Immagini della pagina
PDF
ePub

maximis et innumerabilibus gratulationibus jure antepones. Haec enim res unius est propria Caesaris : ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Hujus autem rei tu ‘idem es et dux et comes; quae qui5 dem tanta est, ut nulla tropaeis et monumentis tuis allatura finem sit aetas; nihil est enim opere et manu factum, quod non aliquando conficiat et consumat vetustas; 12. at haee tua justitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut quantum tuis operibus diuturnitas detrahet, tantum afferat 10 laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium jam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor ut hoc, quod dicam, perinde intelligi possit auditu atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, quum ea, quae illa erat adepta, victis 15 remisisti. Nam quum ipsius victoriae conditione omnes victi occidissemus, clementiae tuae judicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque devicta est.

V. 13. Atque hoc C. Caesaris judicium, Patres conscripti, 20 quam late pateat attendite: omnes enim, qui ad illa arma 'fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, scelere certe liberati sumus. Nam quum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae nullo 25 deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostes induxit in curiam, sed judicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu, quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum. 14. 30 Quo quidem in bello semper de pace audiendum putavi, semperque dolui non modo pacem, sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia, semperque mea consilia "pacis et togae 'socia, non belli atque armorum fuerunt. Hom35 inem sum secutus privato officio, non publico; tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam

ad interitum ruerem voluntarium. 15. Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine 10integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo jam erit tam injustus existimator rerum qui dubitet, quae Caesaris de bello 5 voluntas fuerit, quum pacis auctores conservandos "statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus fortasse mirum tum, quum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat se maluisse non dimicare quam vincere.

10

VI. 16. Atque 'hujus quidem rei M. Marcello sum testis. Nostri enim sensus, ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quoties ego eum et quanto cum dolore vidi, quum insolentiam 'certorum hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberali- 15 tas, C. Caesar, nobis, qui illa vidimus, debet esse; non enim jam causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. 17. Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. cives, cos Martis vis perculit, non ira victoriae; ut dubitare 20 Quos amisimus debeat nemo quin multos, si fieri posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dicam quam id, quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. 18. Quidam enim non modo armatis, sed interdum etiam 23 *otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset, cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur dii immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati jam vel satiati aliquando omnem 30 spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam 'contulisse.

;

19. Quare gaude tuo isto tam excellenti "bono, et fruere quum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis ex quo quidem maximus est fructus jucunditasque sapienti. Cetera quum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen 35 plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis, quos in re publica tecum simul salvos esse voluisti, quoties cogitabis,

toties de maximis tuis beneficiis, toties de incredibili liberalitate, toties de singulari sapientia tua cogitabis; quae non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine 5 animi et consilii dignitas, ut haec a virtute donata, cetera a fortuna 'commodata esse videantur. 20. Noli igitur in con servandis bonis viris defatigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae ; non enim 10 tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.

VII. 21. Nunc venio ad gravissimam querelam et 1atrocissimam suspicionem tuam; quae non tibi ipsi magis quam quum omnibus civibus tum maxime nobis, qui a te conservati 15 sumus, providenda est; quam etsi spero falsam esse, tamen nunquam extenuabo [verbis]. Tua enim cautio nostra cautio est, ut si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus, quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens? De tuisne? - tametsi qui magis sunt tui, quam 20 quibus tu salutem insperantibus reddidisti? — an ex hoc numero, qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo furor, ut, quo duce omnia summa sit adeptus, hujus vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim, qui fue25 runt, aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui superfuerunt sint amicissimi. 22. Sed tamen quum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam; simul enim augebimus diligentiam. Nam 30 quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil unquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intelligat tua salute contineri suam et ex 3unius tua vita 'pendere omnium? Equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus "dumtaxat humanos et incertos even35 tus valetudinis et naturae communis fragilitatem extimesco, doleoque, quum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. 23. Si vero ad humanos

casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credamus?

VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni, quae jacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa 5 atque prostrata: constituenda judicia, revocanda 'fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, 'omnia quae dilapsa jam defluxerunt severis legibus vincienda sunt. recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et 24. Non fuit armorum, quin quassata res publica, quicunque belli eventus 10 fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia belli vulnera sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest. 25. Itaque illam tuam praeclarissimam et 'sapientis- 15 simam vocem invitus audivi: "Satis diu vel naturae vixi vel gloriae." Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Quare omitte istam, quaeso, doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. 20 Saepe enim venit ad aures meas, te idem istud nimis crebro dicere, tibi te satis vixisse. Credo; sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae Omnium complexae sunt: tantum abes a perfectione maximorum ope- 25 rum, ut fundamenta nondum, quae cogitas, jeceris. Hic tu modum vitae tuae, non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud ne gloriae tuae quidem satis est? cujus te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis 26. Parumne igitur, inquies, gloriam magnam relinquemus ? 30 Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. Quidquid est enim, quamvis amplum sit, est certe parum tunc, quum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut, devictis adversariis, rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, 35 vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae, siquidem gloria est illustris ac pervagata

magnorum vel in suos cives vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.

IX. 27. Haec igitur tibi reliqua pars est: 1hic restat actus: in hoc elaborandum est, ut rem publicam constituas 5 eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, quum patriae, quod debes, solveris, et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse 2dicito. Quid est enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? quod quum venit, omnis voluptas praeterita pro 10 nihilo est, quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus nunquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit; semper immortalitatis amore flagravit. 28. Nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu continetur. Illa, inquam, illa vita est tua, 15 quae vigebit memoria seculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem, quae miretur, jampridem multa habet, nunc etiam quae laudet exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, 20 Oceanum, Nilum, pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes 'tuos. 29. Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo nomen tuum longe atque late: sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos 25 etiam, qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, quum alii laudibus ad coelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris; ut illud fati fuisse videatur, hoc consilii. Servi igitur iis etiam judicibus, 80 qui multis post seculis de te judicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine "cupiditate, et rursus sine odio et sine invidia judicabunt. 30. Id autem etiam si tum 12ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes ob35 scuratura nulla unquam sit oblivio.

X. 'Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae: non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam

« IndietroContinua »