Immagini della pagina
PDF
ePub

CAPVT II
DE GELENIO FROBENIANAE A. 1535 EDITORE.

C

7

[ocr errors]

Rhenanum ipsum habuisse consilium nouae Liuii editionis adornandae certius etiam quam ex eis dictionibus, quae p. VIII allatae sunt, ex aliis quibusdam licet concludere, uelut ad 26, 48, 7 'quemadmodum et nos in contextu castigauimus', ad 27, 15, 17 Nos locum restituimus in contextu', ad 27, 41, 10 'Quam lectionem et nos recepimus', cf. ad 27, 15, 8; 27, 23, 6; 28,3, 14; 28, 9, 10; 28, 18, 1; 28, 28, 11; alibi. Postea abiecto eo consilio ne adnotationes quidem ad finem perduxit, sed, quamquam codex S ad extremum librum tricesimum pertinebat, in 30, 16, 1 substitit. Frobenianam enim alteram, cui Rhenani adnotationes primum praefixae sunt, non ab Rhenano sed ab Gelenio esse curatam compluribus ex causis apparere Heerwagenus perspexit et sermone mecum communicauit. Ac primum eius rei indicium est praefatio a Gelenio conscripta, in qua haec leguntur: '.. quanquam uererer ne uel hoc arrogantiae speciem habeat, cum Beato Rhenano homine iuuandis literis nato, quocunque modo conferri aut coniungi, ni parata esset excusatio, quod is ipse in consortium huius prouinciae me ultro asciuerit: sed quandoquidem is, conscientia nimirum meritae quum in castigando pro parte sua tum in annotando laudis securior, nihil amplius patrocinandum huic negocio obstinate animum induxit, mibi tamen si uellem id permittens: equidem meam certe unius uicem sollicitus, aliud patrocinium a Beato destitutus circumspectare coepi'; et paulo post: (Rhenanus auxilio librorum manuscriptorum) 'bonae partis Liuiani operis collationem ac castigationem quam accuratissime peregit. Reliquum pari cura, ne dicam religione, alque eorundem exemplarium ope, ipse confeci. Alterum documentum est, quod haud raro deprauatae ac mutilatae Spirensis lectiones, quas Rhenanus pro emendatioribus commendauerat aut coniecturae, quas ex corruptelis extorserat, peruersissimae in alteram Frobenianam non receptae sunt; etenim Rhenanus si eam editionem curasset, aut eas adsciuisset aut, si postea aliter iudicasset, adnotationes recognouisset. Denique in Frobenianam alteram aliquot nouae lectiones inlatae sunt, quarum Rhenanus, siquidem ipse eas in editionem recepisset, ut ceterarum sine dubio rationem reddidisset.

Hae lectiones in Frobenianam alteram tacite inlatae plerumque cae sunt, quae non ex editoris ingenio possint profectae esse,

[ocr errors]

sed ex codice sumptae uideantur; atque cum eaedem fere omnes in eis codicibus inueniantur, qui cum S consentire solent, ex hoc ipso libro haustas eas esse jam Drakenborchius ad 30, 10, 18 suo iure suspicatus est idemque confirmatur Gelenii uerbis supra exscriptis, quibus eorundem atque Rhenanum exemplarium ope reliquum confecisse se profitetur.

Inuestigandum est igitur, cum qua editione nobis Frobeniana altera conferenda sit, ut lectiones illas a Gelenio e S sumptas recuperemus. Atque cum per se sit ueri simile Gelenium ad nouam editionem adornandam adhibuisse emendatiorem Frobenianam priorem, non recurrisse ad Aldinam, cum qua Rhenanus (cf. ad 27,17,11) Spirensem contulerat, tum certa exstant indicia, quibus omnis de ea re dubitatio tollitur. Tenuit enim Frobeniana altera complures prioris Frobenianae errores, quos eosdem Gelenium in S inuenisse aut, si inuenisset, recepturum fuisse parum credibile est: uelut 29, 2,18 Pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant sparsi primo per agros deinde in suas quisque ciuitates redierunt, ubi omnes libri agros exhibent, Frob. I prima edidit urbes, idemque in Frobenianam Il transiit; 28, 8,2 in concilio autem, dissimulans aegritudinem, elato animo disseruit, pro autem, quod in omnibus libris traditum est, Frob. I supposuit tamen, tenuit Frob. II; eiusdem generis sunt 30, 25,7 cum ante iam additum; 30,25,8 enim omissum; 28,41,5 atque Eryce pro aut Eryce suppositum. Aliud est documentum, quod in ea parte libri uicesimi septimi, quam in S defuisse Rhenanus testatur, eaedem ab Aldina discrepantiae in Frob. II repetuntur, quas Frob. I praeiuerat: 27,8,4 augurari Aldus, inaugurari Frob. I et II; 27,8,4 decemuirum Aldus, decemuir Frob. I et II; 27,8,5 inaugurare: inaugurari; 27,9,4 hostis abscedat: hostis ; 27,9,7 Sutrium Minturnae Iuturna Alba Carseoli Suessa Caere Lacates Narnia Aldus, Sutrium Circeii Alba Carseoli Suessa Sora Setia Cales Narnia Frob. I et II. In illa parte Frob. posterior eo solum a Frob. priore consentiente cum Aldina differt, quod 27,7, 17 annum pro locum ex Gelenii coniectura correxit et 27,9,7 pro conciliis praue consiliis nouauit, quod tamen errore typothetae factum esse $ 2 eiusdem capitis coarguit, ubi conciliis recte seruatum est.

Duabus igitur Frobeni editionibus inter se collatis eas lectiones recuperamus, quas, si non omnes, attamen maximam partem Gelenium ex S sumpsisse ueri simile est. Nimirum quod supra de Rhenano monuimus, idem ualet de Gelenio: nam hic quoque et sua coniectura quaedam inuenire poterat et, quae in codice legebantur,

[ocr errors]
[ocr errors]

alia comprobare alia respuere alia prorsus neglegere. Quamobrem ea quidem, quae in libris Spirensi cognatis eadem traduntur, summa cum probabilitate ad hunc codicem referas, sed quae illis libris non confirmantur, cum cautione tractanda sunt; ante omnia ex silentio ut Rhenani sic etiam Gelenii non licere de codicis scriptura coniecturam facere uno ex multis exemplo illustrabo: 29, 32, 9 cum in Frob. I legeretur duobus in praeruptum gurgitem in conspectu hostium haustis, Gelenius edi iussit duobus in conspectu hostium in praeruptum gurgitem haustis; mutauit igitur uerborum ordinem Spirensi scilicet nisus, cum et HVR et P eundem ordinem tradant; sed inde, quod praeruptum tenuit, caue concludas idem etiam in s scriptum fuisse; nam cum libri Spirensi cognati HVR et P recte praerapidum prodant, eandem uocem etiam Spirensem praebuisse certissimum est. Itaque quae lectiones primum in Frob. II occurrunt (notaui eas littera G) non totae ex S fluxisse putandae sunt, sed comparandae sunt cum lectionibus, quas Frob. I exhibuerat (= 9), et id tantum, quo Get y inter se differunt, ex S sumptum probabile est.

Atque cetera quidem, quae Gelenius nouauit, omnia ex S eum deprompsisse cum codicum HVRL omnium aut plurium auctoritate confirmetur, paucissima, quae G solus exhibet, aut ab ipso Gelenio, id quod ueri similius est, sua coniectura inuenta aut, si ex S sumpta, in S errore uel consulto deprauata sunt:

27,34,4 migrarit T2G, migraret PVRF, migrarent Tì; quia caruerit insequitur, etiam migrarit posuit Gelenius; nam id in S scriptum fuisse parum probabile est, quia Rhenanus careret quidem in caruerit immutat, sed migraret silentio praeterit; itemque a T2 migrarit ex coniectura non ex codicis auctoritate correctum uidetur.

29,10,3 et tantam incessisse in ea castra uim morbi G, et tanta incesserit in ea castra uis morbi PHVRFQ; cf. Maduigius em. L. p. 417 sq.

29, 14, 10 traderet GV, tradere PHRFq; illud ut codicis V librarius, ita Gelenius ipse nouasse uidetur, quia in praecedentibus acciperet pro infinitiuo posuerat, quod eum ex S sumpsisse HV idem exhibentes ostendunt.

29,32,7 Frob, I ediderat In conspectu erant fugientis alae equitum dispersae lato campo, quibusdam ut occurrerent per obliqua tendentibus, quacunque hostes sequebantur; Gelenius extremam sententiam ita immutauit: quacunque hostis flectebat, uix ex Spirensis auctoritate; nam cum tradant hostis frequentabatur HV quacunque

[ocr errors]
[ocr errors]

uel potius quinque omittentes, quinque hostes sequebantur aße, quinque hostes sequebatur y, quinque hostes sectabatur d, in S simile quid ei, quod in HV legitur, exstitisse uidetur.

29,35, 8 nouae G, noua PAVRFQ; nouae Gelenio necessario scribendum erat, quia paulo ante cum Rhenano ex S missae pro missa receperat.

30, 43, 3 uti rogatae omnes tribus erant G, uti rogassent omnes tribus q, uerum autem est quod in C legitur ‘uti rogas' omnes tribus; nec satis constat num id, quod Gelenius edidit, ex S haustum sit; nam cum VRFLE banc sententiam totam omiserint, eandem iacturam etiam S perpessum esse conicias; sed cum B, quem inde a 30, 42, 21 ante ex libro Spirensi cognato ductum esse infra demonstrabitur, paragraphum 30,43,3 seruauerit et uti rogatae erant omnes tribus tradat, ueri similius est etiam S integrum fuisse et idem quod in B exstat praebuisse, Gelenium autem uerborum tantum ordinem mutauisse.

Ab his igitur si discesseris, ceterae lectiones, quae in Frobenianam alteram primum inlatae sunt, ex S sumptae mihi uidentur. Eas quoque exscripsi omnes praeter duos uel tres apertos typothetae errores, uelut 28, 39, 21 dari pro dati, cf. 27, 11,4 mares pro marem.

CAPVT III
CODICES HVRL NON EX S DESCRIPTOS ESSE

OSTENDITVR. Nec tamen Rhenanus diligenti Spirensis collatione instituta omnem scripturae uarietatem enotauit, sed eas discrepantias commemorasse satis habuit, quibus Liuii uerba, qualia ab Aldo 1521 edita erant, emendari putabat; ceterarum mentionem ita tantum facere solet, si vestigia ueri indicare et emendandi ansam praebere uidebantur; el quamquam Gelenius multas bonas lectiones, quae Rhenanum fugerant, ex codice iterum inspecto prolatas alteri Frobenianae inseruit: tamen, quoniam uterque uir doctus ea, ad quam hodie peruentum est, cognitione sermonis Liuiani minime poterat imbutus esse, multa eos praeterisse conicias, quae nos hodie praestantia et egregia esse facile agnosceremus. Cum uero codex ipse praeter unum ut uidetur folium perierit, ut Liuii uerba, qualia in S eiusque archetypo tradita erant, tota recuperemus, libri HVRFL adhibendi sunt, quos ex omnibus hodie exstantibus proxime Spirensi cognatos esse exploratum est. Qui cum compluriens ab S discre

[ocr errors]
[ocr errors]

pent, Rhenani autem ex hoc codice adnotationes ab extremo demum libro uicesimo sexto ad medium non amplius librum tricesimum pertineant, inquiramus oportet, utrum libri illi Spirensi cognati ex ipso S fluxerint necne. Nam ita solum poterit statui, quae fides eis debeatur, et utrum in ea tantum parte, quam S continebat, an etiam in cetera tertia decade recognitionem a P diuersam praeferant.

Quodsi Spirensis et recentiorum librorum scripturas inter se comparamus, in ea parte contineamus nos necesse est, quam Harleianus ab 29, 3, 15 nec coniungere ad 30, 21, 12 prodit: nam quod VR lacunam aliquam in S hiantem recte habent expletam aut locum in S deprauatam tradunt integrum, inde minime sequitur eos non ex S descriptos esse. Cum enim VR ad librum aliquem a P deriuatum correcti sint, fieri potest, ut ex hac demum correctione melior eorum quam Spirensis condicio sit repetenda; at contra H emendationem ex P omnino nullam perpessus est. Itaque ubi HVRL aut HL aut etiam unus H 1) meliores lectiones nam deteriores describentium neglegentia effectae esse possunt quam S produnt, certa habemus indicia eos libros non ex S deriuatos esse.

Ad quaestionem, quam proposuimus, soluendam plurimum ualet 29, 10, 8, ubi HVRFL haec tradunt: (quo maturius) portendentis sese uictoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae romam deae esset; contra S similitudine syllabarum portende(ntis) et (trans)portandae deceptus, ab altera uoce ad alteram transiliens omisit quae interiacent, unde haec decurtata lectio orta est: portende romam dee esset. Libros HVRFL autem non ex P sua sumpsisse inde elucet, quod P cetera quidem eadem tradit, sed uerba atque agitare omittit, quae non ueri simile est in HVRFL dittographia aut interpolatione addita esse. Nam quamquam hanc ipsam dictionem cogitare atque agitare Liuius altero loco non uidetur adhibuisse, tamen agitandi uerbo eam, quam supra exhibet, significationem aut soli aut cum similibus uerbis coniuncto frequenter tribuit, cf. 7, 14,6 omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret; 25, 36,5 circumspectare atque agitare duc coepit, si quo modo posset uallum circumicere; 23, 25, 4 de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum; (2, 55, 2 aliud agendum ac cogitandum, quomodo resistatur patribus; 24, 45, 5 cum illud potius agendum atque cogitandum sit, . . ne qui socii a p. R. desciscant); 23, 38, 6 ex

1) Codex F quia diuersae originis est et multifariam permixtus (cf. cap. VII), in hac re nullius momenti est.

[ocr errors]
« IndietroContinua »