11arrikarepa videntur. In illam orationem 42 Metelli- 30 nam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor

33

36

43.

ani tibi

Hooribom?

nes intelligere coeperunt, licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. "Teucris illa lentum negotium est, sed tamen est in spe. Tu ista confice. A nobis liberiorem epistolam exspecta.

5 VI. Kalend. Febr. M. Messala, M. Pisone coss.

EPISTOLA IV.*

(Scr. Romae A. U. C. 694.)

A. U. C. 694. Ante C. N. 60. Anni Cic. 47.

Coss. Q. CAECILIUS METELLUS CELER, L. AFRANIUS.

Initio anni Cicero effecit, ne Q. fratri in Asia succederetur. P. Clodius Ciceronis ulciscendi causa tribunatus cupidus transitionem ad plebem molitur. Cicero commentarium consulatus sui scribit; de codem librum Graece scriptum edit; denique poëma de consulatu tribus libris conscribit. Item Arati prognostica versibus Latinis interpretatur.*

Hoc anno ad finem vergente Pompeius cum C. Julio Caesare et M. Licinio Crasso coitionem facit.

CICERO ATTICO S.

1. Nihil mihi nunc scito tam deesse quam 1hominem eum, quocum omnia, quae me cura aliqua afficiunt, una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego etiam loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. Abest enim frater 10 2åpeλéσratos et amantissimus; Metellus non homo, sed litus atque aër et solitudo mera: tu autem, qui saepissime curam

« IndietroContinua »