Immagini della pagina
PDF
ePub

APPENDIX II.

M. TULLII CICERONIS

ORATIO PRO M. MARCELLO,

IN SENATU AD C. CAESAREM.

I. 1. DIUTURNI silentii, Patres conscripti, quo eram his 1temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inau- 5 ditamque clementiam, tantum in summa potestate omnium 3rerum modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modo possum. 2. M. enim Marcello vobis, Patres conscripti, reique publicae reddito, non illius solum, sed etiam meam vocem et auctoritatem et vo- 10 bis et rei publicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, Patres conscripti, et vehementer angebar virum talem, quum in eadem causa, in qua ego, fuisset, non in eadem esse fortuna; nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo, illo aemulo atque imi- 15 tatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem. C. Caesar interclnsam aperuisti et his omnibus

hodierno die maximum cepit, quum summo consensu senatus tum [praeterea] judicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intelligis, quanta in dato beneficio sit laus, quum in accepto sit tanta gloria. Est vero fortunatus ille, cujus ex 5 salute non minor paene ad omnes, quam ad illum ventura sit, laetitia pervenerit: 4. quod quidem ei merito atque optimo jure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo laudis genere praestantior?

[ocr errors]

10 II. 'Nullius tantum flumen est ingenii, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen affirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his laudem esse ampliorem quam eam, quam hodierno die consecutus es. 5. Soleo saepe 15 ante oculos ponere idque libenter crebris 'usurpare sermonibus, omnes nostrorum imperatorum, omnes exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum regum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate 20 conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec vero disjunctissimas terras citius passibus cujusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt. 6. Quae quidem ego nisi tam magna esse fatear, ut ea vix cujusquam mens aut cogitatio capere possit, 25 amens sim; sed tamen sunt alia majora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum juvant; maximam

"tuam esse totam et propriam fatetur. 12Nunquam enim temeritas cum sapientia commiscetur neque ad consilium casus admittitur.

III. 8. Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere 5 abundantes: sed tamen ea vicisti, quae et naturam et conditionem, ut vinci possent, habebant; nulla est enim tanta vis, quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam 'temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo 10 extollere jacentem, sed etiam amplificare ejus pristinam dignitatem, 'haec qui facit, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo judico. 9. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solis nostris, sed paene omnium gentium literis atque linguis, nec ulla 15 unquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen ejusmodi res nescio quomodo, etiam quum leguntur, obstrepi clamore militum videntur et tubarum sono. At vero quum aliquid clementer, mansuete, juste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim, quae est inimica consilio, et in 20 victoria, quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus, sed etiam in fictis, ut eos saepe, quos nunquam vidimus, diligamus! 10. Te vero, quem praesentem intuemur, cujus mentem sensusque et os cernimus, ut, quidquid belli fortuna 25 reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus? quibus studiis prosequemur? qua benevolentia complectemur? Parietes, medius fidius, ut mihi videtur, hujus curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his majorum suorum 30 et suis sedibus.

IV. Equidem quum 'C. Marcelli viri optimi et incompa

hili

ietate proediti lagrimes mode

viderem

« IndietroContinua »