Immagini della pagina
PDF
ePub

intermittit; ad 27,7,14 enim 'Hic unam paginam' inquit 'transsilire coacti fuimus ob defectum qui erat in exemplari manu scripto. Deinde ex ipso sermone Rhenani, quid ex codice quid ex suo ingenio deprompserit facile discernas; nam quas ex S quidem sumpsit emendationes iucunda breuitate simul et magna confidentia profert; sed ubi ipse corruptam Spirensis lectionem emendasse sibi uisus est, ridicula loquacitate inuenta sua praedicare et extollere solet uelut ad 27,50,9 'Cæterum nostrae diuinationes magno nobis labore constiterunt, non remittentibus animum donec germanam, ut speramus lectionem reperissemus', ad 28, 14, 12 'Nos tamen bene fortunantibus Musis ex ista deprauata germanam indicabimus', cf. ad 27,3,3; 27,23,6; 27,25,3; 27,47,10; 28, 1, 1; 28, 2,16; 28,19,3; 28, 19, 18; 28, 27, 11; 28, 44, 7; 29, 10,8; quae tamen coniecturae cum fere omnes sententiae et sermoni Liuiano atque Latino repugnent, maximam partem silentio praetereundae erant. At contra ubi codicem S cum Aldina consensisse ueri simile est, Rhenanus, si nihilo minus ab eis recedit, cautissime coniecturas suas proferre solet. Atque equidem ex omnibus, quas non nominato Spirensi commendat, perpaucas has lectiones non ex codice eum hausisse mihi persuasi :

27,3,4 'CLXX Campani.) Scribendum Capuani, sicut paulo ante: Ne deesset materia in Capuanos saeuiendi. Non Campanos. Nam Capuae res haec accidit, de qua hic loquitur. Sunt tamen Capuani et Campani, quod in Campania sita sit Capua.'

28,6,10 'Subiti ac procellosi deiiciunt.) Opinor scribendum, decidunt.'

28, 34,8 'Illos quidem merito periisse ipsorum maleficio.) Fortassis, etiam legi posset, illos quidem merito perituros fuisse ipsorum maleficio.

28,43,8 'Nam nihil ambigo, scribendum, in minores, non in minoribus.

28, 44, 5 'Carthaginensi nihil ciuilis roboris est.) Lego, Carthagine, hoc est, apud Carthaginem.'

29, 2,8 'Pro permittere uero scribo, immittere. Nam sequitur: Simul equitibus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt.'

29,11,8 'Praemissus ab legatis M. Valerius.) Legendum est: Remissus ab legatis M. Val. Nam sequitur infra, M. Valerius unus ex legatis regressus. Atque regressus in S fuisse cum ex consensu codicum HVRF appareat, Rhenanus praemissus, quod ut ceteros codices ita etiam Spirensem praebuisse existimo, in remissus corrigendum putauit.

29, 22, 5 Traiicere, et spei conceptae.) Lego, traiiceret, et spei conc... compotem populum Romanum faceret. Subauditur, ut.' Cum faceret in Aldina legeretur, Rhenanus etiam traiiceret restituendum censebat; nec tamen faceret, sed potius facerent, quod in HVRFL traditur, in S fuisse ueri simile est.

29,27,3 Quod uero sequitur, mecum domos reduces sistatis, expendendum num legi debeat, domo."'

30,6,2 'An ex trepidatione nocturna esset confusus.) Opinor scribendum, confusis sensum ueri adimebat dandi casu.'

Huc fortasse etiam pertinet

27, 33, 10 Ac feruida ingenia imperatorum fuissent.) Reposuimus fuisse.'

29, 15, 13 'Neque suum delectum.) Lego, delictum. Nam praecedit: Nihil se quare perire merito deberent admisisse. Sed si pereundum etiam foret. Quia uero hic de delectu agitur, facilis lapsus fuit.'

His paucis igitur locis exceptis omnes suas emendationes Rhenanum ex S deprompsisse cum satis constet, tamen adnotationes eius caute adhibendae sunt. Nam si omnino codicis facit mentionem, raro ipsas eius lectiones exscribit, sed plerumque ex libro ueteri', 'autoritatem secutum uoluminis manu scripti' sim. emendasse se profitetur, ut, num ipsa ea, quam restituit, forma uocis in S scripta fuerit, saepe ambiguum sit, uelut 30, 10,3, ubi Rhenanus Aldinae lectionem accessum in ascensum emendans addit ‘Sic enim legendum docet archetypum Spirense, non accessum', id solum ex his uerbis concludere licet in S ascendendi non accedendi substantiuum uerbale traditum fuisse, de forma uero uocis minime constat. Nam etsi VR ascensum exhibent, tamen quia H cum P consentiens ascensus praebet, etiam in S ascensus, non ascensum, scriptum fuisse ueri simillimum est. 30,12,16 cum Rhenanus adnotet 'Idem accidit. . in ut particula, me morte ut uindices. Nos item expunximus', in S ut abfuisse satis probabile est, sed eum etiam uerborum ordinem me morte exhibuisse non sequitur. Immo quia Gelenius uerborum ordinem inuertens edidit morte me, et idem ordo in PHVR tradatur, non est dubium, quin morte me etiam in S fuerit.) Rhenanus ut illic pluratiuum numerum ita hic uer

1) Similiter Gelenius Rhenanum corrigit

30, 13, 18 est productus o perductus est S, sed est perductus G et PHVR 27, 17, 11 'Debet autem esse. . mox, si tam, non, si tamen'; cum in

borum ordinem neglexit, quia lectio uulgata ei praestare uidebatur. Idem pertinet ad 27,12,7 'Et quia in animum induxerat.) Addidimus uocabulum ita: Et quia ita in animum induxerat. Sed quod in VR et P legitur et quia ita induxerat in animum, id etiam Spirensem exhibuisse fere certum est.

Ex his exemplis, quae facile augeri poterant, apparet silentio Rhenani prorsus nihil tribuendum esse, sed ut, quid in S fuisse ueri simile sit, cognoscatur, eam semper lectionem comparandam, quae ante Rhenanum uulgata erat, et id ipsum solum, quod Rhenanus nouauit, ad S referendum. Quae comparatio ut commode posset institui, necessarium erat in apparatu critico praeter lectionem, quam Rhenanus proponit (S), simul eam (= g) exscribere, cui ille nouam substituit.

Spirensis lectiones a Rhenano in Annotationibus commemoratas exscripsi omnes, nisi quod complures ex eis, quas Rhenanum ex sua coniectura protulisse ueri simillimum est (cf. p. VIIII), silentio praeterii.

Proprietates quasdam constantes codicis S Rhenanus has commemorat: 28, 10, 11 proconsule.) Opinor scribendum propraetore. In ueteri codice mendose est, pro publicare, quas uoces indoctus scriba semper supposuit quoties scriptum repperit, Propr.' 28, 16, 14 'Proconsulis Scipionis.) Nos scripsimus, P. Scipionis. Nam ubique librarius pro P. litera prænominis, hoc est pro Publio proconsulem scripsit. Idem Rhenanus ad 29, 13, 3 adnotat. 29,4,6 'sciendum est, quotiescunque in uulgatis æditionibus, ad haec legitur, in ueteri codice esse, Ad hoc. Sicut et urbem Romanam fere semper, ubi uulgo scriptum est urbem Romam.' ad hoc eandem obseruationem Rhenanus ad 29, 26, 8 adscripsit. 28,41, 10 'Si alterutra uictoria nobis consulibus relinquenda est.) Reposuimus, nouis consulibus. Siquidem scriba uidetur b pro u posuisse. quod identidem facit.'

De

Ceterum aut ipsius codicis Spirensis aut plane gemelli esse folium Monacense (M) saec. XI scriptum et a 28, 39, 16 ita uidetur ad 28, 41, 12 quid periculi pertinens perspexit Halmius, qui primus eius scripturas edidit, cf. p. IIII.

si tam legatur et Gelenius si tamen substituerit, Rhenanum et S inter se permutasse apparet; idem factum est

28, 17,9 Et paulopost, ad Scipionem redit scripsimus, pro rediit.' His locis lectionem, quam Gelenius edi iussit, pro uera Spirensis lectione in apparatu critico ita enotaui, ut G ad Set y ad ୧ adderem.

CAPVT II

DE GELENIO FROBENIANAE A. 1535 EDITORE.

Rhenanum ipsum habuisse consilium nouae Liuii editionis adornandae certius etiam quam ex eis dictionibus, quae p. VIII allatae sunt, ex aliis quibusdam licet concludere, uelut ad 26, 48,7 'quemadmodum et nos in contextu castigauimus', ad 27, 15, 17 'Nos locum restituimus in contextu', ad 27, 41, 10 'Quam lectionem et nos recepimus', cf. ad 27, 15,8; 27, 23, 6; 28, 3, 14; 28, 9, 10; 28, 18, 1; 28, 28, 11; alibi. Postea abiecto eo consilio ne adnotationes quidem ad finem perduxit, sed, quamquam codex S ad extremum librum tricesimum pertinebat, in 30, 16, 1 substitit. Frobenianam enim alteram, cui Rhenani adnotationes primum praefixae sunt, non ab Rhenano sed ab Gelenio esse curatam compluribus ex causis apparere Heerwagenus perspexit et sermone mecum communicauit. Ac primum eius rei indicium est praefatio a Gelenio conscripta, in qua haec leguntur: '. . quanquam uererer ne uel hoc arrogantiae speciem habeat, cum Beato Rhenano homine iuuandis literis nato, quocunque modo conferri aut coniungi, ni parata esset excusatio, quod is ipse in consortium huius prouinciae me ultro asciuerit: sed quandoquidem is, conscientia nimirum meritae quum in castigando pro parte sua tum in annotando laudis securior, nihil amplius patrocinandum huic negocio obstinate animum induxit, mihi tamen si uellem id permittens: equidem meam certe unius uicem sollicitus, aliud patrocinium a Beato destitutus circumspectare coepi'; et paulo post: (Rhenanus auxilio librorum manuscriptorum) 'bonae partis Liuiani operis collationem ac castigationem quam accuratissime peregit. Reliquum pari cura, ne dicam religione, atque eorundem exemplarium ope, ipse confeci. Alterum documentum est, quod haud raro deprauatae ac mutilatae Spirensis lectiones, quas Rhenanus pro emendatioribus commendauerat aut coniecturae, quas ex corruptelis extorserat, peruersissimae in alteram Frobenianam non receptae sunt; etenim Rhenanus si eam editionem curasset, aut eas adsciuisset aut, si postea aliter iudicasset, adnotationes recognouisset. Denique in Frobenianam alteram aliquot nouae lectiones inlatae sunt, quarum Rhenanus, siquidem ipse eas in editionem recepisset, ut ceterarum sine dubio rationem reddidisset.

Hae lectiones in Frobenianam alteram tacite inlatae plerumque cae sunt, quae non ex editoris ingenio possint profectae esse,

sed ex codice sumptae uideantur; atque cum eaedem fere omnes in eis codicibus inueniantur, qui cum S consentire solent, ex hoc ipso libro haustas eas esse iam Drakenborchius ad 30, 10, 18 suo iure suspicatus est idemque confirmatur Gelenii uerbis supra exscriptis, quibus eorundem atque Rhenanum exemplarium ope reliquum confecisse se profitetur.

Inuestigandum est igitur, cum qua editione nobis Frobeniana altera conferenda sit, ut lectiones illas a Gelenio e S sumptas recuperemus. Atque cum per se sit ueri simile Gelenium ad nouam editionem adornandam adhibuisse emendatiorem Frobenianam priorem, non recurrisse ad Aldinam, cum qua Rhenanus (cf. ad 27,17,11) Spirensem contulerat, tum certa exstant indicia, quibus omnis de ea re dubitatio tollitur. Tenuit enim Frobeniana altera complures prioris Frobenianae errores, quos eosdem Gelenium in S inuenisse aut, si inuenisset, recepturum fuisse parum credibile est: uelut 29,2,18 Pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant sparsi primo per agros deinde in suas quisque ciuitates redierunt, ubi omnes libri agros exhibent, Frob. I prima edidit urbes, idemque in Frobenianam II transiit; 28,8,2 in concilio autem, dissimulans aegritudinem, elato animo disseruit, pro autem, quod in omnibus libris traditum est, Frob. I supposuit tamen, tenuit Frob. II; eiusdem generis sunt 30,25,7 cum ante iam additum; 30,25,8 enim omissum; 28,41,5 atque Eryce pro aut Eryce suppositum. Aliud est documentum, quod in ea parte libri uicesimi septimi, quam in S defuisse Rhenanus testatur, eaedem ab Aldina discrepantiae in Frob. II repetuntur, quas Frob. I praeiuerat: 27,8,4 augurari Aldus, inaugurari Frob. I et II; 27, 8, 4 decemuirum Aldus, decemuir Frob. I et II; 27,8,5 inaugurare: inaugurari; 27,9,4 hostis abscedat: hostis; 27,9,7 Sutrium Minturnae Iuturna Alba Carseoli Suessa Caere Lacates Narnia Aldus, Sutrium Circeii Alba Carseoli Suessa Sora Setia Cales Narnia Frob. I et II. In illa parte Frob. posterior eo solum a Frob. priore consentiente cum Aldina differt, quod 27,7, 17 annum pro locum ex Gelenii coniectura correxit et 27,9,7 pro conciliis praue consiliis nouauit, quod tamen errore typothetae factum esse § 2 eiusdem capitis coarguit, ubi conciliis recte seruatum est.

Duabus igitur Frobeni editionibus inter se collatis eas lectiones recuperamus, quas, si non omnes, attamen maximam partem Gelenium ex S sumpsisse ueri simile est. Nimirum quod supra de Rhenano monuimus, idem ualet de Gelenio: nam hic quoque et sua coniectura quaedam inuenire poterat et, quae in codice legebantur,

« IndietroContinua »