Immagini della pagina
PDF
ePub

omisi haec orthographica in aliis libris magis in aliis minus constantia : e scr. pro ae et oe, i pro y, y pro i, ci pro ti, ti pro ci, f pro ph, ph pro f, h post c et t et ry om., h post c et t add., m pro n in eamdem sim., n pro m in tanquam circundare sim., accedunt affrica, actalus athalus atalus, athica, canensis, carthaginenses cartaginenses, dedictio prodictio sim., hanibal annibal anibal, asdrubal, haudquamquam, mictere, michi, nichil, nunctiare, occeanus, opidum, quatuor, scicilia, scilentio, sylanus, termofile, traüicere sim., tyrānus tirānus; denique quod in H fere semper numptiare, in V maximissa scriptum est. In ß et ε alteram manum recentissimam praeterii, itemque quod in E inde ab 30,41,6 E2 supra p.r. modo mm modo ss modo oo addidit; denique non commemoraui sicubi in adF uoces in uersu omissae postea ab ipsa prima manu supra lineam additae sunt.

Adsumpto Spirensi librisque ei cognatis Puteanus plerumque tam feliciter suppletur, ut ad coniecturas confugere raro opus fuerit: illud potius agebatur, ut ex scripturis saepissime inter se discrepantibus eae eligerentur, quae cum sententiae sermonique Liuiano magis conuenire uiderentur, genuinae orationis maiorem speciem prae se ferrent. Itaque uirorum doctorum coniecturas omnes nec commemoraui nec commemorari aequum fuit, quippe quas ab ipsis qui proposuerunt, postquam non ab uno Puteano crisin pendere exploratum est, iam non probari maximam partem ac defendi ueri simile sit.

Priusquam codices singulos enarrare adgrediar, aptum uisum est, stemma eorum depingere, ad quod infra recurram :

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

a ß 8 de

[ocr errors]

PARS I
CODICVM ENARRATIO.

CAPVT I DE BEATI RHENANI ADNOTATIONIBVS. Codicis Spirensis hodie deperditi notitia omnis debetur Beato Rhenano et Sigismundo Gelenio. Rhenanus enim, qui primus hunc codicem contulit, eas scripturas, quibus Aldinae uerba Liuiana emendari uiderentur, excerpsit et in Annotationibus Frobenianae alteri a. 1535 praefixis edidit. Vbi cum lectiones, quas commendat, ex S se sumpsisse additis ‘ex ueteri libro', 'ex scripto codice', 'ex antiquo uolumine', 'ad exemplar uetus' similibus dictionibus plerumque aperte confiteatur, haud raro nulla codicis mentione facta satis habet emendationibus, quas proponit, 'scripsimus', ‘restituimus', ‘emendauimus', 'deleuimus', 'addidimus', 'legendum', 'scribendum est similia praemittere, ut eas ab ipso Rhenano inuentas esse conicias. Sed cum inter eas permultae sint, quae a Rhenano aut omnino non potuerint excogitari aut, quia lectionibus Aldinae non praestant, nisi codicis auctoritate accedente, certe non tanta fiducia prolatae essent, cum porro eaedem maximam partem a codicibus Spirensi cognatis exhibeantur, etiam has emendationes si non omnes attamen plerasque ex S sumptas esse, id quod iam Drakenborchius ad 28, 46, 11 suspicatus erat, Heerwagenus comment. crit. p. 6 perspexit et argumentis confirmauit. Hodie postquam libri cum S consentientes excussi sunt, exploratum est praeter paucissimas, quas statim proferam, omnes lectiones a Rhenano commemoratas, etiamsi Spirensem non nominat, ex hoc codice baustas esse. Nec id Rhenanus ipse dissimulauit, quippe qui ad 27, 27,5, postquam complures proposuit emendationes, adscripserit ‘Ad fidem omnia uetusti codicis et ad 28, 17,12 Sequimur enim ubique, quatenus licet, autoritatem manu scripti codicis'; erat ei uidelicet molestum idem identidem pronuntiare. Accedit quod adnotationes ab ea demum parte incohauit, a qua S incepit, cuius postquam condicionem descripsit 'Vide miram'inquit 'confusionem. Nos in hiis Annotationibus excusorum codicum ordinem sequimur'; deinde codicis mentione non facta primam adnectit emendationem, quam quin in S inuenerit non dubium est : 'Sacra fracta, ac spoliata deum delubra.) Pro sex istis dictionibus, nos tantum quatuor reposuimus, Et refracta deum delubra. Porro ubi codex deficit, etiam Rhenanus adnotationes suas

intermittit; ad 27, 7, 14 enim 'Hic unam paginam'inquit ‘transsilire coacti fuimus ob defectum qui erat in exemplari manu scripto. Deinde ex ipso sermone Rhenani, quid ex codice quid ex suo ingenio deprompserit facile discernas; nam quas ex S quidem sumpsit emendationes iucunda breuitate simul et magna confidentia profert; sed ubi ipse corruptam Spirensis lectionem emendasse sibi uisus est, ridicula loquacitate inuenta sua praedicare et extollere solet uelut ad 27,50,9 ‘Cæterum nostrae diuinationes magno nobis labore constiterunt, non remittentibus animum donec germanam, ut speramus lectionem reperissemus', ad 28, 14, 12 ‘Nos tamen bene fortunantibus Musis ex ista deprauata germanam indicabimus', cf. ad 27,3,3; 27,23,6; 27,25,3; 27,47,10; 28, 1,1; 28, 2, 16; 28,19,3; 28, 19, 18; 28, 27,11; 28, 44,7; 29, 10,8; quae tamen coniecturae cum fere omnes sententiae et sermoni Liuiano atque Latino repugnent, maximam partem silentio praetereundae erant. At contra ubi codicem S cum Aldina consensissc ueri simile est, Rhenanus, si nihilo minus ab eis recedit, cautissime coniecturas suas proferre solet. Atque equidem ex omnibus, quas non nominato Spirensi commendat, perpaucas has lectiones non ex codice eum hausisse mibi persuasi :

27,3,4 ‘CLXX Campani.) Scribendum Capuani, sicut paulo ante: Ne deesset materia in Capuanos saeuiendi. Non Campanos. Nam Capuae res haec accidit, de qua hic loquitur. Sunt tamen Capuani et Campani, quod in Campania sita sit Capua.

28,6,10 ‘Subiti ac procellosi deiiciunt.) Opinor scribendum, decidunt.

28, 34,8 ‘lllos quidem merito periisse ipsorum maleficio.) Fortassis, etiam legi posset, illos quidem merito perituros fuisse ipsorum maleficio.

28,43,8 ‘Nam nihil ambigo, scribendum, in minores, non in minoribus..

28, 44,5 Carthaginensi nihil ciuilis roboris est.) Lego, Carthagine, hoc est, apud Carthaginem.

29, 2,8 ‘Pro permittere uero scribo, immittere. Nam sequitur: Simul equitibus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt.

.' 29,11,8 ‘Praemissus ab legatis M. Valerius.) Legendum est: Remissus ab legatis M. Val. Nam sequitur infra, M. Valerius unus ex legatis regressus. Atque regressus in S fuisse cum ex consensu codicum HVRF appareat, Rhenanus praemissus, quod ut ceteros codices ita etiam Spirensem praebuisse existimo, in remissus corrigendum putauit.

29, 22,5 ‘Trajicere, et spei conceptae.) Lego, trajiceret, et spei conc. .. compotem populum Romanum faceret. Subauditur, ut.' Cum faceret in Aldina legeretur, Rhenanus etiam trajiceret restituendum censebat; nec tamen faceret, sed potius facerent, quod in HVRFL traditur, in S fuisse ueri simile est.

29, 27,3 'Quod uero sequitur, mecum domos reduces sistatis, expendendum num legi debeat, domo.'

30,6,2 'An ex trepidatione nocturna esset confusus.) Opinor scribendum, confusis sensum ueri adimebat dandi casu.

Huc fortasse etiam pertinet

27,33, 10 Ac feruida ingenia imperatorum fuissent.) Reposuimus fuisse.

29, 15, 13 ‘Neque suum delectum.) Lego, delictum. Nam praecedit: Nihil se quare perire merito deberent admisisse. Sed si pereundum etiam foret. Quia uero hic de delectu agitur, facilis

lapsus fuit.

C

His paucis igitur locis exceptis omnes suas emendationes Rhenanum ex S deprompsisse cum satis constet, tamen adnotationes eius caute adhibendae sunt. Nam si omnino codicis facit mentionem, raro ipsas eius lectiones exscribit, sed plerumque 'ex libro ueteri', 'autoritatem secutum uoluminis manu scripti'sim. emendasse se profitetur, ut, num ipsa ea, quam restituit, forma uocis in S scripta fuerit, saepe ambiguum sit, uelut 30, 10,3, ubi Rhenanus Aldinae lectionem accessum in ascensum emendans addit 'Sic enim legendum docet archetypum Spirense, non accessum', id solum ex his uerbis concludere licet in S ascendendi non accedendi substantiuum uerbale traditum fuisse, de forma uero uocis minime constat. Nam etsi VR ascensum exhibent, tamen quia H cum P consentiens ascensus praebet, etiam in S ascensus, non ascensum, scriptum fuisse ueri simillimum est. 30,12,16 cum Rhenanus adnotet 'Idem accidit .. in ut particula, me morte ut uindices. Nos item expunximus", in S ut abfuisse satis probabile est, sed eum etiam uerborum ordinem me morte exhibuisse non sequitur. Immo quia Gelenius uerborum ordinem inuertens edidit morte me, et idem ordo in PHVR tradatur, non est dubium, quin morte me etiam in S fuerit.) Rhenanus ut illic pluratiuum numerum ita hic uer

1) Similiter Gelenius Rhenanum corrigit 30,13,18 est productus e perductus est S, sed est perductus G et PHVR 27,17,11 Debet autem esse . . mox, si tam, non, si tamen’; cum in e

borum ordinem neglexit, quia lectio uulgata ei praestare uidebatur. Idem pertinet ad 27,12, 7 'Et quia in animum induxerat.) Addidimus uocabulum ita : Et quia ita in animum induxerat. Sed quod in VR et P legitur et quia ita induxerat in animum, id etiam Spirensem exhibuisse fere certum est.

Ex his exemplis, quae facile augeri poterant, apparet silentio Rhenani prorsus nihil tribuendum esse, sed ut, quid in S fuisse ueri simile sit, cognoscatur, eam semper lectionem comparandam, quae ante Rhenanum uulgata erat, et id ipsum solum, quod Rhenanus nouauit, ad S referendum. Quae comparatio ut commode posset institui, necessarium erat in apparatu critico praeter lectionem, quam Rhenanus proponit (=S), simul eam (= p) exscribere, cui ille nouam substituit.

Spirensis lectiones a Rhenano in Annotationibus commemoratas exscripsi omnes, nisi quod complures ex eis, quas Rhenanum ex sua coniectura protulisse ueri simillimum est (cf. p. VIIII), silentio praeterii.

Proprietates quasdam constantes codicis S Rhenanus has commemorat: 28, 10, 11 'proconsule.) Opinor scribendum propraetore. In ueteri codice mendose est, pro publicare, quas uoces indoctus scriba semper supposuit quoties scriptum repperit, Propr.' 28, 16, 14 ‘Proconsulis Scipionis.) Nos scripsimus, P. Scipionis. Nam ubique librarius pro P. litera prænominis, hoc est pro Publio proconsulem scripsit. Idem Rhenanus ad 29, 13, 3 adnotat. 29, 4, 6 ‘sciendum est, quotiescunque in uulgatis æditionibus, ad haec legitur, in ueteri codice esse, Ad hoc. Sicut et urbem Ro

. manam fere semper, ubi uulgo scriptum est urbem Romam. De ad hoc eandem obseruationem Rhenanus ad 29, 26,8 adscripsit. 28, 41, 10 'Si alterutra uictoria nobis consulibus relinquenda est.) Reposuimus, nouis consulibus. Siquidem scriba uidetur b pro u posuisse. quod identidem facit.

Ceterum aut ipsius codicis Spirensis aui plane gemelli esse folium Monacense (=M) saec. XI scriptum et a 28, 39, 16 ita uidetur ad 28, 41, 12 quid periculi pertinens perspexit Halmius, qui primus eius scripturas edidit, cf. p. IIII.

[ocr errors]

si tam legatur et Gelenius si tamen substituerit, Rhenanum

D

et S inter se permutasse apparet; idem factum est

28, 17,9 'Et paulopost, ad Scipionem redit scripsimus, pro rediit.'

His locis lectionem, quam Gelenius edi iussit, pro uera Spirensis lectione in apparatu critico ita enotaui, ut G ad S et g ad

ए adderem.

« IndietroContinua »