Immagini della pagina
PDF
ePub

'sunt in quodam splendore forensi; fructum domesticum non habent. Itaque, 'quum bene 1ocompleta domus est tempore matutino, quum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut jocari libere aut suspirare familiariter possimus. Quare te exspecta- 5 mus, te desideramus, te jam etiam arcessimus; multa sunt enim, quae me sollicitant anguntque, quae mihi videor, aures nactus tuas, unius ambulationis sermone exhaurire posse. 2. Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnes et scrupulos occultabo, neque ego huic epistolae atque ignoto tabellario 10 committam. Atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt. In re publica vero, "quamquam animus est praesens, tamen voluntas etiam atque etiam ipsa medicinam refugit. Nam, ut ea breviter, quae post tuum 15 discessum acta sunt, colligam, jam 12exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. Etenim, post profectionem tuam, 18primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae; in qua ego nactus, ut mihi videbar, "locum "resecandae libidinis et coërcendae juventutis, vehemens fui et 20. omnes profudi vires animi atque ingenii mei, non odio adductus alicujus, sed spe rei publicae 16corrigendae et sanandae. civitatis. 3. Afflicta res publica est "empto constupratoque judicio. Vide, quae sint postea consecuta. 18Consul est impositus is nobis, quem nemo praeter nos philosophos adspicere 25 sine suspiritu possit. Quantum hoc vulnus? Facto senatus consulto de ambitu, de judiciis, nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites Romani. Sic ille annus duo firma, menta rei publicae, per me unum constituta, evertit; nam et senatus auctoritatem abjecit et ordinum concordiam disjunxit. 30 * 4. Est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse ; tribulis enim tuus est, et Sextus, pater ejus, nummos vobis dividere solebat is ad plebem P. Clodium traducit; idemque "fert, ut universus populus in campo Martio suffragium 35

:

EPIST. IV. Dist. bet. corrigo and emendo. V. n. 16.

288

tuetur suam.

30

26 Auli

27

sine

23de re Clodii ferat. Hunc ego "accepi in senatu, ut soleo; 5. Metellus est consul sed nihil est illo homine lentius. egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam, quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. 5 autem filius, O dii immortales! quam ignavus ac animo miles! 28quam dignus, qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum quotidie praebeat! 6. "Agraria autem promulgata est a Flavio, sane levis, eadem fere, quae fuit Plotia. Sed interea πολιτικὸς ἀνὴρ ουδ ̓ ὄναρ quisquam 10 inveniri potest. Qui poterat, familiaris noster, (sic est enim: volo te hoc scire,) Pompeius, togulam illam pictam silentio 82 Crassus verbum nullum contra gratiam. Ceteros jam nosti; qui ita sunt stulti, ut amissa re publica 7. Unus est, "piscinas suas fore salvas sperare videantur. 15 qui curet constantia magis et integritate, quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos, quos habuit amantissimos sui, tertium jam mensem vexat, neque iis a senatu responsum dari patitur. Ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante, quam publicanis responsum sit. 20 Quare etiam legationes rejectum iri puto. 8. Nunc vides, quibus fluctibus jactemur; et, si ex iis, quae scripsimus, tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando; et quamquam sunt haec fugienda, quo te voco, tamen fac, ut amorem nostrum tanti aestimes, ut eo vel cum his molestiis 25 perfrui velis. Nam, "ne absens censeare, curabo edicendum et proponendum locis omnibus. 40Sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. Quare cura, ut te quam primum videamus.

Vale. XI. Ka) Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.

37

EPISTOLA V.*

(Scr. Romae exeunte Quintili A. U. C. 695.)

A. U. C. 695. Ante C. N. 59. Anni Cic. 48.

Coss. C. JULIUS CAESAR, M. CALPURNIUS Bibulus.

Cicero legationem sibi a Caesare oblatam aspernatur, idemque locum in XX. Viris agro Campano dividundo recusat. Quod Caesar aegre ferens Clodium, qui se P. Fonteio plebeio homini in adoptionem dederat, ad plebem traducit. Hoc anno C. Antonius, post reditum e provincia accusatus, a Cicerone defenditur. Condemnatus tamen exsul abit in Cephaleniam. Postea Cicero Aulum Thermum bis defendit, effecitque, ut absolveretur. Deinde orationem habuit pro L. VALERIO FLACCO a D. Laclio repetundarum accusato, eumque de manifestissimis criminibus joci opportunitate exemit.

Caesari consuli, rogatione P. Vatinii trib. pl., invito senatu, Gallia citerior cum Illyrico et tribus legionibus in quinquenium decernitur, quo facto senatus ei Galliam ulteriorem cum alia legione addit. P. Clodius comitiis tribumitiis trib. pl. designatur eumque tribunatum adit mense Decembri.

CICERO ATTICO S.

1. De re publica quid ego tibi 'subtiliter? Tota periit, atque hoc est miserior, quam reliquisti, quod tum videbatur ejusmodi dominatio civitatem oppressisse, quae jucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta, ut tamen sine pernicie"; nunc repente tanto in odio est omnibus, ut, quorsus eruptura 5 sit, horreamus. Nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti, qui 'Catoni irati omnia perdiderunt. Sed ita lenibus uti videbantur venenis, ut posse videremur sine dolore interire. Nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint. 2. Equidem spe- 10 rabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum, ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum 'tempestatis exspectare potuissent: sed quum diu occulte

* Att. II. 21.

EPIST. V. • Dist. bet. lues, contagium, pestilentia, pestis, exitium, pernicies, interitus, and exitus. V. n. 3.

suspirassent, postea jam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt. 3. Itaque ille amicus noster, insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, 10deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat 5 nescit: "progressum praecipitem, inconstantem reditum videt: bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. Ac vide mollitiem 13animi. Non tenui lacrimas, quum illum a. d. VIII. Kal. Sext. vidi de edictis Bibuli contionantem. Qui antea solitus esset jactare se magnificentissime illo in loco, summo 10 cum' amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum, qui aderant, displicebat! 4. O spectaculum uni "Crasso jucundum, ceteris non item! nam, quia deciderat ex astris, lapsus quam progressus potius videbatur; et, ut Apelles, si 16 Venerem, aut 15 si Protogenes Ialysum illum suum coeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. Quamquam nemo putabat, propter Clodianum negotium, me illi amicum esse debere; tamen tantus 20 fuit amor, ut exhauriri nulla posset injuria. Itaque "Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt jucunda, ut eum locum, ubi proponuntur, prae multitudine eorum, qui legunt, transire nequeam: ipsi ita acerba, ut tabescat dolore: mihi mehercule molesta, quod et eum, quem semper dilexi, nimis exeru25 ciant, et timeo, tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae, ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat. 5. Bibuli qui sit exitus futurus, nescio. Ut nunc res se habet, admirabili gloria est. Quin quum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi volun30 tatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem, ut iret 18ad Bibulum: multa quum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. Quid quaeris? 19Sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere; eo magis viş 6. Clodius inimicus est nobis. Pompeius nobis est timenda. 35 confirmat 20eum nihil esse facturum contra me.

losum est credere: ad resistendum me paro.

Mihi pericu

Studia spero

EPIST. V. Dist. bet. ventus, procella, tempestas, vortex, and turbo. V. n. 7.

me summa habiturum omnium ordinum. Te "quum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. Plurimum consilii, animi, praesidii denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satisfacit: Pompeius loquitur divinitus. Spero nos aut certe cum summa gloria aut sine molestia 5 etiam discessuros. Tu, quid agas, quemadmodum te oblectes, quid "cum Sicyoniis egeris, ut sciam, cura.

EPISTOLA VI.*

(Scr. Brundisii prid. Kal. Maii A. U. C. 696.)

A. U. C. 696. Ante C. N. 58. Anni Cic. 49.
Coss. L. CALPURNIUS PISO CAESONINUS, A. GABINIUS.

Clodius trib. pl. leges tulit 1. ut frumentum populo gratis daretur; 2. ne quis per eos dies, quibus cum populo agi liceret, de coelo servaret; 3. do collegiis restituendis novisque instituendis; 4. ne quem censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus, et utriusque censoris sententia damnatus esset. Praeterea legem tulit, ut, qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur. Quo facto, Cicero vestem mutat, et sordidatus populo supplicat. Malti senatores et XX millia hominum aliorum, imprimis equites fere omnes, vestitum mutant. Cicero mense Martio extremo urbe cedit. Post ejus discessum Clodius de ejus exsilio ad populum fert, edictumque proponit, ut illi aqua et igni interdiceretur, et ne intra quadringenta millia passuum ei liceret esse. Deinde Ciceronis domum in Palatio, item villam Tusculanam et Formianam incendit, bona diripit. Cicero Vibonem, Thurium, Tarentum, Brundisium, petit, et X. Kal. Jun. Thessalonicam venit. Inde quum ei spes reditus facta esset, Dyrrhachium redit circa VI. Kal. Dec. Q. frater ante Kal. Maias Asia provincia decessit, quam per triennium obtinuerat. Cicerone expulso, Clodius legem tulit de Ptolemaeo, rege Cypri, ut bona ejus publicarentur, et regnum in provinciae formam redigeretur; quod negotium M. Catoni mandatum est.

TULLIUS TERENTIAE, ET TULLIOLAE, ET CICERONI
SUIS 'S. P. D.

1. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod quum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero,

*Ad Fam. XIV. 4.

« IndietroContinua »