Immagini della pagina
PDF
ePub

conquiescerem, cujus in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem. Nunc autem hoc tam gravi vulnere Non etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt. enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae 5 levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in ejus bonis acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem, quem a re publica capio, domus jam consolari potest, nec domesticum res publica. 3. Quo magis te exspecto, teque videre quam primum cupio. 10 Major mihi levatio afferri nulla potest quam conjunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum, (sic enim audiebam,) appropinquare. Ego autem quum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ra15 tione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad 'unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi. Quod quum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis, non agendi aliquid, sed illius concessu 20 et beneficio quiescendi.

EPISTOLA XXXIV.◄

(Scr. Romae exeunte Septembri A. U. C. 710.)

A. U. C. 710. Ante C. N. 44. Anni Cic. 63.

Coss. C. JULIUS CAESAR V., M. ANTONIUS.

Primis anni mensibus Cicero absolvit Tusculanas disputationes. Caesar Idibus Martiis in Curia a conjuratis M. Bruto, C. Cassio aliisque interficitur. Conjurati se recipiunt in Capitolium. Dolabella in Caesaris locum cos. sufficitur.

CICERO PLANCO.

1. Et afui proficiscens in Graeciam, et posteaquam de meo cursu rei publicae sum voce revocatus, nunquam 'per M. An

* Ad Fam. X. 1.

333

tonium quietus fui; cujus tanta est, non insolentia, (nam id quidem vulgare vitium est,) sed 'immanitas, non modo ut 'vocem, sed ne vultum quidem liberum possit ferre cujusquam. Itaque mihi maximae curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate vel factis vel (si quid etiam hoc ad rem 5 pertinet) gloria; sed me patria sollicitat, in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut 'optandum sit, ut possimus ad id tempus rei publicae 'spiritum ducere. Quae potest enim spes esse in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa 10 sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam, nec leges ullae sunt, nec judicia, nec omnino 'simulacrum aliquod ac vestigium civitatis? 2. Sed quoniam "acta omnia "mitti ad te arbitrabar, nihil erat, quod singulis de rebus scriberem. Illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia 15 susceptum non servavi solum, sed etiam auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni cogitatione curaque incumberes. Quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ; ut perducatur autem, magnae quum diligentiae est, tum etiam fortunae. 3. Sed et te aliquanto ante, ut spero, 20 habebimus, et, praeterquam quod rei publicae consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. Ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam 25 sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum. 4. 13 Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror "et gaudeo; teque hoc existimare volo, quidquid in eum judicii officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.

зе

334

[blocks in formation]

Coss. C. VIBIUS PANSA, A. HIRTIUS.

XVII. Kal. Maias Antonius proelio ad Mutinam superatus est, in quo alter cos. Hirtius cecidit, alter Pansa vulneratus est et paucis post diebus Laeto autem nuntio de victoria Mutinensi Romam Bononiae mortuus. allato, Cicero ab ingenti multitudine, maximo plausu, in Capitolium ductus, in rostris collocatus, inde domum reductus est. IV. Kal. Jun. M Lepidus se cum Antonio, post proelium Mutinense Alpes transgresso, conjunxit, et Paullo post Caesar Octavianus cauprid. Kal. Quint. hostis judicatus est. sam optimatium deseruit, Antoniumque et Lepidum in Italiam arcessivit ; et cum Pedio consul creatus X. Kal. Oct. consulatum adiit. Deinde pace facta inter Caesarem Octavianum, Antonium et Lepidum, apud confluentes inter Perusiam et Bononiam congressos, convenit, ut ipsi triumviri rei publ. constituendae per quinquennium essent, et ut suos quisque inimicos proscriberet. Itaque Antonius in Ciceronem, qui urbe relicta Asturam confugerat, percussores immisit Herennium centurionem et M. Popilium Laenatem, a quibus VII. Id. Decembres interfectus est.

M. T. CICERO C. CASSIO S. P. D.

Bellum

1. Lepidus, 'tuus affinis, meus familiaris, pridie Kal. Quinctiles sententiis omnibus hostis a senatu judicatus est, ceterique, qui una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante Kal. Septembr. potestas facta est. 5 Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. quidem, quum haec scribebam, sane magnum erat 'scelere et levitate Lepidi. Nos de Dolabella quotidie, quae volumus, audimus; sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. 2. Quod quum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis 10 ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati, ut illum jam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu; ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua; sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. Quem quidem ego exerci

* Ad Fam. XII. 10.

tum quibuscunque potuero rebus ornabo; cujus rei tum tempus erit, quum, quid opis rei publicae laturus is exercitus sit aut quid jam tulerit, notum esse coeperit. Nam adhuc tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur; quam quidem aut jam esse aliquam 5 aut appropinquare confido. 3. Tua virtute et magnitudine animi nihil est nobilius. Itaque optamus, ut quam primum te in Italia videamus. Rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. Itaque 10 nunquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus. Ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. Huic oppositos consules designatos habemus; in quibus est magna illa quidem spes, sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. 4. Persuade tibi igitur, 15 in te et in Bruto tuo esse omnia; vos exspectari, Brutum quidem jam jamque. Quodsi, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet. Sunt enim permulta, quibus erit medendum, etiam si res publica satis esse videbitur scele- 20 ribus hostium liberata. Vale.

15

[blocks in formation]
« IndietroContinua »