Immagini della pagina
PDF
ePub

templo agitaretur, quemadmodum . . auerterent ab Italia hostem; 35, 34, 2 id agitabant, quonam modo in Graecia res nouarentur; 40,5,9 cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat; alibi.

Quod ex uno hoc loco satis probatum est, libros HVRL non esse ex S descriptos, id confirmatur aliis, quibus S deprauatus est, HVR 1) genuina seruauerunt:

29,14,7 sibi quisque (quisquam ade) mallet quam ulla imperia HVRFg; contra S hic quoque similitudine notarum, quibus que et quam significantur, in errorem inductus ab una ad alteram transsiliens exhibet sibi quisquam ulla imperia.

29, 14,9 traditum a primis memoriae temporum illorum scriptoribus HVR, id solum peccantes, quod primis pro proximis supposuerunt; eadem corruptela in archetypo codicis S infuit causamque attulit interpolandae huius lectionis, quam Rhenanus e S enotat: proditum memoriae a primis temporum illorum scriptoribus.

29, 19, 12 eum HVRF etiam S etiam eum q
29,25,1 paruo numero HVRFg par numero S
29,25,8 imposuissent HVRF imposuisset S

29,33,2 autem HVRFQ tum S

29,33,7 telis HVRF ceteris S

29,35,12 inde irrito HVRFg inderito S
30,13, 13 hoc HVRFg, om. S.

His igitur inter S et HVR discrepantiis satis declaratur codices HVR(L) non ex ipso S descriptos esse. At contra ceteris locis permultis cum Spirensis lectionem aut integram aut leuiter differentem exhibeant, illos codices sequitur repetendos esse ex archetypo quodam Spirensis gemello eique simillimo. Praeterea codicum VR cum H consensus, praecipue 29, 10, 8 et 29, 14, 9, ostendit, ubi H non exstat nec L adscriptus est, etiam ex VR solis, quamquam nonnullis locis ad Puteani recensionem eos emendatos esse infra elucebit, codicum HVRL archetypi lectiones plerumque posse recuperari. Itaque in eis partibus, quas H non prodit, codices VR, ubi ab S ita discrepant, ut aut soli emendata praebeant aut cum P in melioribus consentiant, nec L a VR differt, non semper putandum est illa meliora sua coniectura inuenisse aut ex P adsciuisse, sed potius Spirensem ab archetypo communi degenerasse. Cum uero etiam HVRL codicum archetypus compluriens a uero aberrauerit, hoc constat, ubi P et S aut ubi P et HVRL minus certe

1) Codicis L mentio modo facienda est modo omittenda, prout eius scriptura tradita est aut ignoratur.

Liuius

b

ubi P et VR

consentiunt, ab hoc consensu non esse recedendum, nisi alteram lectionem ab hoc consensu diuersam aut propter sententiam aut propter orationem praestare certis argumentis demonstrari potest.

Hac de causa Spirensis lectio, quamquam et ipsa sententiae sermonique sufficit, non erat recipienda his locis:

30,3,7 spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam PHVRFO conuenturum S

[ocr errors]

30, 12, 20 nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri - relinqueret PHVRFq, relinqueretur S. E contrario S uerum tenuit, HVRL aberrauerunt

29, 15, 13 delictum PSẞ dilectum HVL delectum aydɛF, si quidem delictum ex S depromptum, non ab Rhenano ipso restitutum est, cf. p. X.

Contra Spirensis lectio, etiam dissentientibus P et HVRL, adsumenda erat

29, 8, 10 sicut ante regiae naues . . nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae, quam asportauerant, extulerunt, tum quoque . . eadem illa pecunia omnibus contactis ea uiolatione templi furorem obiecit asportauerant SHVays exportauerant B asportauerunt & asportabat P asportabant FLo; extulerunt S extulerat P extulerant HaẞyeFLo abstulerant V8. Nam imperfectum de conatu asportabant sententiae minus conuenire uidetur, quia, si duas contuleris actiones, eo tempore, quo extulerunt in terram pecuniam, iam non uolebant sed potius uoluerant eam asportare; eaque ipsa re, quod consilium eorum ad irritum cecidisse indicatur, magis plusquamperfectum commendatur quam imperfectum, quod ita tantum aptum esset, si de profectione, non de reuersione et appulsu nauium pecuniaeque restitutione sermo fieret. Quodsi asportauerant praetulerimus, mox extulerunt probabilius est quam extulerant, quia ad describendas duas res ab eisdem hominibus diuersis temporibus factas non uidetur Liuius bis plusquamperfectum ita admisisse, ut alterum (asportauerant) sit potius plus quam plusquamperfectum. Accedit quod ad rem praeteritam simpliciter indicandam perfectum aptius est quam plusquamperfectum; nec enim id hoc loco agitur, ut alterum (extulerunt) prius, alterum (obiecit) posterius, sed ut idem fere in diuersis hominibus factum esse significetur.

Codices VR ad archetypum referendi sunt ab H ea re distantem, quod alia temere deprauauit alia coniectando correxit alia ex Puteani recensione adsumpsit. ex hoc interpolato libro Vet R

fluxerunt ita, ut per se uterque et ipse nonnulla aut suo arbitrio nouaret aut ex altera recensione adscisceret, pauciora V, multo plura R. Itaque ubi H et V consentiunt, R autem ab ambobus discrepat, illi reddunt archetypum codicum HVR(L) Spirensis gemellum, a quo R propterea differt, quia consulto mutauit. Is igitur archetypus praeter eas, quas supra exscripsi, etiam his lectionibus ab S differebat:

30,12,16 morte me ut PR morte me S mortem et HV me morte ut Fo; uocis ut in S deperditae partem seruarunt HV

30,14,1 amoris PRFg a nouis S anobis H a nobis V; uidetur B in HV tradita propius, quam u, ad R accedere

29, 32,14 uastaret inde PRFQ uastaret S uasta peti (petit V) HV 29,17,10 recuperandos SaßdeFL recuperandas HVy recipiendos Po 29, 25,12 priusque PS7F prius HVßɛL prius quod að prius quoque Q

29,27,6 occepit Saßye et ex eccepit P accepit HV concepit d cepit F occoeperat Q

29,18,14 cruciatos R cruciando S cruciandos HV trucidatos cruciando PFo

29,36,4 crotoniensi P4Saßyɛ crotonensi HVdFq toniensi P1 30,9,4 conuehebat S condehebantur H conuehebantur V conuehebant R conuehit PFg

30,10,5 comprendit & comprehendit Saßyd comprehendi HV comprensit P compressit Fo

30, 14, 1 haec PSR hanc HVFLo

30,14,1 amatam apud PSaßdeF amat amarit V amarit H armatam apud re

29, 14,9 ita meas PSR iam eas HVFL ita eas q

30, 12, 14 neque me Po neque SF nec R ne H, om. V 30,11,7 uincentibus PRFQ uigentibus SL ingentibus Hingerentibus V.

Fieri tamen potest, ut ex his Rhenanus, cum codex cum HV consentiret, alia (29,18,4; 29,36,4; 30,9,4; 30,10,5) ipse correxerit, alia menda (30,14,1 bis; 29, 14, 9) silentio praeterierit; 30,12,14 autem uitium in H et V singulis demum ortum uidetur, id quod de 30,11,7 constat.

Itaque cum Rhenani de S testimoniis et codicum HVRL scripturis inter se comparatis nulla resideat dubitatio, quin HVRL non ex S deriuati sint, huius rei minus certa et grauia documenta sunt lectiones, quas Gelenius tacitus in Frob. II intulit: nam ex bonis

b*

nonnullas sua coniectura eum restituisse conicias, malarum partem errori tribuas.

Atque meliora exhibet G, deteriora HVR:

29,7,9 recipit PG recepit HVRFL

29,14,10 ferendam G ferendacum P referendam HVRFLq
29,17,17 operae est PG opera est IIVRF opus est q
29, 18, 16 crotoniensium G crotonensium PHVRFLop
29, 27, 3 auctibus G auctoribus PHVRF auibus q

29,38,4 tappulus G tappilus P tabuleius H tapuleius V t. apuleius aße, om. yd trappius F appulus

29,38,7 tib. sempronius G t. (titus HaydF) sempronius PHVRF 30,1,9 uillius PG liuius HVFL iulius Rop

30,1,9 spurio lucretio G lucretio sempronio HR sempronio V

lucretio spurio PFq.

Contra non erunt probanda haec :

29,5,4 gereretur G geratur PHVRF

29,12,13 macedoni accederent G macedonia cederet (cederetur H) HVRFL macedoniaecederet P, unde Alschefskius macedoniae accederet correxit, macedoni cederent q

29,17,17 complectar G amplectar PHVRLq amplector F
29,21,11 natura G aut natura PHVRFo

29,32,9 duo G ac duo PHVRF

29, 33,9 conscientia egregie G conscientia egregia PRF conscientie grecia H conscientia egena V

30,5,3 peruentum G peruentum et HVR peruentum est PFq 30,10,1 carthagine G ab (a PVRF) carthagine PHVRFq. Errori typothetae imputanda erunt

29,36,11 erant praesentes condemnati G presentes condemnati erant (sunt V) HVRF praesentis (praesentes q) erant condemnati Pop 30,8,3 stationem G stationes PHVRFp;

nec magis consulto hae lectiones uidentur ortae, quamquam pauci libri recentiores cum G consentiunt: nam dein et deinde, a et ab passim inter se permutantur:

29, 6, 12 deinde GVaɛF dein PHẞydop

29,33,5 a tergo GVEF ab tergo PHaßydqp, cum praesertim paulo ante ab tergo Frob. II tenuerit.

HV ab Get R dissentiunt:

29,37,2 ad ueneris et G, om. HV et ad ueneris PR et edem ueneris F

30,14,9 coniunx PGRF coniux HVq.

CAPVT IV

CODICVM HVRL ARCHETYPVM EADEM ATQVE S
CONTINVISSE DEMONSTRATVR.

De codice Spirensi Rhenanus ad 26,30,9 hoc commemorat: 'Quod nos nacti fuimus e Spira Liuianum exemplar, ex fragmentis uetustissimorum codicum saltuatim descriptum uidebatur, praesertim in hoc libro Sexto tertiae Decadis. Nam initium uoluminis fecerat librarius a particula, quam nos uix tandem in medio libro reperimus, abruptis uerbis. Cum ea cohaerebat aliquot paginis intermediis omissis, libri finis. Deinde quum Septimum librum conferre coepissemus, iterum particulam inuenimus quae ad Sextum librum pertinebat. Itaque cum Beatus primum ad 26,30,9 lectionis uarietatem e Spirensi exscribat, etiamsi ab hac ipsa quidem paragrapho codicem incepisse non constat, sed praecedentes quoque paucae paragraphi in eo possunt seruatae fuisse, tamen in statuendo eius initio uix ultra tricesimum caput licebit recedere. Pergit deinde Rhenanus libri scripturas proferre usque ad 26,31,2, ubi 'Ingentem saltum' inquit 'hoc loco fecit librarius, quemadmodum pauloante meminimus. Transiluit enim librarius ab 26, 31, 2 uel paucis paragraphis post, mediis omissis, ad 26, 46, 2 uel paucis paragraphis ante; hinc usque ad 27,7,14 uel paucis paragraphis post codex integer erat. Ad 27,7,14 autem Rhenanus commemorat 'Hic unam paginam transsilire coacti fuimus ob defectum qui erat in exemplari manu scripto, quod ex Spirensi bibliotheca nacti fueramus'; incipiunt deinde rursus eius adnotationes ab 27,9, 14 et usque ad 30, 16, 1 continuantur. Praeterea ex illa parte libri uicesimi sexti, quae in librum uicesimum septimum delata erat, a 26, 41, 18 ad 26, 43, 6 emendationes proponit. Ex hoc ipso fragmento, quod re uera a 26,41,18 ad 26, 43, 8 pertinuisse exploratum est, satis apparet ad uerum initium finemque singularum, quas S seruauerat, partium constituendum licere nobis paucis paragraphis progredi et recedere ultra quam ubi Rhenanus codicem primum postremumue nominat: nec enim eius lectiones enotabat, nisi ubi meliora, quam quae Aldus ediderat, praebere uidebatur. Atque de ceteris quidem codicis lacunis Rhenanus tam certa et perspicua rettulit ut uix ulla dubitatio possit remanere; illud uero explorandum est, utrum liber in 30, 16,1 desierit necne; ad hunc enim locum emendandum Beatus postremum eum adhibuit nulla addita causa, cur ab incepto desisteret. Nec tamen mutilationem sub finem libri tricesimi per

« IndietroContinua »